Articulus 4
De eadem materia ex Epistolis Pauli apostoli.
ESTOTE imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos.1 Docuit Vas electionis, S. Paulus apostolus, universos credentes, ut in primis corpus spiritui subdant, sensualitatem rationi, concupiscentias carnales omnesque motus passionum et sensitivi appetitus affectiones refrenando ac moderando per rectæ rationis judicium, secundum divinæ legis tenorem.
Hinc ad Romanos loquitur : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus;2 neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.3 Qui autem in carne sunt, id est, carnaliter vivunt, rebus carnalibus ac sensibilibus magis quam divinis ac spiritualibus inhærendo, Deo placere non possunt, quamdiu hujusmodi sunt.4
Ideo addit : Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.5 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini, morte culpæ in præsenti, et morte infernalis miseriæ in futuro; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro. Denique corpora sic gubernare, refrenando ea ab actibus vitiosis, ac virtuosis occupando operibus, est ea Deo offerre in sacrificium salutare. Ad quod hortans Apostolus : Obsecro (inquit) per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.6
De hoc multa scribit ad Galatas : Spiritu (inquiens) ambulate, et desideria carnis non perficietis; atque ad Colossenses : Mortificate membra vestra quæ sunt su-7 per terram, id est, membrorum abusum vitate; in aliis quoque pluribus locis.
At vero per opera exteriora virtuosa, non solum intelligendi sunt actus qui directe seu immediate a virtutibus eliciuntur, et ex suo genere aut specie boni sunt, ut debita solvere, eleemosynas dare, opera misericordiæ et pœnitentiæ facere, sacrificia immolare, ex devotione peregrinari; sed etiam opera mechanica et ex se indifferentia, ex caritatis imperio facta, ad debitum, bonum ac laudabilem finem relata. Caritas quippe est virtus dignissima, cujus est ceteras virtutes ad proprios actus movere et excitare. Nec aliquid est meritorium coram Deo nisi fiat ex caritate. Dum ergo manualia, exteriora et mechanica opera fiunt cum discretione ex imperio caritatis, ad Dei gloriam et honorem, et propter ejus obsequium propriamque salutem, tunc et ipsa sunt virtuosa. Si enim debeat homo servire Deo ac promereri gratiam et salutem, oportet ut vivat; et ad vivendum necesse est necessaria victui habere: ad quæ habenda necesse est operari, et manualia exercere, negotiari, mercari, arare.
Insuper, ad virtutes morales, passionum reformatrices, et ad conversationem mutuo pacificam, concordem, quietam, frequenter et copiosissime hortatur Apostolus cunctos fideles, ad Ephesios loquens: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.8 Et rursus, apertius monens ad conversationem nomine christiano condignam, omnique Christifideli necessariam: Obsecro (ait) vos in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis9, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.10 Hinc quoque ad Colossenses: Induite (inquit) vos sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes (id est ignoscentes) vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam.11
Amplius, ad præcavendum et detestandum vitia virtutibus istis contraria, seriose et sæpe hortatur universos fideles. Et quia Romani erant multum carnales, superbi, ambitiosi, ac temere judicantes, ideo in epistola ad Romanos ferventer instigat ad abominandum hæc vitia, utputa temeraria, incauta et usurpata judicia, ac vitia carnis, elationem et gloriam vanam. Ait equidem: Inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas: in quo enim alterum judicas, te ipsum condemnas. Existimas quia tu effugies judicium Dei?12 Rursus in eadem epistola: Tu (inquit) quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi, et unusquisque pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus; sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.13 Contra superbiam quoque exhortans: Noli (inquit) altum sapere, id est te ipsum extollere et magnum putare, sed time.14 Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, id est in oculis propriis.15 Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
Quidam demum Corinthiorum inter se erant contentiosi. Ideo scripsit eis: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?16 Unde denuo protestatur:17 Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Talibus loquitur etiam ad Galatas: Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.1819 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. Et sequenti ibi capitulo: Si quis existimat se aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit.20 Hoc est quod ad Philippenses inducit: Nihil agatis per contentionem, neque per inanem gloriam;21 sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quæ sua sunt singuli considerantes, id est non solum ea quæ ad proprium spectant commodum et profectum, sed quæ aliorum, id est etiam proximorum profectum et com- modum pensantes et procurantes pro posse, loco et tempore opportuno. Hinc ait et alibi : Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat;22 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor tollatur a vobis.
