Articulus 8
Introductio tredecim regularum de iis quæ ad omnem pertinent Christianum.
SINE fide impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit.1 Quemadmodum tactum est supra, religiosus et prædilectus in Christo Pater cujus instigatione hæc conscribuntur, petiit per modum regularum breviter ac succinctim describi in primis ea quæ ad omnem spectant Christifidelem, deinde ea quæ ad singulos quosque in speciali, secundum speciales eorum status, gradus, vocationes et ordines, pertinent. Talis quippe descriptio magis est instructiva, faciliusque commendatur memoriæ. Documenta namque moralia tanto sunt perfectiora quanto ad particularia magis descendunt : quoniam moralia circa particularia et humana gesta versantur.
De iis itaque quæ unumquemque concernunt Christianum, sit prima regula seu propositio ista :
REGULA PRIMA.
Omnis Christianus rationis compos, tempore evangelicæ legis divulgatæ tenetur ad fidem explicitam principaliter credendorum, videlicet articulorum fidei christianæ, nisi invincibili ignorantia excusetur.
Hoc doctores satis concorditer tenent, et S. Thomas in secunda parte secundæ Summæ suæ, quæstione secunda, declarat. Fides etenim, quantum ad explicationem credendorum, secundum incrementa temporum crevit, secundum B. Gregorium.2 Hinc postquam incarnatus est Filius Dei, et humanum genus per suæ incarnationis et passionis mysteria liberavit, atque hoc publice prædicatum est mundo, tenentur universi fideles explicite credere Filium Dei esse incarnatum ac passum, et cetera ejus mysteria in articulis fidei comprehensa, ut quod Deus sit unus in natura, ac trinus in personis: tamen de iis debent majores habere fidem magis resolutam quam inferiores ac simplices. Porro tempore legis naturæ et legis scriptæ, non tenebantur fideles, præsertim inferiores, ad tam explicitam fidem: imo suffecit talibus credere duo quæ in præinducta tanguntur auctoritate Apostoli, scilicet, quod unus sit verus Deus, et providentiam ejus, potissime circa remunerationem cujuslibet hominis.
Nec sufficit fides informis, id est caritati et bonis actibus non conjuncta, sed ad fidem formatam universi tenentur fideles. Hinc fides vocatur fundamentum virtutum atque principium vitæ spiritualis, quum scriptum sit: Justus ex fide vivit.3 Et Isaias testatur: Qui incredulus est, infideliter agit.4 Apostolus quoque: Quod non est ex fide, peccatum est;5 et rursus: Per fidem ambulamus.6
REGULA II.
Omnis Christianus tenetur ad spem formatam, quæ est exspectatio æternæ felicitatis, ex gratia Dei ac meritis sperantis proveniens.
Quemadmodum enim fides est oculus mentis, ostendens quid sit credendum, et quid sperandum a Deo; sic spes est prima virtus per quam homo exspectat illud quod a Deo sperandum est, et voluntate tendit in illud. Denique, sicut fides sine caritate et meritoriis actibus informis est, ita et spes. Dicitur quoque virtus informis, id est sine forma, decore et ornatu sibi necessario ad hoc quod placeat Deo ac meritoria sit æternæ salutis. Itaque directum ac principale objectum spei, est beatitudo æterna et increata, nondum habita, sed haberi possibilis: quemadmodum objectum fidei est veritas prima, nondum visa. Et sicut fides secundario est de quibusdam rebus et veritatibus creatis per comparationem ad summam increatamque veritatem; ita et spes secundario respicit quædam creata, in quantum sunt adminiculatoria et necessaria ac conferentia ad beatitudinem obtinendam: sic speramus in merito dominicæ passionis, et in beatissima Virgine. De hac spe ait Apostolus: Spe salvi facti sumus; et rursus: Speramus in Deum vivum;7 et, Debet qui arat, arare in spe fructus percipiendi;8 itemque: Spem habemus tanquam ancoram animæ firmam, etc.9
Præterea, de efficacia spei in promerendo, multa in Scripturis continentur exempla:10 sicut in libro Machabæorum de Juda et fratribus ejus, qui sperando in Domino, maximas de infidelibus obtinuerunt victorias, quum et pauci fuissent adversariorum respectu; similiter in libro Judicum. In Jeremia quoque Dominus recitatur dixisse eunucho vehementer formidanti Chaldæos, tamen in Deo speranti: Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam. Conformiter in Daniele legitur Susanna, mulier casta et pudorata, de circumventionibus impiissimorum senum et de morte mirabiliter liberata, quoniam erat cor ejus fiduciam habens in Domino. Ita et nos in Deo spe formata humiliter ac constanter sperando, meremur hostibus nostræ prævalere salutis.
