Skip to the text

Articulus 5

De eadem materia ex Evangelio.

VENIT Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, et dicens : Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Hoc idem fuit exordium prædicationis Christi. Apud Marcum enim narratur : Venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquabit regnum Dei; pœnitemini, et credite Evangelio. Denique rationabiliter ita exorsi sunt prædicare tam Christus quam gloriosus ejus præcursor. In multis enim offendimus omnes; et quotidie frequenter peccamus, præsertim quum et teste Scriptura, justus septies cadat, id est valde sæpe quolibet die, saltem in venialia. Principium ergo bonorum est pœnitentia malorum. Primo itaque ad omnem pertinet Christianum, propriam vitam quotidie examinare, quotidiana peccata deflere, saltem igneis lacrimis cordis, etsi non aqueis lacrimis corporis.

Insuper docuit octo beatitudines viæ, quæ sunt meritorii actus virtutum: quibus actibus correspondet ac redditur proportionata merces æternaque salus in cœlis. Quæ beatitudines secundum unam expositionem ad omnem spectant fidelem. Itaque quilibet tenetur eas implere atque habere tempore suo: ut quum dicitur: Beati pauperes spiritu*, id est humiles. Et constat quod ad humilitatem et veram sui* ipsius humiliationem unusquisque tenetur.

Secunda beatitudo tangitur in his verbis : Beati mites. Nec dubium quin ad mansuetudinem et iræ per vitium refrenationem quilibet obligetur, præsertim quum dicat Salvator : Discite a me quia mitis sum et humilis corde.

Tertia beatitudo est : Beati qui lugent, sua videlicet aut proximorum peccata, et ex dominicæ passionis compassione, ac desiderio regni cœlestis et interni profectus, sive ex aliis rationabilibus causis. Quod totum ad omnem spectat Christifidelem tempore opportuno, quum et teste Gregorio, indignus sit regno cœlorum qui illud quotidie non petit cum lacrimis, et unusquisque teneatur proximum diligere sicut se ipsum, sicque de malo illius dolere tanquam de proprio.

Quarta est : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Ad quam omnes tenentur, quum justitia sit præclarissima virtus, quam fervide cupere ac sitire debemus, imo ad minus plus quam temporalia universa.

Quinta est : Beati misericordes. Ad quam universi adstricti sunt, quum (juxta Ambrosium) summa christianæ religionis in pietate et misericordia maxime consistat.

Sexta est : Beati mundo corde. Porro ad munditiam cordis, quantum ad immunitatem ab omni labe peccati mortalis, cuncti sunt obligati.

Septima est : Beati pacifici. Nec dubium quin omnes teneantur pacem spiritualem et mentis quietem habere in Deo tanquam in summo, finali contentativoque bono, et quantum in ipsis est, pacem atque concordiam habere in bonis cum proximis, turbatos quoque et dissentientes pacificare pro posse, exigentibus causa, loco et tempore.

Octava : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Tenetur autem unusquisque potius persecutionem, damna, opprobria, imo et mortem sufferre, quam justitiam, veritatem et fidem relinquere. Idcirco ad hanc beatitudinem, quæ ceteris difficilior laboriosiorque videtur, Christus consequenter hortatur : Beati (inquiens) estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, etc. Gaudete in illa die, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.

Consequenter ad vitam exemplarem monet Salvator, dicendo : Sic luceat lux vestra coram hominibus, etc. Ad quam exemplaritatem, ut patuit, omnes tenentur. Propter quod asserit Augustinus : Deo debes conscientiæ puritatem, proximo bonum exemplum ac bonæ famæ odorem.

Insuper docet qualiter debeamus orare, jejunare et eleemosynam dare sinceriter ac devote, omni simulatione, vanitate et appetitu laudis humanæ exclusis. Et ad hæc omnes tenentur fideles. Dicit quoque eum esse dignum gehenna qui ex aspernatione et tumore superbiæ seu irrationabili causa proximum suum nominat stultum.1 Quo constat quam arcta sit via salutis, dum pro unius verbi prolatione infligitur æterna damnatio. Unde etiam innotescit quam periculosa ac pessima sit consuetudo multorum, qui passim tamque faciliter alios vocant et judicant stultos, non attendentes quod ipsimet hoc agendo multo stolidiores sint illis.

