Skip to the text

Capitulum 8

Qualiter tristitia discernatur, et quæ sit tristitia diabolica atque mortifera.

TRISTITIA igitur tunc judicanda est esse utilis nobis, quum eam concipimus vel pœnitudine delictorum, vel desiderio perfectionis et de imperfectione nostra dolentes, vel contemplatione felicitatis futuræ, de ejus dilatione mœrentes, atque ad eam suspirantes. De qua ait beatus II Cor. vii, 10. Apostolus : Quæ secundum Deum tristitia est, pœnitentiam ad salutem stabilem operatur.

Porro tristitia ista obediens est, affabilis, humilis, mansueta, suavis ac patiens, utpote ex Dei caritate descendens; semetipsam quoque indefesse extendens desiderio perfectionis ad omnem corporis afflictionem ac spiritus contritionem. Et quodammodo læta spe sui profectus, retinet suavitatem affabilitatis et longanimitatis, habens in semetipsa omnes fructus Spiritus Sancti quos enumerat idem Galat. v, 22, 23. Apostolus : Fructus (inquiens) Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, benignitas, continentia. Hæc vero præfata inordinata tristitia asperrima est, impatiens, infructuosa, plena rancore et mœrore duro, et eum quem comprehendit, ab industria ac salutari dolore desperatione pœnali frangens ac revocans, utpote irrationabilis; nec solum efficaciam orationum impediens, verum etiam universos quos prædiximus spirituales fructus evacuans, quos bona tristitia confert.

Chapter 206 of 279