REGULA III.
Quilibet Christianus tenetur Deum toto corde, tota mente, tota anima totisque viribus ex caritate super omnia diligere, etiam incomparabiliter plus quam se ipsum, principaliter propter ipsum et suam propriam bonitatem, et quoniam prior dilexit nos, deinde propter ejus beneficia ac promissa.11121314
Caritas enim est summa virtus, et ceterarum finis, forma, vita, motrix ac imperatrix virtutum. Et sicut in naturalibus forma movet, ornat perficitque materiam; sic in intellectualibus atque moralibus caritas ceteras movet, perficit, ornat actuatque virtutes, in tantum quod sine ea nihil est meritorium et Deo acceptum, etiam nec mori pro fide, dicente Apostolo : Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, nihil sum (quoad esse gratiæ, non naturæ) ; et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, etc.15 Proximos vero debemus spiritualiter sicut nos ipsos diligere, optando eis gratiam in præsenti et gloriam in futuro. De horum expositione et intelligentia præceptorum, et qualiter præceptum istud divinæ dilectionis tripliciter exponatur ac impleatur, et qualiter jubeamur Deum diligere tota mente seu intellectu, totaque anima et viribus totis (quum tamen ipsum diligere realiter actus sit voluntatis, et in ea dumtaxat subjective consistat), de numero quoque diligendorum ex caritate atque de ordine diligendi, pertranseo, quoniam alibi sæpe ac plene inde tractatum est.
Hæ tres virtutes appellantur theologicæ ac divinæ, et digniores sunt ceteris, quoniam Deum pro immediato habent objecto, tamen sub distincta ratione formali.16 Per has anima rationalis, quantum ad vires suas supremas, videlicet intellectum ac voluntatem, immediate conjungitur Deo, et desponsatur eidem, ac se ipsam mactat, offert in captivitatemque redigit in obsequium Christi :17 per fidem subdendo intellectum suum Creatori, consentiendo iis quæ rationem transcendunt, intuitu Dei et auctoritate Scripturæ ; per spem quoque voluntatem suam Deo subjiciens, tendendo in ea quæ nec sensu, nec imaginatione, nec ratione noscuntur aut capiuntur ; insuper per caritatem voluntatem suam subjiciens Deo, ipsum sinceriter propter se ipsum plus quam se ipsam incomparabiliter diligendo, quum tamen naturale videatur ad proprium commodum magis reflecti.
Denique, quum homo propter supernaturalem beatitudinem sit creatus, quæ est clara et beatifica visio Deitatis per speciem, necessaria ei sunt supernaturalia media ad consequendum hunc finem, videlicet charismata gratiarum, virtutes infusæ, et septem dona. Hinc ei multa supernaturalia ac incomprehensibilia credenda traduntur.
