Skip to the text

Articulus 6

INVOCATO CHRISTO, PROPONIT AUCTOR COELESTES HIERARCHIAS OPE LUMINIS SCRIPTURARUM SPECULARI, ET EX ISTO LUMINE AD IPSUM RADIUM DIVINUM INTUENDUM ASSURGERE.

ERGO Jesum invocantes paternum lumen, quod est, quod verum est, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus:1 in sacratissimorum Eloquiorum Patre traditas illuminationes, quantum possibile est respiciemus; et ab his symbolice nobis et anagogice manifestatas cœlestium animorum hierarchias, quantum potentes sumus considerabimus.

Præmisso ac introducto pulchro themate ac sublimi præambulo, tangit suum propositum, utpote, de quo tractare intendit in isto volumine. Et ne de suis videatur præsumere viribus, ab oratione exorsus est, sciens omne bonum desuper dari.2 Unde et Plato in primo Timæi, de sensibilis mundi productione acturus: Quum omnibus, ait, mos sit et quasi quædam religio, qui vel de maximis rebus vel de minimis acturi sunt aliquid, precari ad auxiliandum Divinitatem; sit ergo meis precibus comprehensum, ut ea dicantur a nobis quæ Deo placent. Certum est enim quod sine generali Dei influxu, nil penitus valeamus loqui, nec cogitare, nec operari. Porro sine speciali influxu pietatis ac gratiæ Dei, nil meritorie loqui valemus nec agere. Quorum utrumque recognoscimus ac fatemur, Deum sinceriter invocando: quem quo devotius invocamus, tanto majorem ipsius directionem ac opem meremur et obtinemus.

« Ergo », id est, quum prædicta ita se habeant, nos « invocantes Jesum », qui est « lumen paternum », id est lumen æternum et increatum a Patre æternaliter genitum, sicut in Symbolo canitur: Ex Patre natum ante omnia sæcula; Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. In quibus verbis lumen et Deus relative, personaliter, non absolute, sumuntur. Rursus Jesus est « lumen paternum », id est lumen fontale, primum ac paternale, a quo omne lumen creatum profluxit. Tres quoque increatæ supergloriosæ Personæ sunt unum lumen paternum, quemadmodum unus Pater et unus Creator, secundum illud: Pater noster qui es in cœlis.3 Amplius Jesus secundum naturam divinam est lumen substantialiter; secundum naturam vero humanam assumptam, est lumen per participationem, quum et Apostolis dixerit: Vos estis lux mundi. Et Apostolus scribens Ephesiis:4 Fuistis, inquit, aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.5 Nec obstat quod in Joannis evangelio, de beatissimo fertur Joanne Baptista, Non erat ille lux:6 quia hoc de luce per essentiam dictum est.

« Quod est »: id est, cui lumini increato convenit esse simpliciter, hoc est esse incircumscriptum, incommutabile et perfectum; cui esse non est accidens, sed causa subsistens, veritas manens, atque proprietas naturalis; qui olim ad Moysen dixit in Exodo: Ego sum qui sum;7 hæc dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Sicque esse convenit soli Deo, cui sanctus Job ait:8 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? Unde et Unigenitus Patris testatus est:9 Antequam Abraham fieret, ego sum.

« Quod verum est » veritate naturæ, quia essentialiter lux est, non imperfecte et dependenter, secundum quod Deus: imo sic est lux puritatis ac sanctitatis penitus infinitæ, in qua nulla obscuritatis, nulla tenebrositatis seu defectuositatis admixtio; cujus comparatione omne lumen et omne lucens creatum, est quasi caligo et tenebrescens.10 Hinc in prima S. Joannis continetur Canonica: Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ; in Job quoque, Ecce etiam luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus.11 Unde Joannis primo asseritur: Erat lux vera. Erat demum in Christo, secundum utramque suam naturam, veritas vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ. De qua triplici veritate dixerunt ad eum insidiatores ipsius: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo.12

« Quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.1314 » Omnes namque illuminat lumine naturalis ingenii, de quo ait Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.15 Illuminat etiam omnem hominem viatorem lumine gratiæ, id est quosdam de omni genere hominum, prout apud Joannem loquitur: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.16

« Per quem ad principale lumen Patrem accessum habuimus », id est, per

Jesum secundum naturam assumptam, prout mediator est Dei et hominum, liberator et reconciliator generis humani, habuimus et habemus accessum ad Patrem, quia per fidem et meritum passionemque Christi, mente conjungimur Deo Patri, et suo Filio incorporamur. Propter quod Christus protestatur : Ego sum via, et veritas, et vita ; nemo venit ad Patrem nisi per me.17 Præterea, sicut per primi parentis nostri prævaricationem omnes facti sumus filii iræ ac perditi, ita per unius hominis obedientiam, fidem et meritum, omnes sumus recuperati, juxta illud Apostoli : Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.18 Dicitur autem Pater lumen principale, non quod sit principalior aut clarior lux quam Filius ac Spiritus Sanctus : imo totæ tres supersanctissimæ adorandæ Personæ sunt unum lumen fontale ac principale, vivum et intellectuale, quod est veritas ac sapientia æternalis, claritate prorsus interminabili in se ipsa coruscans. — Amplius Hugo, Joannes Sarracenus, Albertus, et alii quidam, per lumen principale, intelligunt hic Deum Patrem : non quod major sit Filio aut Spiritu Sancto ; sed quia est lumen non de lumine, nec aliunde habet quod lucet. Filius autem habet a Patre quod lucet et spirat ; sed et Spiritus Sanctus ab utroque æterna processione accepit quidquid habet et est. Quibus objici posset, quod pari ratione Pater esset principalis Deus. Insuper emanationes in divinis ad intra, nil imperfectionis aut inferioritatis includunt.

« Respiciemus » mentali intuitu et contemplatione fideli : sicut dixit Apostolus, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes.19 Ad quem respectum necessaria est illuminatio Dei. Propter quod oravit Propheta : Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.20 Respiciemus, inquam, « quantum possibile » nobis « est » per gratiam Creatoris, ab immoderato, præsumptuoso et curioso scrutinio abstinentes, juxta illud Ecclesiastici :21 Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris.22 Nempe ut Salomon fatetur, Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum, sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.23 « In illuminationes sacratissimorum Eloquiorum », id est splendidissimas sacræ Scripturæ doctrinas nos illuminantes, « traditas Patre », id est datas fidelibus a Patre cœlesti : quæ et datæ, id est, desuper influxæ sunt, Patribus sanctis, Apostolis et Prophetis. Omnis enim sapientia a Domino Deo est, ut dicit Ecclesiasticus.24 Hinc in Ecclesiaste edocetur : Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi, quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.25 Hinc, teste Apostolo, Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum.2627

« Et considerabimus quantum potentes sumus », id est, quantum Deo auxiliante valemus, « hierarchias », id est sacros principatus, distinctiones ac ordines, « animorum cœlestium », id est supernorum spirituum in summo cœlo manentium, « manifestatas nobis », id est declaratas nobis credentibus, [« ab ipsis » illuminationibus prædictis,] « symbolice », id est per similitudines corporalium rerum et imaginariarum visionum, in quibus frequenter leguntur apparuisse, « et anagogice », id est per puras et intellectuales illustrationes : secundum quod David suas sortitus est visiones, juxta quod secundo Regum libro protestatur : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam sicut lux auroræ.28

