Skip to the text

Articulus 2

DE PRÆCONIIS GLORIOSI HUJUS PRINCIPIS THEOLOGORUM S. DIONYSII.

CONGREGAVIT et accumulavit Deus majestatis et gloriæ penitus infinitæ, in beatissimo et electissimo Dionysio isto, dona naturæ, bona fortunæ, charismata gratiæ, præmia gloriæ, gratias gratis datas, in excellentia magna. Nam et ante suam conversionem ad Christum, fuit inter gentiles philosophos virtuosæ et honestissimæ vitæ, reputationis præcipuæ, nobilitatis præclaræ. Splenduit quippe virtutibus politicis, naturalibus, acquisitis, et specialiter grandi prudentia, unus exsistens consiliariorum majorum ac nobiliorum Athenis in vico Martis, unde dictus est Areopagita, ab Ἄρεος, quod est Martis, et πάγος, quod est vicus seu platea, quia ibidem Mars colebatur. Fuitque ibi nobilium curia, et liberalium artium schola. Floruit ergo ibidem Dionysius inter philosophos summus, et ad divina, cœlestia et æterna mirabiliter inclinatus. Propter quod ab illis, Ala cœli atque Theosophos, est vocatus.

Deinde gloriosissimi Pauli prædicatione conversus ad Salvatorem, repente in virum alterum saluberrime est mutatus, dulcissima affluentia gratiæ Spiritus Sancti præventus, fervore divini amoris vehementer accensus, de mysteriis fidei christianæ subtiliter illustratus, mira virtutum roboratus constantia. Hinc multiformem gratiam sibi desuper tam affluenter ac subito condonatam, cœpit protinus proximis undique totis communicare præcordiis, ac multos convertere, atque miraculis coruscare; ac tandem victoriosissimo migravit ad Christum martyrio, functus in vita hac pontificatus officio. De his laudibus ejus, in libro sermonum quos compilavi de Sanctis, diffusius scripsi : idcirco pertranseo.

Hic est Dionysius quem magnus ille theologus Joannes Damascenus, libro Sententiarum suarum secundo, divinissimum, sanctissimum, theologicissimumque appellat. De quo Joannes Scotigena protestatur : Ex hoc manifestius liquet immensa sapientiæ ejus profunditas, ac doctrinæ suæ innotescit auctoritas, quoniam eum quem Paulus tam vehementer dilexit specialiterque instruxit, utpote Timotheum, ipse quoque Dionysius edocuit, quem et frequenter puerum nuncupavit.

Postremo S. Dionysius ubi Paulum audivit, carnis nobilitatem ad mentis transtulit ingenuitatem, ac mundi sapientiam convertit in philosophiam divinam, satius ac beatius æstimans Deum diligere ac ejus contemplationi intendere, et quæ sit æterna ejus pulchritudo inæstimabilisque dulcedo, sempiterna jucunditas, incomprehensibilis sapientia, infinita felicitas, cogitare, atque his omnibus sine fine perfrui, quam sæculi hujus labilem amare gloriam sapientiamque umbratilem. Hinc quanto mens ejus et conversatio magis fuit in cœlis, tanto sublimius de cœlestibus potuit loqui.1

Footnotes

  1. Philipp. III, 20. ↩

Chapter 6 of 142