Skip to the text

Capitulum 3

Quam comparationem habeat anima quæ tristitiæ morsibus devoratur.

VESTIMENTUM namque a tineis corrosum, non est de cetero alicujus honestatis aut pretii; lignum quoque a vermibus penetratum, non est ulterius aptum ad ædificii saltem mediocris ornatum, sed solum ad ignem. Sic anima quæ amarissimis tristitiæ punctionibus laceratur, inutilis erit vestimento illi pontificali, quod per vaticinium sancti David perhibetur solere suscipere unguentum Spiritus Sancti descendens de cœlo, prius in barbam Aaron, deinde in oram suam.1 Nec poterit pertinere ad structuram atque ornatum spiritualis templi illius, cujus Paulus sapiens architectus fundamenta posuit, dicens: Vos estis templum Dei, et Spiritus Sanctus habitat in vobis.2 Cujus templi qualia sint ligna, Sponsa descripsit in Cantico canticorum: Trabes (inquiens) nostræ cypressus, tigna domorum nostrarum cedrina.3 Idcirco talia lignorum genera eliguntur ad templum Dei, quæ sunt boni odoris imputribilisque naturæ, et quæ subjacere non possint vetustatis corruptioni, aut vermium læsioni seu esui.

Footnotes

  1. Ps. cxxxii, 2. ↩

  2. 1 Cor. III, 16. ↩

  3. Cant. I, 16. ↩

Chapter 201 of 279