In quibus verbis breviter insinuatur duplex modus ac species revelationis ac visionis divinæ : quas revelationes (ut asserit Hugo) Græci theophanias, id est divinas apparitiones, appellant. Unus modus est per imaginarias formas ac similitudines in interiori sensu formatas, per quas quædam secreta, utpote futura, vel spiritualia ac divina, signantur : quemadmodum Isaias vidit Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et Seraphim ex utroque latere ejus;2930313233 Ezechiel quoque vidit similitudinem throni, et super eum similitudinem hominis. Sic et Jeremias in libro suarum visionum recitat se vidisse ollam succensam, virgamque vigilantem. Ad hanc speciem visionis reducitur visio corporalis quæ in vigilia exhibetur: quemadmodum Abraham vidit tres angelos in formis virorum; Tobias quoque, Raphaelem in similitudine juvenis. Talis autem apparitio nuncupatur symbolica, quoniam σύμβολον dicitur collatio seu apparitio sensibilium similitudinum seu formarum ad invisibilium aut secretorum significantiam facta, secundum quod formæ et figuræ corporalium rerum sunt incorporalium notæ ac signa. Denique isto modo communiter factæ sunt propheticæ visiones: in quibus etiam alienatio seu abstractio fuit ab exterioribus sensibus, et revelatio ac intellectio eorum quæ per sensibilia signa demonstrabantur. Aliter non fuisset visio prophetalis: intelligentia namque est opus (id est principale) in visione. Idcirco nec Pharao rex Ægypti, nec Nabuchodonosor rex Chaldæorum, quorum primus vidit in somno imaginaria34 visione septem boves ac totidem spicas, alius statuam grandem, nec Balthasar Chaldæus, qui sedens in mensa vidit in vigilia articulos manus scribentis, fuerunt prophetæ, quia non intellexerunt ex revelatione divina quid visiones illæ signabant; sed Joseph et Daniel, qui eas interpretabantur. — Secunda revelatio seu divinorum cognitio, anagogica nominatur, id est intellectiva et sursumductiva, ab ἀνά, quod est sursum, et ἀγωγή, ductio: quæ per immateriales fit species et abstractas, ut in visione mysticæ theologiæ, sicut infra patebit. — Et utroque modo innotuerunt divina atque angelici spiritus Patribus. Nam et David regi anagogice patuisse videntur, quum dixit: Benedicite Domino, angeli ejus, potentes virtute; benedicite Domino, omnes virtutes ejus. Philosophi quoque aliqua vera

Ezech. 1, 26.

Jer. 1, 13, 11.

Gen. xviii, 2.

Tob. v, 5.

Dan. x, 1.

Gen. xli, 1-7; 17-24.

Dan. ii, 1, 31-33.

Ibid. v, 1, 5.

Gen. xli, 25-32; Dan. ii, 36-45; v, 18-28.

Ps. cii, 20, 21. de Deo et angelis agnoverunt ex lumine naturali et motibus cœlestium corporum. Verum auctor considerationem suam in libro isto non in dictis fundat philosophorum, sed Patrum sanctorum.

Consequenter ostendit non esse sistendum finaliter in consideratione et speculatione hierarchiarum cœlestium, sed luminis increati.

Et principalem et superprincipalem divini Patris claritatem quæ angelorum nobis in figuratis symbolis manifestat beatissimas hierarchias, immaterialibus et non trementibus mentis oculis recepturi, iterum ex ipsa in simplum suum restituimur radium. Sensus et ordo verborum est: « Et » nos « recepturi oculis mentis immaterialibus et non trementibus », id est intus in intellectibus nostris a passionum vitiorumque motibus quietatis ac reformatis, juxta illud Apostoli, Illuminatos oculos cordis vestri, etc., « claritatem principalem et superprincipalem Patris divini », id est lucem increatam seu activam illuminationem Patris æterni. Quæ lux vere est principalis, et super omnia lumina habens primatum: imo et superprincipalis, id est infinite altior ac principalior quam intelligere aut exprimere valeamus, quemadmodum in libro de Causis inducitur, Causa prima est superior omni narratione; et Plato loquitur in Timæo, Genitorem opificemque universi tam difficile est invenire, quam impossibile inventum digne effari. « Quæ » claritas Patris « manifestat nobis hierarchias beatissimas », id est valde felices principatus ac ordines, « angelorum in symbolis figuratis », id est per similitudines corporales circumscriptas ac terminatas, sicut prætactum est. « Restituimur iterum ex ipsa », id est, [per hanc ipsam claritatem] rursus reducimur ac redimus, « in radium suum simplum », id est in ipsum splendorem fontanum lucemque primam, totius illuminationis fontem ac principem in se ipso simplicissimum. Jam etenim dictum est quod bonitas Dei nobis com-

