Skip to the text

Articulus 1

DE AUCTORE HUJUS VOLUMINIS, ET CUR LIBRUM ISTUM AC SUBSEQUENTES TAM ALTO ATQUE DIFFICILI STILO EDIDERIT.

HIC quæritur primo, quis sit horum auctor librorum. Ad quod communiter respondetur, quod S. Dionysius, apostoli Pauli discipulus, Atheniensium præsul : quem beatissimus Paulus ad fidem convertit ac docuit, ut in Actibus legitur.

Sed obviare videtur, quod super illud Actuum, Quidam adhærentes Paulo, crediderunt, in quibus et Dionysius Areopagita, asserit Beda :12 Hic est Dionysius, qui episcopus ordinatus Corinthiorum, gloriose rexit Ecclesiam, multaque ingenii sui volumina ad utilitatem Ecclesiæ pertinentia edidit ac reliquit, quæ hactenus manent. Hinc quoque in Scholastica fertur historia : Quidam Paulo adhærentes, crediderunt : inter quos fuit Dionysius Areopagita, quem postea ordinavit Apostolus Corinthiorum episcopum. — Ad quod forsan posset quis dicere, quod successive Atheniensium atque Corinthiorum fuerit præsul. Sed quum hoc auctoritatem non habeat, diligentius inquirenda est veritas.

Denique in Aurea legenda Sanctorum luculenter et absolute narratur, quod Dionysius iste Atheniensium erat episcopus, et quod idem ipse conscripsit hos libros. Quod etiam per divina comprobatur ac roboratur miracula. Legitur quippe in chronicis ac fide dignis historiis, quod anno Domini circiter octingentesimo quintodecimo, imperator Græcorum Michael inter alia dona misit Ludovico regi Francorum, filio Caroli Magni, libros magni Dionysii de Græco in Latinum translatos, qui cum ingenti gaudio ac reverentia sunt suscepti. Novemdecim quoque infirmi in ipsa nocte in ipsius ecclesia sunt curati : inter quos erant cæci, surdi, paralytici, ac alii variis ægritudinibus laborantes. Præterea huic sententiæ concordant expositores antiqui. Siquidem dominus Lincolniensis in commentario suo super Angelicam hierarchiam, fatetur quod S. Dionysius iste Atheniensium fuit antistes. Idem affirmat in suo commentario S. Maximus doctor, Hugo quoque de S. Victore, et diu ante eum Joannes Scotigena, Joannes etiam Sarracenus, in expositionibus suis.

C Quod item doctores scholastici, S. Thomas,

Albertus, Alexander, Bonaventura, Ægidius, unanimiter tenent. — Ad auctoritatem vero Bedæ ac Magistri in historiis, respondent quod opinio eorum fuit, non veritas.

Hinc demum prætactus Joannes Scotus ad Carolum Romanorum imperatorem scribens: Quatuor, inquit, libros sancti patris Dionysii Areopagitæ, episcopi Athenarum, quos scripsit ad Timotheum, et decem ejus epistolas, de Græco in Latinum transtulimus. Fuit namque præfatus Dionysius, discipulus et auditor itemque adjutor Pauli apostoli, a quo Atheniensium est constitutus episcopus. Cujus Dionysii meminit Lucas in Actibus Apostolorum, Dionysius quoque Corinthi episcopus, vir valde antiquus, similiter B. Polycarpus in epistola ad Athenarum Ecclesiam, sed et Eusebius Cæsariensis in Historia ecclesiastica, et item in homilia de angelis Gregorius Papa. — Ex quibus Scoti hujus eloquiis constat Dionysium istum Atheniensium præsulem, alium fuisse a Dionysio illo Corinthio.3

Amplius, præinductis concordant quæ Anastasius apostolicæ Sedis bibliothecarius, in epistola sua ad Carolum regem disseruit, inter cetera loquens: Quamvis tantæ gloriæ, tantæ scientiæ et antiquitatis sanctus iste Dionysius fuerit, non tamen tam expresse et determinate eum edidisse opuscula declaravit orthodoxorum narratio ipsa opuscula nominando, priusquam Romani Pontifices Gregorius, Martinus et Agathon, librorum ipsius mentionem fecerunt: Gregorius in homilia, Martinus in synodo sua Romæ contra hæreticos celebrata, Agathon in epistola quam ad sextam synodum destinavit. Denique vir magnus et apostolicæ vitæ præceptor Constantinus philosophus, qui sub Adriano Papa Romam venit, dicere consuevit: Si priores sancti institutores nostri qui hæreticos vix fuste decollaverunt, scripta S. Dionysii habuissent, acuto procul dubio gladio illos necassent: quia per scripta ipsius illos velocius atque acutius convicissent. At vero septima synodus et octava, quas Latini et Græci celebraverunt, ex scriptis Dionysii hujus testimonia sumpserunt frequenter, quatenus sententias suas ac dicta, tanti viri auctoritate redderent pondere gravida, et cunctis mortalibus approbanda.

His Anastasii verbis consonant scripta Ambrosii Oratoris, monachi Ordinis Camaldulensis, dicentis: Divus Dionysius primum a Paulo instructus est, deinde S. Hierotheum, ut ipsemet refert, habuit præceptorem, atque ut septimo Apostolicarum institutionum scribitur libro, Atheniensium qui credebant statutus est præsul a Paulo apostolo.4 Verum quidam imperiti et stulti objiciunt quod nec Origenes, nec Eusebius Pamphili, libros enumerat hujus Sancti. Quibus respondemus, quod nec Origenes neque Eusebius omnium ecclesiasticorum virorum vidit ac noverat libros, imo nec omnium suæ regionis. — Si autem investigetur, cur sancti et studiosissimi Patres antiqui, Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, nunquam allegant Dionysii sancti volumina: dicendum quod libri ejus ob nimiam eorum difficultatem et obscuritatem, diu manserunt absconditi et nondum translati, vel ab hæreticis celabantur.

Præterea, non de isto, sed de Corinthiorum episcopo, accipi par est quod libro de Viris illustribus scribit Hieronymus: Dionysius Corinthiorum episcopus, tantæ eloquentiæ atque industriæ fuit, quod non solum suæ civitatis ac provinciæ plebem, sed aliarum quoque urbium ac provinciarum erudiret. Qui claruit sub imperatore Marco Antonino Vero, et Lucio Aurelio Commodo.

Postremo, ut recitat Hugo, et ex Actibus Apostolorum probatur, Athenienses et ceteri Græci quamplures, audientes christianæ fidei dogmata prædicari, videlicet Filii Dei incarnationem, mortuorum resurrectionem, ac futurum generale judicium, lato ore riserunt, simplicitatemque fidei deriserunt. Quorum insaniam, præsumptionem et ignorantiam, ferventissimus et illuminatissimus Dionysius volens reprimere, scripsit profundissimo sensu ac stilo altissimo, ostendens non ex imperitia Sanctos Dei simplicissime esse locutos, nec ex levitate aut insipientia credidisse, imo in divina ac sæculari scientia, in omni theologica ac philosophica sapientia fuisse præclaros, efficacissima item habuisse suæ fidei argumenta; ideo etiam, ut fidei sacramenta et christianæ religionis mysteria indignis ac perfidis operiret, benevolos vero et ingeniosos erigeret ad sublimiora et divina.

Footnotes

  1. Act. xvii, 34. ↩

  2. Ibidem. ↩

  3. Euseb. Eccl. hist. lib. IV, c. 23. Greg. hom. 34. ↩

  4. Act. xvii, 22-32. ↩

Chapter 5 of 142