Capitulum 9
Quod omnis tristitia repellenda sit tanquam noxia, absque illa salutari tristitia, quæ tribus modis generatur.
OB hoc omnis tristitia repellenda est, tanquam tristitia sæculi et quæ inferat mortem, atque de cordibus nostris pœnitus extrudenda sicut et spiritus fornicationis, et avaritiæ, sive iræ, absque illa tristitia quæ concipitur ex pœnitentia salutari, vel desiderio perfectionis, aut appetitu et contemplatione futuræ felicitatis.
Chapter 207 of 279