Skip to the text

[62]

¹ Quodam tempore ibat predicando beatus Franciscus per provinciam Marchie. ² Accidit autem ut quadam die, dum cuiusdam castri populo predicasset, quidam homo venit ad ipsum dicens illi: "Frater, volo dimittere seculum et intrare Religionem tuam". ³ Dixit ad eum beatus Eranciscus: "Frater, si vis intrare Religionem fratrum, oportet te primo omnia tua secundum perfectionem sancti Evangelii pauperibus erogare et postea tuam voluntatem in omnibus abnegare". ⁴ Quibus auditis, ivit cum festinatione et ductus amore carnali, non spirituali, omnia sua suis consanguineis erogavit. ⁵ Et reversus est ad beatum Franciscum dicens illi: "Frater, ecce me de omnibus meis expropriavi". ⁶ Dixit ad eum beatus Franciscus: "Quomodo fecisti?". ⁷ Cui dixit ille: "Frater, omnia mea quibusdam meis consanguineis, quibus necessaria erant, erogavi". ⁸ Beatus Franciscus statim cognoscens per Spiritum Sanctum quod homo carnalis erat, dixit ad eum: "Vade viam tuam, frater musca, quoniam tua erogasti consanguineis et vis vivere de helemosinis inter fratres". ⁹ Ille vero statim ivit viam suam, nolens aliis pauperibus sua erogare.

Chapter 62 of 120