Capitulum 1
DE SPIRITU TRISTITIÆ.
Quod quintum certamen sit contra spiritum tristitiæ, et quæ bona per eam auferantur ab anima.
QUINTO certamine debemus reprimere mordaces tristitiæ stimulos. Quæ si habuerit facultatem passim obtinendi deprimendique animam per singulos incursus atque per incertos ac varios casus, separabit nos per singula momenta ab omni divinæ contemplationis intuitu; ipsamque mentem ab omni puritatis statu dejiciet ac lassabit, nec sinet eam cum solita cordis alacritate orare aut psallere, neque permittet eam insistere sacrarum remediis lectionum. Nec sinit monachum Fratribus esse mitem et tranquillum: imo ad cuncta religionis et operationum officia impatientem reddit ac asperum. Omni quoque salubri consilio perdito, ac perturbata cordis constantia, facit eum velut ebrium et amentem, sensumque frangit, et pœnali desperatione cor obruit.
Chapter 199 of 279