Ephes. 1, 18. municata, tanquam virtus unifica reducit nos ad Patris unionem et suæ unitatis participationem, nos in ipso simplificantem, sicut expositum est.35

Quocirca pensandum, quod in vita præsenti non recipimus immediate increatam claritatem ad intuendum eam in se et per se; sed recipimus eam per dona gratiæ suæ, præsertim per supernaturalia dona fidei formatæ et caritatis infusæ ac sapientiæ salutaris, quæ conjungunt nos Deo, et simplificant nos, unificant identificantque in ipso, ita quod divini ac deiformes efficimur, et unus spiritus cum eodem, imo et adoptivi filii ejus, secundum illud ad Philippenses:3637 Sitis sine querela, simplices filii Dei. Atque per ista gratiæ gratum facientis charismata Deo unimur per contemplationem, dilectionem ac fruitionem, quamvis nondum perfectas ac indiruptas, sicut erit in patria, sed sæpe interpolatas, ac iteratas et renovatas. Omnia ista compendiosissime tangit sacratissimus apostolici agminis vertex ac princeps, in secunda sua Canonica loquens: Dedit nobis Deus pretiosa dona, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ.38 Sic etenim dona nobis desuper data conformant nos suo datori, et in ipsum nos reducunt, convertunt, ac suo modo transformant. Hinc Corinthiis scripsit Apostolus: Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.39

Quibus et suo modo concordat quod Proclus Platonicus de naturalibus emanatione, reditione et assimilatione secundorum a primo et ad primum effatur: Omnis (inquiens) processus, per similitudinem secundorum ad prima efficitur; itemque, Omnis (ait) conversio, per similitudinem efficitur eorum quæ convertuntur, ad quod convertuntur. Unde in commentario subjungit: Quod enim convertitur ad aliquid, copulari illi festinat, et appetit communionem et colligationem ad ipsum. Colligat autem omnia similitudo, quemadmodum dissimilitudo disgregat et facit distare. Quum ergo conversio communio quædam sit atque conjunctio, omnis autem communio et conjunctio per similitudinem fiat, omnis utique conversio per similitudinem quamdam efficitur. Hoc est quod rursus Proclus fatetur: Omne quod secundum naturam convertitur, ad id facit conversionem a quo et processum propriæ substantiæ habet. In his vero regyratio ac circulatio quædam consistit. Quod etiam Proclus tricesimo tertio sui libri theoremate pandens: Omne, inquit, procedens ab aliquo et conversum ad illud, circularem habet operationem.

Præterea advertendum quod quidam expositores affirmant, dicendo: Sciendum multos externorum philosophorum, maxime Proclum, sententiis B. Dionysii, imo et nudis ejus vocabulis, plerumque usos fuisse. Unde possumus suspicari ab his qui Athenis philosophabantur libros S. Dionysii, quorum ipsemet meminit, fuisse celatos, ut quæ inde sumebant, ipsi invenisse æstimarentur. Verum his libris inventis, divina providentia id agente, inanis illorum gloria atque malitia patefactæ sunt. — Quid veritatis istud contineat, certum non habeo, quia et Plato diu ante gloriosum Dionysium ea quæ Proclus expressit, dixisse cognoscitur. In libro quoque de Causis, consimilia inveniuntur. Philosophi quippe talia conscripserunt quantum ad emanationem et reductionem naturalium donorum ac bonitatum; Dionysius vero potissime est locutus de effluxione, reditione, conformatione gratuitorum supernaturaliumque donorum. Unde in libro de Causis habetur: Causa prima est implens omnia sæcula bonitatibus; verumtamen omne sæculum non recipit ex bonitatibus illis, nisi secundum modum suæ potentiæ. Et: Regens omnia est Deus sublimis et benedictus. Regere autem, est rem ad suum finem dirigere; et summus omnium finis est Deus, et omnes res desiderant bonitatem ex ipso, et desiderant recipere ipsum desiderio multo. Quibus consonat illud in Psalmo: Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno; aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.40 Id quoque quod apud Job inducitur: Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagientes eo quod non habeant cibos?41 Quæ omnia sunt sane intelligenda. Non enim bruta intelligunt Deum, nec clamant ad eum, nec appetunt eum formaliter. Sed naturalis eorum appetitus ad necessaria et connaturalia ac convenientia ipsis, atque ad proprium finem ipsorum, quum sit eis a Deo impressus, vocatur desiderium et invocatio Dei, cujus dona et beneficia sunt cuncta quæ rebus conveniunt: quæ et bonitates Creatoris dicuntur, hoc est bonæ largitiones ipsius.

