Skip to the text

[77]

¹ Cum beatus Franciscus per longum tempus habuisset, et habuit usque ad diem mortis sue, infirmitates epatis, splenis et stomachi, ² et a tempore quo fuit in ultramarinis partibus ad predicandum Soldano Babilonie et Egypti habuisset infirmitatem maximam oculorum propter multum laborem ex fatigatione itineris, qui in eundo et redeundo sustinuit magnum calorem, ³ noluit tamen inde habere sollicitudinem ut faceret se curari de aliqua illarum infirmitatum, licet a suis fratribus et a multis, pietate et compassione ipsius, rogatus inde fuisset, propter ferventem spiritum quem habuit ab initio sue conversionis ad Christum: ⁴ quia propter magnam dulcedinem et compassionem quam cotidie attrahebat de humilitate et vestigiis Filii Dei, quod erat amarum carni, pro dulci sumebat et habebat. ⁵ Immo etiam de doloribus et amaritudinibus Christi, quas pro nobis toleravit, in tantum cotidie dolebat et pro ipsis interius et exterius se affligebat, quod de suis propriis non curabat.

Chapter 77 of 120