Articulus 2
Declaratio ex verbis B. Augustini quam virtuosa et exemplaris debeat esse vita cujuslibet Christiani.12
MOYSES fidelis erat in tota domo Dei tanquam famulus, Christus vero tanquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus.3 Olim in veteri lege sancti Prophetæ, imperfectionem legis Mosaicæ cognoscentes, cœlitus sunt edocti ac cecinerunt, in adventu regis Messiæ, Filii Dei, legem divinam, spiritualem, perfectam, non terrenam prosperitatem, sed cœlestem beatitudinem promittentem, fuisse per ipsum Dei Unigenitum conferendam. De qua Isaias frequenter prædixit, imo Deus per Isaiam :
Lex (inquiens) a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet;4 et rursus de Christo : Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus ; et, Legem ejus insulæ exspectabunt.
De qua lege Dominus apud Jeremiam apertissime est locutus. Denique totus ille Mosaicæ legis status carnalis fuit, ac typicus, præfigurativus veri, salubris spiritualisque status per Christum exhibiti.
Propter quod ad Hebræos dixit Apostolus :
Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, etc. Nec dubium quin omnino condecuit per Unigenitum Dei, verum et incarnatum Deum, dari legem prorsus perfectiorem lege data per famulum, puta per Moysen. Nempe ad hoc Filius Dei venit in mundum, et factus est homo ac conversatus in sæculo isto, ut homines faceret deos, id est divinos, cœlestes, spirituales, angelicos, per contemptum omnium terrenorum, nisi in quantum ista corporalia et terrena necessaria sunt atque utilia ad spiritualia bona, et per fervidum appetitum æternalium cœlestiumque bonorum. Hinc Unigenitus
Dei, ut non solum præceptis, promissionibus et comminationibus, sed efficacissimis quoque suis exemplis nos ad ista accenderet, elegit in mundo isto in maxima paupertate, in profundissima humilitate, in omni patientia et mansuetudine, in ardentissima caritate, in plena spiritualitate et exemplaritate ab exordio suæ incarnationis ac nativitatis usque ad crucis supplicium conversari : quatenus omnis Christianus secundum mensuram, gradum et exigentiam suæ vocationis ipsum in istis virtutibus imitetur. Unde in cœna novissima : Exemplum (ait) dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.5
Præterea, de hac Christi imitatione et christiformi conversatione, ad quam quilibet adstringitur Christianus, diffuse ac pulchre disseruit Augustinus in libro de Vita christiana : Christus, inquiens, unctus interpretatur. In veteri autem Testamento non nisi Prophetas et sacerdotes ac reges legimus esse unctos.67 Imo tam magnum fuit unctionis illius mysterium, ut non nisi paucissimi illud accipere mererentur : et hoc, usque ad Christi adventum, in quo omnes in ipso regenerati unguntur. Cujus unctionis mysterio et exemplo instruimur ac monemur quales esse et qualiter vivere debeamus, ut in quibus tam sancta est unctio, sit non minus sancta conversatio. Ex hac enim unctione nomen commune omnium Christianorum descendit. Quod nomen ille frustra et ad graviorem sui damnationem sortitur qui Christum non imitatur. Quid tibi prodest vocari quod non es, et nomen usurpare alienum indigne? Porro, si te Christianum esse delectat, quæ Christi sunt gere, et merito tibi Christiani nomen assume. An forsan vocari, non esse, desideras? Hoc fœdum, vile ac miserum valde est, te velle vocari quod non sis. Qui Christianus dicitur, Christum se habere Dominum profitetur, et vere habet, si ei in omnibus obsequatur. Si quo minus, non jam famulus Christi est et venerator, sed subsannator et irrisor, quum et ipse in Evangelio dicat : Quid vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quæ dico ?8 Et rursus : Qui mihi ministrat, me sequatur, id est, per virtutes mihi assimiletur, et mea sectetur vestigia.9 Tali igitur falso Christiano duplex condemnationis judicium reservatur : unum pro subsannatione Christi, quem mendaciter et irrationabiliter Dominum nuncupat ; aliud pro qualitate peccati quo Deum offendit.101112
