Skip to the text

[72]

¹ Quodam tempore ibat beatus Franciscus cum quodam fratre spirituali de Assisio, qui erat de magna parentela et potenti. ² Beatus Franciscus, quia debilis homo erat et infirmus, equitabat in quodam asino. ³ Frater ille fatigatus ex itinere cepit cogitare intra se (cfr. Ioa 4,6; Luc 11,38) dicens: "Non equiparabantur parentes istius ad meos, et ecce modo iste equitat, et ego vado retro post ipsum tangendo bestiam fatigatus". ⁴ Et hec eo cogitante (cfr. Mat 1,20) statim beatus Franciscus descendit de asino, dicens ad eum: "Frater, non est equum neque conveniens, quod ego equitem et tu vadas pedes, quia nobilior et potentior in seculo me fuisti". ⁵ Et stupefactus et verecundatus est frater, et cum lacrimis procidit ad pedes eius (cfr. Est 8,3), et confessus est cogitationem suam, et dixit inde culpam suam; et admiratus est valde sanctitatem eius quod statim cognovit cogitationem suam. ⁶ Quin quando rogaverunt fratres dominum papam Gregorium et cardinales apud Assisium, ut canonizarent beatum Franciscum, testificatus est hoc coram domino papa et cardinalibus.

Chapter 72 of 120