[47]
¹ Dolebat multum beatus pater si, virtute neglecta, scientia quereretur, presertim si non in ea vocatione quisque persisteret, in qua vocatus a principio fuerit (cfr. 1Cor 7,20.24). ² "Fratres, ait, mei, qui scientie curiositate ducuntur, in die tribulationis (cfr. Os 9,7) manus invenient vacuas. ³ Vellem eos magis roborari virtutibus, ut, cum tempora tribulationis (cfr. Ps 36,39) invenirent, secum haberent in angustia Dominum (cfr. 2Par 15,4). ⁴ Nam et ventura est, inquit, tribulatio (cfr. Ps 21,12; Prov 1,27) que libri ad nichilum utiles in fenestris proiciantur et latebris". ⁵ Non hec dicebat quod Scripture studia displicerent, sed quo a superflua cura discendi universos retraheret, et quosque magis caritate bonos, quem curiositate sciolos esse vellet. ⁶ Preodorabatur etiam tempora non longe ventura, in quibus occasionem ruine fore scientiam sciret. ⁷ Quendam sociorum eius aliquando predicationibus intendentem, post mortem in visione apparens, prohibuit, viamque simplicitatis incedere iussit.
Chapter 47 of 120