Skip to the text

Articulus 3

Diligentior inquisitio qualiter debeat unusquisque Christianus conversari, ex apostolicis documentis.

DEPONENTES omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabiles, sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.1 Ea quæ sancti Apostoli in suis scripserunt epistolis quæ canonicæ appellantur, ad universos credentes communiter et pro maxima pertinent parte; aliqua tamen breviter inserunt quæ ad quosdam specialiter pertinent, utpote ad parentes ac filios, ad præsidentes et pastores, ad episcopos atque diaconos, ad dominos et ministros, ut infra tangetur; cetera spectant ad omnes per modum præcepti, aut consilii, vel doctrinæ. Porro jam introducta auctoritas omnes et singulos concernit et obligat Christianos : in qua gloriosissimus apostolici ordinis vertex, omnium gerens curam, tanquam cunctorum prælatus fidelium compendiose describit a quibus vitiis debeat omnis Christianus esse immunis, et quibus virtutibus decoratus.2 Oportet namque in primis a vitiis expurgari, deinde mox virtutibus expoliri. Quæ duo consequuntur se mutuo, nec purgatur homo a vitiis nisi recipiendo virtutes illis contrarias, de vitiis loquendo mortalibus : quia non potest contingere quod homo adultæ ætatis nec sit vitiosus nec virtuosus, hoc est nec in statu damnationis neque in statu salutis. Ideo dixit Psalmista : Declina a malo, et fac bonum. Hæc etenim sunt quasi duæ integrales partes justitiæ. Conformiter in arte et practica medicinæ oportet in primis noxios humores expellere, deinde sanitatem inducere ; atque in republica necesse est repellere hostes, et eos abjicere qui bonum commune et tutam ac pacificam proximorum cohabitationem impediunt, sicque pacem conservare communem.

Itaque jubet summus ille Apostolus ut omnis Christifidelis « omnem » deponat « malitiam », id est excogitatam ac deliberatam pravitatem, seu omnem habitum vitiosum, consuetudinemque perversam, « et omnem dolum » in verbis et in factis. Nempe dolus, fraus et usura directe repugnant et contrariantur tam caritati quam justitiæ, et item veræ prudentiæ. Et quantum ad hoc, sunt peccata mortalia, quamvis interdum propter actus modicitatem sint venialia mala, sicut et ceteri primi ac modici motus et actus superbiæ et aliorum mortalium vitiorum. Hinc enim ait Scriptura : Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Salomon quoque : Vir (inquit) astutus odiosus est. « Et simulationes. » Simulare enim est hypocritarum ; et contra hypocrisim Christus in Evangelio potissime prædicat. Simulatio etiam columbinæ repugnat simplicitati. Merito igitur affirmat Scriptura : Simulatores et callidi provocant iram Dei.3 « Et invidias. » Invidia enim est dolor seu mœror de prosperitatibus proximorum. « Et omnes detractiones. » Multæ enim sunt species detractionis, quæ ex suo genere est peccatum valde mortale et infectivum, non solum detrahentem, sed et audientem, si consentiat, perimens. « Sicut modo geniti infantes », id est instar parvulorum et infantium mox natorum, quantum ad innocentiam et christianæ simplicitatis sinceritatem et innocuitatem, ad quam oportet nos esse reductos, si Deo placebimus, quum dicat Salvator : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.4

« Rationabiles », id est discreti et rectæ rationis sequentes judicium. « Sine dolo », sicut jam dictum est. Unde et apud Isaiam asseritur : Fraudulenti vasa pessima sunt.5 Ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii. Malachias quoque ait : Maledictus dolosus.6 « Lac concupiscite », id est pura ac nitida fidei documenta, et in primis faciliores doctrinas, quibus primo instrui ac refici intellectum necesse est, sicut Corinthiis scribit Apostolus : Quasi parvulis in Christo lac dedi, non escam, id est solidum cibum.7 « Ut in eo crescatis in salutem », id est, per spiritualem hujus lactis seu doctrinæ refectionem proficiatis in gratia et virtute, atque ad meliora pertingatis charismata.

Ecce ista ad quemlibet pertinent Christianum, sed et alia multa præcepta ac documenta quæ in suis duabus scribit epistolis sacratissimus Petrus. Verum, si velim omnia ita exponere, opusculum istud fieret nimis prolixum : imo et contra intentionem agerem præfati devotissimi Patris, cujus intuitu et amore hæc scribo, qui et notabilia petiit exempla subjungi; quanquam propter bonum commune ac Dei honorem totum hoc principaliter fiat : ad quem itidem finem ille quoque universum suum refert conatum. Deinceps igitur textum Scripturæ breviter tangam, expositione prolixa omissa, ut vitetur prolixitas.

