Articulus 6
Quam virtuosa ac splendida merito esset militantis Ecclesiæ vita.
SCIAS quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.1 Ecclesia Christi in hoc exsilio militans multis rebus in Scripturis comparatur, ac diversa nomina sortitur præclara, et eminentissime commendatur, præsertim in Canticis canticorum, in quibus turri David, equitatui Dei, vineæ, horto, fonti, multisque aliis assimilatur rebus nobilibus; insuper sponsa, filia, amica, soror, columba et immaculata ac unica nominatur Sponsi cœlestis, Creatoris, Salvatoris ac Dei: quæ omnia sunt appellationes præeminenter amorosæ, suavissimæ atque dignissimæ. Ex quibus elucidatur quam amorose, fideliter et constanter unaquæque anima christiana debeat Salvatori suo jugiter adhærere, uniri ac obsequi, ipsa quoque communitas ecclesiasticæ politiæ seu plebis: quoniam sicut sponsa ad suum afficitur sponsum, et sicut filia ad parentem, amica ad amicum, soror ad fratrem, tam amorose, fideliter ac robuste debet unaquæque christiana persona affici Christo, et ei stabiliter adhærere, nulloque modo contrarium admittere amatorem, nec aliquid offensivum Sponsi committere, neque per omissionem peccare: præsertim quum incomparabiliter major sit ratio, fortior causa multipliciusque incitamentum animæ christianæ amandi ac venerandi Sponsum cœlestem, quam alicui proli amandi carnales parentes, carnalemve sponsum, fratrem sive amicum.
Denique militantem Ecclesiam Christus in Evangelio ubertim appellat regnum cœlorum:2 quo constat quod cœlestem debeat ducere vitam in terris, et instar triumphantis Ecclesiæ esse ordinata in omnibus. Unde Joannes in Apocalypsi fatetur, quod vidit eam descendentem de cœlo.3 Et mystice quoque de ea exponitur quod dictum est Moysi:4 Inspice, et fac juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est. Sic etenim Christus ipsam in terra instituit, prout ei secundum naturam assumptam fuit in altitudine suæ contemplationis monstratum a superbeatissima Trinitate.
Præterea, soli altissimo Deo latriæ cultus debetur, atque ad hoc rationalis creatura est condita, ut tota sua conversatio sit cultus ac veneratio Creatoris ad sui ipsius salutem ac proximorum auxilium, ut sit devota et honorifica circa Deum, decora atque composita in se, profusa et communicativa ad proximos. Nullus quippe sanæ mentis cogitare aut apprehendere sive audire debet Deum honorabilitatis, excellentiæ ac majestatis penitus infinitæ, absque ipsius admiratione, amore ac honorificentia singulari, nec absque sui ipsius interna incurvatione, inclinatione, imo et profundissima prostratione coram tam supereminentissimo Deo, ac resilione tremebunda in propriam parvitatem. Porro Ecclesiam consideremus tanquam congregationem ex hominibus taliter Deum verum colentibus, amantibus atque timentibus adunatam, quorum tota vita sit servitus superdignissimi Creatoris, procuratio quoque propriæ felicitatis, et ædificatio ac subventio proximorum. Quid igitur comparatione hujuscemodi congregationis, residuum generis humani (præsertim rebellium ministrorum adulterantiumque cum dæmonibus animarum) est, quam velut incultissima silva, rudissima lapidicina, rabidissima et belluina barbaries, quorum singula quæque supposita sunt sterilia ligna incircumcisaque saxa, indomita, fœda, pestilentia ac putrida membra?
Denique congregatio ista tam virtuosa et veri nominis ecclesiastica politia, est præclara ac speciosa structura, ædificium artificiosissime atque magnifice compaginatum ex rationalibus lapidibus omni splendore gratiæ decoratis, donorum luminibus expolitis, caritate Dei et proximorum connexis, omni virtutum ac supernorum charismatum munere perornatis. Hæc congregatio est domus ac thronus Dei commorantis in ea, cujus deliciæ sunt esse cum hujusmodi filiis hominum.5 Est item templum atque ecclesia Conditoris propter cultum et honorificentiam quæ ei indesinenter exhibentur in ea. Imo et ipsa est sacrificium et holocaustum ejusdem, quoniam se ipsam offert ac totaliter mancipat cultui Dei sui. Est etiam Dei civitas omnipotentis per saluberrimam pectoris pacem, qua inter sæculi hujus fluctus in Deo quiescit, et per jucundam societatem quam ad invicem habet, ac per sacramentorum suorum communionem. Est item exercitus Dei contra hostes divini honoris ac suæ salutis jugiter dimicans. Qui hanc civitatem vere ingreditur, necessario habet ejus militiam assumere, id est statuta, leges, ordinationes et mores sanctæ Ecclesiæ fideliter observare. Similiter eos qui hortum, vineam, agrum istum introeunt, necesse est per spiritualem culturam, salutarem obedientiam ac mentis stabilitatem radicari ac fundari in Deo.
Hanc gloriosam Ecclesiam Deus ab ipsius exordio præ cunctis populis exaltavit, et suum amorem præcipuum, favorem eximium ad ipsam monstravit, familiarissime se habendo ad ipsam in supernaturalibus multis effectibus, in præclaris miraculis ac divinorum charismatum infusionibus, exaudiendo preces ipsius, et viros eximiæ sanctitatis multiplici divinorum munerum excellentia perornatos dirigendo ad ipsam, per quos eam mirabiliter sublimavit. Nec aliis nationibus talia suæ caritatis indicia usquam ostendit.
Footnotes
Chapter 7 of 35