Si quis vero tam induratus, inverecundus et pertinax est, ut iram Dei futuram non vereatur, saltem humanam consuetudinem erubescat, attendat quam brutalis, insipiens ac stultus etiam a gentibus judicetur, cujus tanta est vanitas et tanta dementia, ut sibi nomen alienum attribuat et acquirat. Quis tam vanus et miser est, ut advocatum se audeat profiteri, quum nesciat litteras? Quis tam insanus et excors, ut profiteatur se militem, quum nesciat arma gestare? Imo quis sutorem, fabrum aut negotiatorem se dicat, quum officiorum illorum opera nesciat? Tu ergo quomodo Christianus vocaris, in quo nullus Christiani actus refulget, imo qui tot et tantis vitiis sordidaris ac fœtes, tot criminibus plenus es, quæ virtutibus Christi ac nominis Christiani omnino contrariantur? Christianus nomen est justitiæ, bonitatis, integritatis, castitatis, prudentiæ, humanitatis, innocentiæ, pietatis, humilitatis, sobrietatis ac mansuetudinis: et tu quomodo tibi hoc nomen defendis et vindicas, cui de tot et tantis virtutibus nec una inhæret? Christianus est ille qui non nomine tantum, sed opere quoque Christum in omnibus imitatur; in cujus pectore locum non habet malitia, sed sola pietas et bonitas; qui nulli nocet, neminem lædit, imo omnibus auxiliatur pro posse; qui Christi exemplo diligit inimicos, et adversantibus benefacit, atque pro persecutoribus suis orat ex corde. Nam quisquis aliquem lædere, scandalizare aut nocere paratus est, Christianum se esse mentitur, quum Christianus bona pro malis reddere obligetur. — Hæc Augustinus. Qui etiam protestatur opera misericordiæ ad Christianos potissime pertinere.
Ex quibus ostenditur quam confusibile atque damnabile sit coram Deo, Christianum vocari, nec tamen christiformiter conversari. Unde narratur sexto libro Vitæ sanctorum Patrum, quod abbas Macarius pergens per eremum, reperit ibi calvariam cujusdam defuncti; quam tangens cum palmea sua virga, interrogavit: Quis es tu? Responditque caput: Sacerdos fui gentilium in hoc loco. Cui Macarius: Quomodo habes? Ait:Damnatus sum in æternum. Dixit Macarius: Sunt aliqui in inferno pejus habentes quam tu? Respondit caput: Nos gentiles et infideles aliquid misericordiæ a Deo consequimur, quia nescivimus melius; sed quantum eminet cœlum super terram, tam profunde sub nobis in medio ignis sunt impii Christiani, qui mandata Dei scientes, excusationem non habent. Quo audito, flevit abbas Macarius, dicens: Væ homini qui mandata Dei transgressus est. Deinde sepelivit caput illud et abiit.
Insuper, volens scire qualiter consuevit populus christianus omni virtute pollere, advertat quod primo libro Vitæ sanctorum Patrum sanctus refert Hieronymus de se ac sociis suis, quando perrexit per diversa deserti loca et oppida sanctos Patres videre: Venimus, inquit, ad civitatem quamdam in regione Thebaide, in qua tanta virtutum vidimus bona, ut nemo sufficiat enarrare. In qua et circa quam per gyrum ejus, ut a sancto episcopo civitatis audivimus, erant decem millia monachorum atque viginti millia monialium virginum devotissimæ vitæ. Duodecim quoque magnæ ecclesiæ erant ibidem, ad quas publice plebs convenit; et religiosæ illæ personæ cum ceteris sanctis fidelibus Deum die ac nocte indesinenter laudantes, totam civitatem quasi unam fecerunt Ecclesiam. Superiores etiam urbis et ditiores suos statuerunt ministros in singulis portis ad observandum an aliquis pauper aut peregrinus veniret, et eos quos videbant venientes, certatim secum ducere conabantur. Quumque cives et religiosi vidissent nos, occurrerunt nobis quasi angelis Dei. Nec verecundia sinit me scribere quantum nobis exhibuerunt honorem. Nam ita unusquisque illorum nos traxit ad se, quod nostra pallia scindebantur. Vidimus ibi plurimos Patres sanctos variis donis gratiæ Dei ornatos in sapientia, in sermone, in abstinentiis, signis, miraculis atque virtutibus. O quanta caritas viguit ibi ! quanta in omni virtute perfectio ! Nam beneficium sibi fieri reputabant in hoc quod peregrinos et pauperes hospitare, reficere ac pie tractare propter Deum gratis valebant.13 Quid ad hæc dicere possunt, qui nec peregrinos ac pauperes hospitium postulantes, hospitare et pie propter Deum tractare dignantur?
Footnotes
Chapter 3 of 35