Rursus itaque ad omnem spectat Christifidelem implere quod in sua prima Canonica idem ait Archiapostolus : Omnes estote unanimes, id est in bonis concordes, compatientes, fraternitatis (id est proximorum) amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes :8 quia in hoc vocati estis, id est, ideo estis Christiani effecti, ut ita agatis. Vel, « in hoc », id est in tali forma redditionis boni pro malo, estis a Deo gratiose conversi, qui tribuit nobis bona pro malis. Quocirca sciendum, quod nunquam licet reddere malum culpæ pro malo culpæ, ut faciunt impatientes, iracundi, superbi, qui injuriantibus et irascentibus sibi vicissim irascuntur atque injuriantur; quidam etiam superiores aut correptores, qui dum delinquentes immoderate, infective, aspernanter, turbulenter, impatienter aut cum immoderatione iræ corripiunt, se ipsos sæpe gravius lædunt, dum proximos aut subditos suos intendunt curare. Porro malum pœnæ pro malo culpæ infligere, his licet qui publica funguntur auctoritate, aut ex jure jus corrigendi sortiti sunt. Ceteris non licet ulcisci se ipsos, imo nec suam neque alienam injuriam. Nihilo minus possunt zelo justitiæ ex caritate, ut iniquitas reprimatur, superioribus causam suam committere, et juxta juris tenorem satisfactionem exigere. Attamen melius esset totum propter Deum ex corde dimittere, nisi ex hoc derogaretur justitiæ, et improbi fierent ad injuriandum aliis proniores; et in tali casu debet veraciter christianus libenter satisfactionem dimittere, quantum in se est, reputando se majoribus injuriis dignum, seu Christi intuitu et amore, et ut suæ passioni aliqualiter conformetur : tamen ob causas prætactas, et ut reus in vita hac reprimatur a peccatis ac debite puniatur ne pereat in æternum, potest meritorie satisfactionem seu delinquentis castigationem requirere.

Insuper ad quemlibet pertinet Christianum quod idem summus Christi vicarius in sua prima digessit epistola : Estote prudentes, et vigilate in orationibus, ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum, id est, suo fervore, communione ac merito vitia tollit, consumit, et quasi non fuerint delet;9 hospitales invicem sine murmuratione. Sobrii estote, omnem sollicitudinem vestram projicientes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis :10 id est, in Deo præcipue confidatis, immoderatam sollicitudinem devitantes, eo quod Deus omnium providentiam habeat, specialiter rationalium creaturarum. Animas vestras castificantes, id est, a vitiis, præsertim ab incontinentia, expurgantes, in obedientia caritatis, id est sponte et ex spirituali dilectione, non coacte obediendo superiorum præceptis, simplici ex corde, omni videlicet duplicitate ac simulatione exclusis, invicem diligite attentius, quum dicat Salvator :11 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.12 Hoc ergo implendum est « attentius », id est valde attente seu diligenter : alias namque perit omne quod agimus, nec salvari poterimus. Sic est enim voluntas Dei, id est divinæ voluntatis præceptum, ut benefacientes, obmutescere faciatis, quantum in vobis est, imprudentium hominum, qui proni sunt alios intimorate ac temere judicare, ignorantiam, ita ut non habeant occasionem datam aut rationabilem male judicandi de vobis.13 Unusquisque sic ut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes :14 id est, quilibet vestrum dona gratiæ et beneficia desuper sibi collata, proximis suis libenter communicet, loco saltem ac tempore opportuno, prout caritas exigit, ut ad opera misericordiæ tam corporalia quam spiritualia pronus sit, prout statui suo convenit. Communicantes Christi passionibus15, id est in adversis et afflictionibus corporis, per quas Christi persecutioni et passioni aliqualiter conformamini, gaudete in Domino, patientiam conservando, ac gratias Deo agendo, in quantum adversa sunt animæ tam multipliciter expedientia.16 Dominum Christum sanctificate, id est, sanctum esse cognoscite, operibusque monstrate, in sanctitate et justitia ei jugiter serviendo, in cordibus vestris, imo et in corporibus quoque, quum dicat Apostolus :1718 Glorificate et portate Deum in corpore vestro.

Ex his accipi potest exhortatio copiosa ad populum, et elici quam indigni sint Christiani vocari quicumque sunt malitiosi, dolosi et fraudulenti, simulatores et callidi, invidi et detractores, gulosi ac lubrici, discordes, crudeles, immisericordes, superbi, immites seu vindicativi, impatientes, acediosi et inobedientes.

Footnotes

  1. Petr. II, 1, ↩

  2. Prov. xiv, 17. ↩

  3. Job xxxvi, 13. ↩

  4. Matth. xviii, 3. ↩

  5. Is. xxxii, 7. ↩

  6. Malach. 1, 14. ↩

  7. 1 Cor. iii, 1, 2. ↩

  8. 1 Petr. iii, 8, 9. ↩

  9. 1 Petr. iv, 7-9. ↩

  10. 1 Petr. v, 8, 7. ↩

  11. Coloss. iii, 5. ↩

  12. ann. xiii, ↩

  13. Petr. ii, ↩

    1. iv, 10.
    ↩
  14. 1 Petr. v, 1, 22. ↩

  15. Coloss. iii, 13. ↩

  16. Coloss. vi, 20. ↩

  17. Coloss. iii, 15. ↩

Chapter 4 of 35