[50]
¹ Quodam tempore in primordio, scilicet tempore quo beatus Franciscus cepit habere fratres, manebat cum illis apud Rigum Tortum. ² Dum quadam nocte, circa medium, omnes quiescerent in lectulis suis, exclamavit unus ex fratribus dicens: "Morior, morior!". ³ Et stupefacti fratres et territi omnes evigilaverunt. ⁴ Exurgens beatus Franciscus dixit: "Surgite, fratres, et accendite lumen". ⁵ Et accenso lumine dixit beatus Franciscus: "Quis est ille qui dixit: morior?". ⁶ Ille autem frater dixit: "Ego sum". ⁷ Et dixit ad eum beatus Franciscus: "Quid habes, frater? Quomodo morieris?". ³ At ille: "Morior fame". ⁹ Beatus Franciscus, sicut homo plenus caritate et discretione, ut non verecundaretur frater ille solus comedere, statim fecit apponi mensam, et comederunt omnes pariter cum illo. ¹⁰ Nam noviter ille et alii conversi erant ad Dominum, et ultra modum affligebant corpora sua. ¹¹ Et post comestionem dixit beatus Franciscus ceteris fratribus: "Fratres mei, ita dico vobis quod unusquisque consideret naturam suam; ¹² quia, licet aliquis ex vobis sustentari valeat pauciori cibo quem alius, nolo tamen quod habundantiori cibo indigens illum in hoc imitari nitatur; sed naturam suam considerans, exhibeat corpori suo necessitatem suam. ¹³ Sicut enim a superfluitate comestionis, que obest corpori et anime tenemur nobis cavere, ita a nimia abstinentia, immo magis, quoniam Dominus misericordiam vult et non sacrificium (cfr. Os 6,6; Mat 9,13; 12,7)". ¹⁴ Et ait: "Carissimi fratres, hoc quod feci, videlicet quod caritate fratris nostri cum ipso pariter comedimus, [ut non] verecundaretur solus comedere, magna necessitas et caritas compulit me facere. ¹⁵ Sed dico vobis quod de cetero nolo ita facere, quia non esset religiosum neque honestum. ¹⁶ Sed volo et precipio vobis, ut quilibet secundum nostram paupertatem suo corpori satisfaciat, sicut ei necesse fuerit". ¹⁷ Nam primi fratres et alii, qui venerunt post ipsos usque ad magnum tempus, affligebant corpora sua ultra modum abstinentia non solum cibi et potus, sed etiam vigiliis, frigore et labore (cfr. 2Cor 11,27) manuum suarum. ¹⁸ Portabant igitur subtus ad carnem circulos ferreos et loricas, qui poterant habere et fortissima cilicia, sicut etiam magis poterant habere. ¹⁹ Propterea sanctus pater, considerans quod fratres hac occasione poterant infirmari, et quidam iam parvo tempore essent infirmati, prohibuit in quodam capitulo, ut nullus fratrum portaret subtus ad carnem nisi tunicam. ²⁰ Nos vero, qui cum ipso fuimus (cfr. 2Pet 1,18), testimonium perhibemus (cfr. Ioa 19,35; 21,24; 2Ioa 12) de illo, quod, licet a tempore quo cepit habere fratres, et etiam toto tempore vite sue fratribus esset discretus, ita dumtaxat ut fratres cibis et rebus non deviarent aliquo tempore a modo paupertatis et honestatis nostre Religionis, quibus fratres antiqui utebantur, ²¹ ipse tamen suo corpori, etiam antequam haberet fratres, a principio sue conversionis et toto tempore vite sue fuit austerus, cum a tempore sue iuventutis esset homo fragilis et debilis secundum naturam, et in seculo non posset vivere nisi delicate. ²² Unde quodam tempore considerans quod fratres iam excederent modum paupertatis et honestatis in cibis et rebus, in quadam sua predicatione quam fecerat, quibusdam fratribus in persona omnium fratrum dixit: ²³ "Non putant fratres quod corpori meo necessaria esset pitantia? ²⁴ Sed quia oportet me esse formam et exemplum omnium fratrum, volo uti et esse contentus pauperculis cibis et rebus, et non delicatis".
Chapter 50 of 120