Quumque caritas sit summa et perfectissima virtus, tanto unusquisque, absolute loquendo, est melior et Deo acceptior, majorque erit in patria, quanto exsistit in caritate perfectior, sive sit religiosus, sive sæcularis. Verum valde difficile est in sæculari conjugalique vita ad caritatis perfectionem pertingere, propter multa et magna impedimenta ibi occurrentia. Propter quod Sapientia Dei Patris, Christus Dominus, illa optime sciens impedimenta, sapientissima ac saluberrima in Evangelio dedit consilia evitandi impedimenta hujusmodi, utputa carnaliter propinquos, uxorem, divitias, voluntatemque propriam.18
Nihilo minus speciali gratiæ privilegio aliquibus est concessum, etiam in sæculo atque conjugio perfectionem acquirere, sicut in veteri Testamento Davidi, Ezechiæ Josiæque regibus, et multo pluribus in evangelica lege : inter quos fulsit præclara et præelecta illa Elisabeth de Thuringia, regis Hungariæ filia. Hinc in Vitis sanctorum Patrum legitur Deus dixisse S. Antonio residenti in eremo : Antoni, cur magnum aliquid sentis de te in solitudine sedens? Ecce nondum pervenisti ad mensuram et sanctitatem coriarii illius in Alexandria commorantis. Quo audito, S. Antonius perrexit ad illum, et cognita profundissima humilitate atque altissima caritate ipsius, obstupuit. Ideo religiosi non debent se ipsos extollere, nec sæculares contemnere.
Dum autem jubemur Deum toto corde præ cunctis incomparabiliter plus amare, non est hoc intelligendum de majoritate fervoris sensibilis, sed appretiationis : ita quod unusquisque tenetur in tantum Deum diligere, tamque eminentissime appretiari, reputare et magni pendere bonum illud altissimum, ut malit propriam vitam et cuncta quæ habet, universa quoque creata, amittere, quam Deum per mortale peccatum offendere, aut ab ipso ac ejus amore avelli. Propterea minima caritas dicitur major ac fortior quam maxima cupiditas seu amor privatus: quia quicumque amat Deum ex caritate, quantumcumque modice diligat ipsum ex ea, tamen plus diligit ipsum appretiative quam quicumque carnalis aut cupidus quæcumque carnalia et terrena, ut tangit Augustinus super illud Psalmi: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti.19 Hinc quoque ad veram contritionem requiritur plus dolere de quocumque peccato mortali quantumlibet modico, quam de quocumque damno temporali, incommodo corporali, seu malo pure pœnali: et hoc, loquendo de dolore quantum ad superiorem vim appetitivam, non quoad sensibilem afflictionem. Unde timendum videtur quod pauci veram hanc contritionem habeant. Nam contritio dicitur maximus dolor qui est in natura, prout super quartum Sententiarum exponitur.20
REGULA IV.
Unusquisque Christianus tenetur ad præcepta Decalogi et ad præcepta Ecclesiæ ac superiorum suorum, quantum eorum auctoritas, cathedra aut præsidentia se circa ipsum extendit.
De illis quippe ait Salvator:21 Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Hinc Moyses in Exodo murmurantibus contra se ait: Non contra nos (supple, tantum) est murmur vestrum, sed contra Dominum.22 Quidquid enim irreverentiæ, rebellionis, inobedientiæ sive injuriæ irrogatur Dei vicariis, Deus sibi irrogari arbitratur. Hinc ad Hebræos scribit Apostolus: Obedite præpositis vestris, et subjacete illis;23 et alibi:24 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etc., ut supra.25 Denique, quam enorme sit superioribus esse rebellem, constat ex terribili illo exemplo quod in Numeris recitatur: quemadmodum Core, Dathan et
A Abiron et Hon absorpti fuerunt a terra propter eorum adversus Moysen et Aaron rebellionem.26 Econtrario, quoniam Josue Deo ac Moysi obedientissimus fuit, ad ejus instantiam vel potius jussionem, sol et luna steterunt in cœlo immobiles viginti quatuor horis, obediente Deo voci hominis.2728 Nempe perfecte obedientium votis ac precibus tam celeriter annuit Deus, ut eis quasi obedire mox videatur.
Præterea constat quod quidquid committitur aut omittitur contra conscientiam rectamve rationem, ædificet ad gehennam.