Amplius, docet Salvator non esse jurandum omnino: quod tamen consilium est, quia ex rationabili causa licet interdum jurare. Verum qui passim et sine ratione irreverenterque jurant, peccant mortaliter, agendo contra illud præceptum: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Insuper jubet: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Personas equidem oportet diligere, atque orare tempore opportuno ut vere pœniteant ac salventur; vitia vero sunt odienda. Præterea, avaritiam et immoderatam de temporalibus sollicitudinem reprobat, ut confidamus in Patre cœlesti et in paterna providentia ejus, ut dictum est supra.

Prohibet item temeraria judicia, et damnationes proximorum injustas et indiscretas: Nolite (inquiens) judicare. Conformiter reprobat eos qui acuti sunt ad considerandum et reprehendendum proximorum defectus, proprios autem excessus, quamvis majores, non corrigunt. Ideo docet ut ad correptionem fraternam ordinate procedamus, in primis emendando nos ipsos, ut simus condigni arguere alios. Nempe qui in eisdem aut majoribus culpis est, indignus est corripere alios. Hinc enim ait: Quid vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?

Deinde copiose hortatur, animat et persuadet ut cum omni fiducia atque instantia Dominum exoremus, quum et pater carnalis filiis suis præstet bona eis utilia quæ petunt ab ipso. Quibus verbis subjungit juris naturalis præceptum, ad quod omnes tenentur: Omnia (dicens) quæcumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis. In quo præcepto fundantur præcepta Decalogi secundæ tabulæ, præsertim affirmativa. Aliud vero præceptum juris naturalis negativum, quod tamen ex prædicto elicitur, habetur in Tobia, ubi legitur: Quod ab alio oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alii facias. Quorum utrumque intelligendum est de rationabili velle ac nolle. Et quoniam istud difficile est in omnibus adimplere, subjungit præcipitque Salvator: Intrate per angustam portam. Hæc porta et arcta via, est vita pœnitentialis, conversatio virtuosa, observantia præceptorum in omnibus. Medium autem in omnibus observare, et se ipsum sic frangere, carnem domare, et mentem Deo semper subjectam et unitam tenere, difficile arduumque censetur.

Deinceps ad humilitatem et reformationem internam nos obligans: Nisi (inquit) conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. Ubi multum seriose prosequitur quam enorme, periculosum, vitandum atque damnabile sit scandalizare aut aspernari pusillos.

Docet quoque ac præcipit modum fraternæ correptionis, dicendo: Si peccaverit in te frater tuus, etc. Quod præceptum paucissimi veraciter ac debite implent. Ad quod tamen omnes tenentur, secundum quod correptio illa est actus caritatis; in quantum vero est actus justitiæ, pertinet specialiter ad prælatos ac præsidentes.

Multa demum et his consimilia jussa in Evangelio tradit, videlicet: ut injuriantibus ignoscamus, et offensis a nobis satisfaciamus, veniam postulantes; nec persecutores inordinate sic timeamus, ut timore eorum a fide, veritate et æquitate ullatenus recedamus, imo pro Deo, fide, justitia mori simus parati; nec parentes, nec aliquid Deo præferre consentiamus; ipsumque Christum cruciformiter imitemur, carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis crucifigendo, nobisque ipsis salubrem violentiam inferendo, propriam voluntatem frangendo cum omni sua animositate atque duritia;234 imo quotidie in primis quæramus regnum Dei, æternam beatitudinem ardenter (non tamen propter se finaliter) appetendo, atque justitiam ejus, id est opera virtuosa et justa, ac spiritualia gratiarum charismata, per quæ ad cœleste pertingitur regnum.

Ex quibus constat quam virtuosam, exemplarem, timoratam caritativamque vitam ducere omnes teneantur Christifideles. Hoc quippe Dominus Jesus Christus protestatus est primum ac principalissimum esse mandatum, ut diligant Deum toto corde, tota mente totaque anima et viribus totis, proximos quoque spirituali amore sicut se ipsos. Hoc item necessarium esse edocuit, ut in cunctis quæ agimus, oculus noster sit simplex, id est intentio recta, sic ut ad finem salubrem per media convenientia ac proportionata tendamus.

Ad ista insuper comprobanda possent ex Epistolis beatorum apostolorum Jacobi ac Joannis plura induci, quorum jam sententia competenter est tacta; quæ et infra suis poterunt locis commemorari.

Footnotes

  1. Ibid. v, 22. ↩

  2. Ibid. vi, 33. ↩

  3. Ibid. xvi, 24. ↩

  4. Matth. xi, 12. ↩

Chapter 6 of 35