Capitulum 5
Quod commotiones et passiones excitentur in nobis vitio nostro, non aliorum; et quod nullus repentino corruat lapsu, sed paulatim per longam incuriam pereat.
UNDE manifestissime comprobatur stimulos passionum excitari in nobis, non semper vitio aliorum, sed potius et frequentius vitio proprio: quia habemus in nobis ipsis reconditas ac latentes causas offensionum ac seminaria vitiorum, quæ confestim prorumpunt in fructus ac germina mala, dum imber tentationum nostram irrigaverit mentem.
Nunquam enim compellitur quis peccare, alterius vitio impugnatus, si non habeat in corde suo repositam delictorum materiam. Nec quisquam credendus est tunc subito esse deceptus, dum visa specie mulieris corruerit in peccatum ac foveam concupiscentiæ turpis; sed potius est credendum morbos passionum occultos medullitusque latentes tunc fuisse productos in superficiem actus, occasione visus exterioris.
Chapter 203 of 279