Skip to the text

Capitulum 4

Unde et quibus modis tristitia generetur.

INTERDUM tamen morbus tristitiæ generari solet ex præcedenti vitio iræ, aut ex concupiscentia lucri, quum quis viderit se privatum spe seu consecutione harum rerum, quam mente concepit. Quandoque etiam tanto mœrore repente deprimimur ex subtili instinctu diaboli, nullis exsistentibus causis quibus provocemur ad vitium istud, ut ne adventum carorum quidem ac necessariorum nostrorum valeamus solita affabilitate suscipere, et quidquid competenti sermocinatione protulerint, videatur nobis importunum atque superfluum; nulla quoque grata responsio reddatur eis a nobis, felle amaritudinis occupante universos angulos cordis nostri.

Chapter 202 of 279