Scire quoque oportet, quod in veteri Testamento triplicia erant præcepta, videlicet cærimonialia, judicialia atque moralia. Cærimonialia erant quædam determinationes præceptorum moralium primæ tabulæ, quantum ad ritum colendi Deum in sacrificiis cærimoniisque diversis: quæ quia figurativa erant, cessant (imo et mortifera exstant) in evangelica lege, Evangelio divulgato, veritate jam per Christum impleta. Judicialia quoque sub Evangelio cessant, quoniam erant determinationes præceptorum moralium secundæ tabulæ, quantum ad modum servandi justitiam inter proximos, prout magis conveniebat Judæis. Sed quia ex se non erant figurativa directe, non sunt ita mortifera ut cærimonialia: imo, si a principe christiano aliquid illorum rationabiliter instituetur, posset a subditis ejus licite observari. De triplicibus istis veteris Testamenti præceptis loquuntur Alexander de Hales super tertium librum Sententiarum, S. Thomas in prima parte secundæ Summæ, et Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus.29
REGULA V.
Omnis Christianus tenetur ad virtutes morales, per quas passiones appetitus sensitivi refrenantur et moderantur, ne circa sensibilia et exteriora quis moveatur aut afficiatur contra caritatem aut æqui- art. IV. tatem : quia, ut dictum est, sensualitatem rationi obedire ac subdi oportet. Ad prudentiam quoque tenetur omnis Christifidelis : quia prudentia disponit de mediis pertingendi ad finem virtutum moralium, et modum ordinemque agendi ac reformandi passiones præfigit.
De iis supra ex Epistolis Apostolorum multæ sunt auctoritates inductæ : videlicet, qualiter admonemur atque jubemur a carnalibus concupiscentiis, ira, impatientia, indignatione, amaritudine abstinere, cum mansuetudine quoque, patientia, ignoscentia mutuo conversari.30 De prudentia vero præcepit Christus : Estote prudentes sicut serpentes, etc.31 De hac prudentia David rex specialiter commendatur, quod in omnibus prudenter agebat. Prudentiæ etenim actus est discretio.32 B
REGULA VI.
Quilibet Christianus ad octo beatitudines obligatur, quæ sunt meritorii actus virtutum : quibus actibus correspondet ac redditur proportionata merces æternaque salus in cœlis.
Vide supra, in quinto articulo, ubi hasce beatitudines dilucide explanatas reperies.
REGULA VII.
Unusquisque Christianus tenetur ad septem dona Spiritus Sancti, et ad omnes virtutes, beatitudines et fructus qui caritati inseparabiliter sunt annexi.
Porro septem dona, secundum doctores super tertium librum Sententiarum, inseparabiliter conjuncta sunt caritati secundum aliquem gradum : nam sicut tres sunt gradus caritatis, ita donorum.33 Sunt autem dona habitus supernaturales infusi, per quos fit anima prompte mobilis ac dirigibilis a Spiritu Sancto in ordine ad finem supernaturalem; et dantur in expeditionem adjutoriumque virtutum, præsertim theologicarum, prout super Job primo sanctus scribit Gregorius. De quibus donis multa possent pulcherrima atque subtilia introduci, sed brevitas cui hic studeo, cogit jam inde supersedere. De quibus et speciale collegi opusculum.
REGULA VIII.
Omnis Christianus tenetur septem sacramenta Ecclesiæ credere, venerari et digne suscipere, juxta sui exigentiam status.
Qui enim aliquod sacramentorum ministrat aut suscipit cum conscientia peccati mortalis, peccat mortaliter. Idcirco ante cujuslibet sacramenti susceptionem debet homo conscientiam suam examinare, purgare, et (si opus est) confiteri.
REGULA IX.
Quilibet Christianus obligatur in actibus suis rectam habere intentionem, eosque ad finem debitum ordinare (prout supra, in fine quinti articuli, tactum est; ad quod etiam quarto articulo ex Epistolis Pauli apostoli allegatæ sunt auctoritates) : et hoc, tempore opportuno, vel actu, aut habitu.
Unde in Matthæo ait Salvator : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si fuerit oculus tuus simplex (id est recta mentis tuæ intentio), totum corpus tuum lucidum erit (id est, tota actuum tuorum congeries erit laudabilis :34 intentio namque, ut sanctus fatetur Ambrosius, speciem actui imprimit) ; si autem oculus tuus nequam fuerit (id est intentio perversa), totum corpus tuum tenebrosum erit, id est, tota operatio tua vitiosa consistet, quamvis ex genere suo sit bona, sicut jejunium, oratio et eleemosynarum largitio.
