Skip to the text

[75]

¹ Quodam tempore beatus Franciscus predicabat in platea Perusii, magno populo ibi congregato (cfr. 2Esd 8,1; Deut 31,12). ² Et ecce milites Perusii ceperunt currere in equis per plateam ludendo, tenentes arma, ita quod impediebant predicationem. ³ Et licet ab hominibus et mulieribus, qui erant intenti audire predicationem, reprehenderentur, ipsi propter hoc non dimittebant. ⁴ Et conversus ad illos beatus Franciscus, cum fervore spiritus dixit: "Audite et intelligite que Dominus per me servum suum vobis annuntiat, et non dicatis quoniam iste est Assisinatus". ⁵ Hoc autem dixit beatus Franciscus quia antiquum odium fuit inter homines Assisinatos et Perusinos. ⁶ Ideo hoc dixit: "Dominus exaltavit vos (cfr. Ps 36,34) et magnificavit super omnes vicinos vestros; propter quod debetis inde magis recognoscere Creatorem vestrum, et non solum ipsi Deo omnipotenti, sed etiam vicinis ipsis deberetis magis humiliari. ⁷ Sed elevatum est cor vestrum in elatione et in superbia (cfr. Ez 28,2.5; Deut 17,20) vestra et fortitudine, et devastatis vicinos vestros et multos interficitis. ⁵ Propter quod dico vobis, nisi cito ad eum conversi fueritis, et illis quos offendistis satisfeceritis, Dominus, qui nichil relinquit inultum (cfr. Mat 23,38; Iob 24,12), ad maiorem vindictam faciendam et punitionem et improperium vestrum, faciet vos consurgere unum contra alium, ⁹ et mota seditione et intestino bello, tantam tribulationem patiemini, quantam vicini vestri vobis inferre non possent". ¹⁰ Nam beatus Franciscus in sua predicatione non tacebat vitia populi, in quibus publice offendebant Deum et proximum. ¹¹ Sed Dominus tantam gratiam dederat ei, ut omnis qui videret vel audiret illum, parvus aut magnus, tantum timebat et venerabatur ipsum propter habundantem gratiam quam a Deo habuerat, ut quantumcumque reprehenderetur ab ipso, etiamsi inde verecundaretur, erat hedificatus, ¹² immo aliquando ex occasione illa et ut Dominum attentius rogaret pro ipso, ad Dominum convertebatur. ¹³ Et factum est divina permissione, ut post paucos dies oriretur scandalum inter milites et populum ita, ut populus eiceret milites extra civitatem, ¹⁴ et milites cum Ecclesia, que iuvabat eos, devastaverunt multos agros et vineas et arbores eorum, et omnia alia mala que ipsis poterant facere faciebant illis; ¹⁵ et populus similiter devastavit agros, vineas et arbores illorum, et ita punitus est populus ille maiori punitione quam omnes vicini eorum, quos offenderant. ¹⁶ Unde ad litteram de ipsis impletum fuit, sicut predixerat de eis beatus Franciscus.

Chapter 75 of 120