Præterea, quum unusquisque teneatur proximorum scandala evitare, imo et ipsos ædificare, idcirco ad mutuam exemplaritatem multoties universos hortatur, dicendo : Ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Itaque quæ pacis sunt, sectemur; et quæ ædificationis sunt, invicem custodiamus. Noli illum perdere pro quo Christus mortuus est.23 Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter, si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.2425 Providemus bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Insuper, cunctos Christifideles ad obediendum suis superioribus in his quæ illorum auctoritatem cathedramque concernunt, hortatur, dicendo :26 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et de hoc scribit diffuse ad Romanos, et ad Thessalonicenses, et ad Hebræos.27
Ad resistendum etiam omni tentationi viriliter hortatur cunctos frequenter.28 Nempe ad resistendum tentationi quæ est ex carne, admonet in verbis præhabitis et aliis, quibus docet concupiscentiis esse renitendum, et carnem in servitutem spiritus redigendam, ac veterem hominem exuendum.2930 Ad resistendum autem tentationibus mundi hortatur :3132 Nolite (inquiens) conformari huic sæculo. Potissime vero instigat ad reluctandum tentamentis invisibilium hostium, dicens : Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli : quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, supple, tantum, sed principaliter adversus principes et potestates, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus. Et de hoc plura conscribit ad Ephesios, et alibi : Non (inquiens) coronabitur nisi qui legitime certaverit;3334 nolite locum dare diabolo; et multa similia.
Ecce ista ad omnem pertinent Christianum, atque ex verbis istis formanda est fervens et discreta correptio35 eorum qui contra hæc agunt, eo quod vehementer distant a via salutis, a qua utique tanto plus distant, quanto ab horum adimpletione magis deficiunt.
Postremo, quam timoratum spiritualiterque sollicitum esse oporteat quemlibet fidelem coram Deo, docet idem Apostolus : Cum metu (inquiens), timore et tremore vestram salutem operamini;36 et rursus : Serviamus Deo cum metu et reverentia :37 etenim Deus noster ignis consumens est. Itemque : Horrendum est incidere in manus Dei viventis.38 Nempe, quum necesse sit quemlibet hominem ratione utentem in æternum salvari aut æternaliter condemnari, quis poterit satis vereri ?
Docet demum Apostolus ut cuncta quæ agimus, ad salubrem ac debitum finem referamus ac ordinemus, dicendo : Sive manducatis, sive bibitis, omnia in gloriam Dei facite.39 Et denuo : Omne (ait) quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.4041 Ad hunc saluberrimum finem, videlicet Dei honorem et gloriam, propriamque salutem, quæ est æterna, fruitiva ac beatifica visio Dei, debet quilibet Christianus ad minus semel in die, præsertim in diei exordio, totam suam conversationem actualiter ordinare. Estque valde conveniens ut omni die agat hoc sæpe. Verum cogitationes, locutiones et actiones culpabiles, omissiones quoque bonorum, non sunt ordinabiles ad hunc finem.
Footnotes
-
Ephes. v, 1, 2. ↩
-
Rom. vi, 12, 13. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Rom. viii, 8. ↩
-
Ibid. 12, 13. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Galat. v, 16. ↩
-
Ephes. IV, 32. ↩
-
Ibid. 1, 22. ↩
-
Ibid. 1-3. ↩
-
Coloss. III, 12, 13. ↩
-
Rom. II, 1, 3. ↩
-
Rom. XIV, 10, 12, 13. ↩
-
Rom. XI, 20. ↩
-
Rom. XII, 16. ↩
-
I Cor. III, 3. ↩
-
I Cor. XI, 16. ↩
-
Ibid. 26. ↩
-
Galat. V, 15. ↩
-
Galat. VI, 3. ↩
-
Philipp. II, 3, 4. ↩
-
Ephes. IV, 29, 31. ↩
-
Rom. XIV, 13, 19, 15. ↩
-
1 Cor. VIII, 2, 13. ↩
-
Rom. XII, 7. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
1 Thess. 1, 12, 13; ↩
-
Hebr. XIII, 17. ↩
-
Cor. IX, 27; ↩
-
Valat. V, 24; ↩
-
Rom. XII, 2. ↩
-
Coloss. I, 9. ↩
-
Ephes. IV, 27. ↩
-
II Tim. II, 5. ↩
-
Ephes. VI, 0-12. ↩
-
Philipp. II, 12. ↩
-
Hebr. XII, 28, 29. ↩
-
Hebr. X, 31. ↩
-
I Cor. X, 31. ↩
-
1 Thess. i, 2-7; ↩
-
Coloss. III, 17. ↩
Chapter 5 of 35