REGULA X.
Unusquisque Christianus tenetur loco et tempore opportuno ad opera misericordiæ tam spiritualia quam corporalia, secundum facultatem, dispositionem et exigentiam status seu vocationis suæ personæ.
Luc. vi, 36. Hinc in Evangelio ait Salvator: Estote misericordes sicut et Pater vester cœlestis misericors est; et rursus: Omni petenti te tribue; itemque: Si non dimiseritis unusquisque fratri suo, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.
Circa hæc recitanda sunt exempla operum misericordiæ ex Scripturis: quemadmodum Abraham patriarcha sedit quotidie seu frequenter in ostio tabernaculi sui, ad observandum an videret aliquem peregrinum aut pauperem, quatenus illos ad suam perduceret domum;3536 quorum et pedes consuevit lavare, et eis ministrare ad mensam: quo merito datum est ei angelos sanctos tres in humana forma videre, accedere, hospitare et bene tractare. Quam pietatem nepos ipsius, justus Lot, assecutus, duos meruit angelos in peregrinorum specie hospitare. Unde ad Hebræos docet Apostolus: Hospitalitatem nolite oblivisci:37 per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
Denique per hanc misericordiam et copiosa opera ejus sanctus Job præcipue placuit Deo. Qui de se ipso testatur:38 Ab infantia crevit mecum miseratio.39 Oculus fui cæco, et pes claudo; pater eram pauperum. Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.40 Foris non mansit peregrinus:41 ostium meum viatori patuit, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Non comedi buccellam meam solus, sed comedit ex ea pupillus.42 Ecce quam misericordissimus fuit beatissimus ille patriarcha et propheta Job.
Insuper de his misericordiæ actibus sublimiter quoque commendatur virtuosus ille Tobias, qui (ut in libro ejus describitur) esurientes alebat, nudos vestiebat, mœstos consolabatur, suosque proximos salubriter hortabatur.43 Qui et filium suum informans: Noli (inquit) avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors: si multum tibi fuerit, multum tribue; si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.44
Circa hoc commemoranda ac prædicanda sunt cum grandi fervore verba sanctorum patrum Basilii Ambrosiique, dicentium: Non minoris criminis est habenti auferre quod suum est, quam quum possis et habeas, indigentibus denegare. Esurientium panis est quem tu detines; nudorum indumentum est quod includis aut super perticam pendis; discalceati calceus est qui tibi superfluit; miserorum redemptio, pecunia quam abscondis. Quocirca tantorum te scias bona invadere, quantis possis et non vis communicare. Numquid injustus est Deus, qui hominibus temporalia inæqualiter dedit? Cur tu abundas, et ille indiget, nisi ut tu bonæ et piæ erogationis merita consequaris, et ille patientiæ braviis decoretur? — Quid ad hæc coram Deo sunt responsuri, qui tot paria habent vestimentorum, tot genera ferculorum, et tamen vix siccum petentibus tribuunt panem, quum tamen sacratissimus dicat Baptista Joannes, Qui habet duas tunicas (id est unam superfluam), det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat?45 Imo et ipsemet Christus ait:46 Quod superest (id est, vobis superfluit), date eleemosynam.
Postremo, in primo libro de Vitis sanctorum Patrum sanctus refert Hieronymus de S. Apollonio plurimorum monachorum abbate, quia dum tempore magnæ caristiæ cuncta quæ in suo monasterio erant residua suisque monachis necessaria, erogasset pauperibus, sequenti die omnia reperit miraculose multiplicata in suo cœnobio. De pluribus quoque Sanctis leguntur similia.
Præterea, inter hæc misericordiæ opera fraterna quoque continetur correptio, de qua supra, articulo quinto, dictum est plenius.
REGULA XI.
Omnis Christianus tenetur suis proximis consistere exemplaris in verbis et factis, ac ceteris.
