[58]
¹ Unde quodam tempore, cum esset apud Senas pro infirmitate oculorum et maneret in cella, ubi post mortem eius oratorium pro ipsius reverentia fuit hedificatum, dixit ad eum dominus Bonaventura, qui [terram] dederat fratribus, ubi locus fratrum fuit hedificatus: "Quid tibi videtur de loco isto?". ² Respondit ei beatus Franciscus: "Vis ut dicam tibi quomodo loca fratrum deberent hedificari?". Respondit ei: "Pater, volo". ³ Et ait ei: "Cum fratres vadunt ad aliquam civitatem, ubi locum non habent, et inveniunt aliquem, qui vult eis dare tantam terram, ubi valeant locum hedificare et habere ortum et que necessaria sunt eis, ipsi primo debent considerare quanta terra sufficiat eis, ⁴ semper considerantes sanctam paupertatem, quam promisimus et bonum exemplum, quod tenemur aliis in omnibus exhibere". ⁵ Hoc autem dicebat sanctus pater, quia nulla occasione volebat, ut fratres in domibus, vel ecclesiis, in ortis vel aliis rebus, quibus utebantur, modum excederem paupertatis nec aliqua loca iure proprietatis possiderent, sed in eis semper tamquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) morarentur. ⁶ Et propterea volebat ut fratres non in multa quantitate per loca collocari deberent, quia sibi difficile videbatur in multa quantitate paupertatem servari. ⁷ Et hec fuit voluntas eius ab initio sue conversionis et ultimo in morte eius, ut sancta paupertas penitus observaretur. ⁸ "Postea deberent ire ad episcopum illius civitatis et dicere ei: Domine, talis homo amore Domini Dei et salute anime sue vult nobis tantam terram dare ut possimus ibi locum hedificare; ⁹ unde ad vos recurrimus primo, maxime quia estis pater et dominus animarum totius gregis vobis commissi et nostrarum et aliorum fratrum, qui permanserint in loco isto. ¹⁰ Volumus ergo cum benedictione Domini Dei et vestra, ibi hedificare". ¹¹ Hoc autem dicebat sanctus, quoniam fructum animarum quem in populo fratres exercere volunt melius peragunt cum illorum pace, lucrando eos et populum: [quam] scandalizando prelatos et clericos, licet populum lucrentur. ¹² Et dicebat: "Dominus nos vocavit in adiutorium fidei sue et prelatorum et clericorum sancte matris Ecclesie; propter quod tenemur quantum possumus ipsos semper diligere, honorare et venerari. ¹³ Nam ideo vocantur fratres minores, quia sicut nomine sic et exemplo et opere ceteris aliis hominibus huius seculi debent esse humiles. ¹⁴ Et quia ab initio mee conversionis, cum a seculo et patre carnali me separavi, posuit Dominus verbum suum in ore (cfr. Ex 4,15; Is 51,16) episcopi Assisii ut michi bene consuleret in servitio Christi, et me confortaret. ¹⁵ Et propter hoc et multa alia excellentia que in prelatis considero, non tantum episcopos, sed pauperculos sacerdotes volo diligere et venerari et tenere eos pro meis dominis". ¹⁶ "Deinde accepta benedictione ab episcopo, vadant et faciant mitti magnam carbonariam in circuitu terre quem pro loci hedificatione acceperunt, et ponant ibi bonam sepem pro muro, in signum sancte paupertatis et humilitatis. ¹⁷ Postea faciant fieri domos pauperculas ex luto et lignis constructas et aliquas cellulas, ubi fratres aliquando possint orare et pro maiori honestate ipsorum et etiam cautela verborum otiosorum (cfr. Mat 12,36) laborare valeant. ¹⁸ Ecclesias etiam fieri faciant; non enim debent fratres facere fieri magnas ecclesias occasione ibi populo predicandi nec aliqua occasione, ¹⁹ quoniam maior humilitas est et melius exemplum, cum fratres vadunt ad alias ecclesias ad predicandum, ut observent sanctam paupertatem et ipsorum humilitatem et honestatem". ²⁰ "Et si aliquando prelati et clerici, religiosi seu seculares, ad loca ipsorum diverterint, domus paupercule et cellule et ecclesie ipsorum existentium in loco illo, illis predicabunt et inde hedificabuntur". ²¹ Et ait: "Multotiens enim fratres faciunt fieri magna hedificia rumpendo sanctam nostram paupertatem et in murmurationem et malum exemplum proximi. ²² Et postea, occasione melioris vel et sanioris loci, dimittunt illa loca et hedificia, unde illi, qui dederunt ibi helemosinas suas et alii hoc videntes et audientes scandalizantur inde plurimum et conturbantur. ²³ Quapropter melius est ut fratres parva et paupercula loca et hedificia fieri faciant, observando professionem suam, et bonum exemplum dando proximis, quem si contra professionem suam fecerint et malum exemplum aliis exhibuerint. ²⁴ Nam si aliquando contingeret, quod fratres occasione honestioris loci, loca parva et paupercula hedificia dimitterent, nimis malum exemplum et scandalum inde esset".
Chapter 58 of 120