Capitulum 6
Quod non sint deserenda fratrum consortia, ut perfectio acquiratur, sed patientia jugiter excolenda.
HINC creator omnium Deus agnoscens præ omnibus curationem creaturæ rationalis, quod item radices et causæ transgressionum consisterent non in aliis, sed in nobismetipsis: non præcepit deserenda esse fratrum consortia, nec vitari eos quos arbitramur læsos a nobis, vel a quibus putamus nos esse læsos; sed jubet eos deliniri, sciens perfectionem cordis acquiri magis virtute patientiæ, quam ab hominibus separatione.1 Quæ utique patientia firmiter possessa, potest nos facere et conservare pacificos cum his qui oderunt pacem;2 si autem desit, facit nos jugiter discordare, etiam ab his qui meliores sunt nobis atque perfecti. In conversatione quippe humana deesse non poterunt occasiones commotionum, propter quas festinamus deserere eos inter quos conversamur. Ideo non evadimus, sed mutamus causas tristitiæ, propter quas ab aliis separamur.
Procurandum itaque nobis est, ut potius festinemus corrigere vitia nostra ac mores. Quæ si fuerint emendata, concordabimus procul dubio non cum hominibus tantum, sed cum feris quoque belluisque facillime, juxta illud in libro Job scriptum: Bestiæ terræ erunt tibi pacatæ.3 Denique non verebimur offendicula extrinsecus venientia, nec ulla scandala poterunt deforis nobis inferri, si radices eorum non fuerint intus in nobis ipsis insitæ ac receptæ. Pax enim multa diligentibus legem Dei, et non est illis scandalum.4
Footnotes
Chapter 204 of 279