Contra quod enormiter peccant jam viri et feminæ, juvenes ac puellæ, se curiose, ornate, pompatice vestientes ac decorantes, non attendentes nec formidantes quod sancti doctores Hieronymus atque Chrysostomus contestantur : Vir aut mulier se ornans ornateve vestiens, sicque vultus hominum in se provocans, etiam si nullum inde malum in alio sequatur, tamen sic faciens, æternum supplicium patietur, quia venenum præbuit, si fuisset qui biberet. Denique omnis homo vestire se debet secundum condecentiam et exigentiam suæ vocationis et religionis seu status. Quum ergo lex seu religio christiana sit lex totius humilitatis, maturitatis, probitatis, sapientiæ et exemplaritatis, constat quod omnes Christiani ad exemplarem, humilem, condecentem ac maturum obligentur vestitum. Unde et secundo Regum habetur, quod filiæ David regis talaribus vestibus utebantur.47
Enormissime vero peccant stolidissimæ atque vanissimæ feminæ suas facies adulterinis adhibitionibus excolentes. Unde loquitur Augustinus : Quanta amentia est effigiem mutare naturæ, et quærere fucatam picturam in facie, seu exquisito rubore perfundere vultum! Tolerabiliora pene sunt adulterii crimina, quia in illis adulteratur natura, in istis violatur pudicitia : quum tamen adulterium inter crimina quæ fiunt in proximum, sit post homicidium unum gravissimorum. O qualiter in inferno deturpabuntur et æternaliter confundentur ac punientur fatuellæ hujusmodi !
De hac materia scripsi diffuse in opusculo de Vita nobilium.48
REGULA XII.
Quemadmodum quilibet Christianus adstringitur Deum toto corde diligere, ita et ipsum tenetur [timere] præ cunctis filiali aut saltem initiali timore, et non solum servili formidine, quæ meritoria non est.
Timor namque filialis ex amore directe procedit; similiter timor initialis, quantum ad hoc quod ex affectu boni recedit a malo. Hinc viles et prorsus indigni Deo sunt, qui hominem plus verentur quam Deum; qui coram divinæ sanctitatis præsentia et conspectu audent cogitare, appetere, loqui et operari quæ coram hominibus, præsertim honestis ac præsidentibus, non auderent. Hinc ait Salvator : Eum timete qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam.49 Apostolus quoque : Cum metu (inquit), timore et tremore vestram salutem operamini.50 Timor iste utilissimus saluberrimusque consistit : quia, ut Salomon loquitur, qui timet Deum, nihil negligit.51 Et item : Fons (ait) vitæ timor Domini, ut declinet a ruina mortis.52 Hinc sanctus Job de se ipso fatetur :53 Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum; et rursus :54 Iræ Dei nemo potest resistere, et cogitationem ejus nemo potest avertere : idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
Hinc, sicut in quinto libro Vitæ sanctorum Patrum refertur, abbas Elias locutus est : Ego tres res timeo : unam, quando egressura est anima mea de corpore; secundam, quando præsentanda est Deo; tertiam, quando de ea proferetur sententia. Sic timuit Deum sanctus senior ille qui videns Fratrem quemdam ridentem, ingemuit, dicens : Coram cœlo et terra rationem Deo sumus reddituri, et tu rides? Hieronymus quoque : Sive, inquit, comedo, sive bibo, seu aliquid aliud ago, semper videtur mihi tuba illa terribilis sonare in auribus meis : Surgite, mortui, et venite ad judicium.
REGULA XIII.
Omnis Christianus tenetur Deum excelsum ac omnipotentem cum attentione et reverentia ac affectu adorare, laudare, et gratias ei referre gratusque esse.
In his etenim actibus debemus propriam defectuositatem, vilitatem, ingratiudinem, indigentiam, culpabilitatem attendere, divinæ quoque majestatis, pietatis, justitiæ, liberalitatis et caritatis super nos immensitatem considerare ac admirari, sicque cum omni reverentia et pavore, cum omni attentione, humilitate, instantia ac fervore adorare, invocare, laudare, venerari Altissimum, ejusque beneficia sollicite ponderare ac reminisci, et quod tam diu misericordissime sustinuit nos, et ubertim misertus est nostri, quum multi æternaliter sint damnati qui multo minus quam nos peccaverunt. Unde ei totis viribus regratiari debemus, ejusque bonitatem, misericordiam, munificentiam totis viribus collaudare, amare ac honorare, et vitam emendare in omnibus.
