Skip to the text

[49]

¹ In Urbe cum domino Hostiense, qui postea summus pontifex fuit, clara illa luminaria orbis aderant, videlicet sanctus Franciscus et sanctus Dominicus. ² Qui cum melliflua vicissim de Deo eructarent, dixit tandem episcopus illis: "In Ecclesia primitiva pastores pauperes erant, et homines caritate et non cupiditate ferventes. ³ Cur igitur non facimus de vestris fratribus episcopos et prelatos, qui documento et exemplo (cfr. Tit 2,7) prevalent?". ⁴ Fit inter sanctos de respondendo contentio (cfr. Luc 22,24), non precipientibus sed efferentibus, quin immo se cogentibus ad responsum. ⁵ Siquidem uterque prior erat alterius, dum uterque devotus in alterum. ⁶ Vicit tandem humilitas Franciscum ne se preponeret, vicit et Dominicum, ut prius respondendo, humiliter obediret. ⁷ Respondens ergo beatus Dominicus dixit episcopo: "Domine, gradu bono, si cognoscunt, sublimati sunt fratres mei, nec pro meo posse permittam ut aliud assequantur speculum dignitatis". ⁸ Hec itaque sic breviter perorante, inclinans se beatus Franciscus coram episcopo dixit: "Domine, minores ideo vocati sunt fratres mei ut majores fieri (cfr. Mat 20,26) non presumant. ⁹ Docet eorum vocatio ipsos in plano subsistere, et humilitatis Christi sequi vestigia (cfr. 1Pet 2,21), quo tandem in respectione sanctorum (cfr. Sap 3,13) plus aliis exaltentur. ¹⁰ Si vultis, ait, ut fructum faciant in Ecclesia Dei (cfr. Phip 3,6), tenete illos et conservate in statu vocationis eorum, et ad plana reducite vel invitos. ¹¹ Et ad prelationem illos ascendere nullatenus permittatis". ¹² Hec beatorum responsa. ¹³ Finitis vero responsionibus, multum de utriusque sermonibus hedificatus dominus Hostiensis immensas Deo gratias egit (cfr. Act 27,35). ¹⁴ Discedentibus autem inde rogavit beatus Dominicus sanctum Franciscum, ut sibi cordam, que cingebatur dignaretur concedere. ¹⁵ Lentus ad hoc fuit beatus Franciscus, eadem humilitate que ille caritate poscebat. ¹⁶ Vicit tamen felix postulantis devotio, et concessam sub inferiori tunica devotissime cinxit. ¹⁷ Tandem manus inter manus ponuntur, et mutue recommendationes dulcissime fiunt. ¹⁸ Dixit sanctus sancto: "vellem, frater Francisce, unam fieri Religionem tuam et meam, et in Ecclesia pari forma nos vivere". ¹⁹ Demum cum abscesserunt, dixit beatus Dominicus pluribus qui tunc aderant: "In veritate dico vobis (cfr. Luc 4,25), sanctum virum Franciscum ceteri religiosi sequi deberent, tanta est sue sanctitatis perfectio".

Chapter 49 of 120