Hinc in Evangelio ait Salvator : Oportet semper orare et non deficere ; et iterum :55 Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Tobias quoque : Omni (inquit) tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.56 Atque Apostolus : Orationi (ait) instate, vigilantes in ea in gratiarum actione ;57 et grati estote. Hoc egit agendumque docuit Isaias propheta, dicens :58 Miserationum Domini recordabor, laudem Domini annuntiabo super omnibus bonis quæ reddidit nobis.59
Denique hoc totum sollicite adimplevit vir vitæ sanctissimæ, Germanus episcopus, qui ab exordio suæ conversionis, a suspiriis, lacrimis et tunsionibus pectoris non cessavit, tam arduissimam agens vitam, quod quasi incredibile videbatur hominem taliter vivere posse : nec enim unquam animum suum a suæ rigore custodiæ relaxavit. Hoc etiam modo sanctissimi patres Antonius, Macarius, Arsenius ac alii plures Deum exoraverunt : qui frequenter per totum tempus noctis in suis manserunt orationibus incessanter stantes, et præ vehementia sui fervoris multoties ab omni exteriori sensu alienati, rapiebantur in Deum.
DE DOCTRINA ET REGULIS
VITÆ CHRISTIANORUM
Footnotes
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
art. 5 et s. ↩
-
Rom. 1, 17. ↩
-
Is. xxi, 2. ↩
-
Rom. xiv, ↩
-
II Cor. v, 7. ↩
-
Rom. viii 24. ↩
-
I Cor. ix, 1 ↩
-
Hebr. vi 18, 19. ↩
-
I Tim. v 10. ↩
-
I Mach. III et seq. ↩
-
Judic. I, et seq. ↩
-
Jer. xxxii 18. ↩
-
Dan. xiii 35. ↩
-
1 Cor. xiii, -3. ↩
-
f. p. 177 A t s ; t XI, p. 147 C' et s.; II, p. 15 C' t s ; XXX, . 408 A' et . ; XXXII, . 119 C et . 635 A' et ; XXXVIII, . 455 Bets. ↩
-
1 Cor. x, 5. ↩
-
Luc. xiv, 26; xviii, 22; ix, 23. ↩
-
Ps. cxviii, 72. ↩
-
Cf. t XXIV, p. 464 C'. ↩
-
Luc. x, 16. ↩
-
Exod xvi, 8. ↩
-
Hebr. xiii, 17. ↩
-
Rom. xiii, 1. ↩
-
art. IV. ↩
-
Num. xvi, 1-33. ↩
-
Num. x, 14. ↩
-
Josue vi 35. ↩
-
q. xcix et s. ↩
-
Cf. t. XXXV, p. 159 et s. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
1 Reg. xviii, 14. ↩
-
dist. xxxvi. ↩
-
Matth. vi, 22, 23. ↩
-
Gen. xviii, 1-8. ↩
-
1 Reg. xix, 1-3. ↩
-
Hebr. xiii, 2. ↩
-
Job xxxi, 18. ↩
-
Job xxix, 15, 16. ↩
-
Job xxx, 25. ↩
-
Job xxxi, 32, 20. ↩
-
Ibid. 17. ↩
-
Tob. 1, 20, 19, 15. ↩
-
Tob. iv, 7-9. ↩
-
Luc. iii, 11. ↩
-
Luc. x1, 41. ↩
-
II Reg. XIII, 18. ↩
-
Cf. t. XXXVII, p. 536 D' et s. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Eccle. VII, 19. ↩
-
Prov. XIV, 27. ↩
-
Job XXXI, 23. ↩
-
Job IX, 13; XXIII, 13, 15. ↩
-
Luc. XVIII, 1. ↩
-
Tob. IV, 20. ↩
-
Coloss. IV, 2; III, 15. ↩
-
Joann. IV, 24. ↩
-
Is. LXIII, 7. ↩
Chapter 9 of 35