Postremo, circa id, « immaterialibus et non trementibus mentis oculis », intuendum quod sicut oculi corporales tremunt, vacillant, et a clara rerum inspectione impediuntur ex fumo et nebula, nimiumque frequenti ac celeri apertione et reclusione palpebrarum; sic immateriales oculi mentis inquietantur, turbantur, atque a contemplatione divinorum stabili ac sincera impediuntur ex motu et impetu passionum, ex assiduitate terrenorum affectuum, ex incursibus vitiorum. A quibus satagat expurgari qui cœlestia et divina expetit speculari. Quemadmodum etiam visui corporali necessaria est superfusio lucis solaris aut radii materialis, sic oculis mentis, illustratio et infusio luminis gratiæ ac virtutis: quia in tam excellentibus objectis non figitur, nisi per lumen fidei et æquitatis aptetur, clarificetur ac roboretur.

Consequenter auctor circa hæc removet dubium et errorem. Tactum est enim, pleniusque dicetur, quod radius a Deo proveniens, multis communicatur ac varia operatur: ex quo posset quis opinari, quod radius iste propriam unitatem ac simplicitatem in rebus amitteret. Quod removet, addens:

Etenim neque ipse radius unquam aliquando propria singulari unitate deseritur:42 id est, radius increatus, Verbum æternum a Patre progrediens, ac refulgens candor lucis æternæ, quantumcumque et quantiscumque se communicet ac diffundat, et in diversis diversimode operetur multiplicesque causet effectus, nullatenus tamen in se ipso mutatur, nec propriam et invariabilem suam unitatem ac simplicitatem amittit, dispergit aut minuit, quum sit incommutabilis sicut et

B Pater, imo consubstantialis, coæqualis et coæternus eidem. Recte demum hæc Unigeniti unitas dicitur singularis, quoniam excellentissima est et summa. Nihilo minus, sicut divina essentia seu deitas vera communis est tribus supervenerandis æternis Personis, ita et unitas absolute accepta, quæ non multiplicatur in tribus Personis: idcirco sunt unus Deus et una essentia. Imo, ut in Quodlibetis suis frequenter affirmat Henricus, ipse Deus est singularitas quædam, quia propria sua infinita excellentia ab omnibus separatus, nulli miscibilis, in se invariabiliter et semper beatissime stans et ens, prout etiam in sua Metaphysica loquitur Avicenna.43 Unde in libro de Causis asseritur, quod causa prima non habet « hyleathin », quoniam ipsa est esse tantum. Quod si dixerit aliquis, Necesse est ut sit ei « hyleathin », dicemus quod « hyle » ejus est [esse] infinitum, et individuum suum est bonitas pura, qua ab omnibus est distincta. Hinc communiter dicitur, quod causa prima est de se maxime hæc, nec in ea est compositio ulla, neque distinctio actus et potentiæ, nec diversitas esse et essentiæ, nec actio ejus diversificatur a sua substantia. Et hoc est quod asserit auctor libri de Causis: Causa prima est fixa, stans cum unitate sua penitus pura.

Ad reductivam vero et unificam eorum quæ provisa sunt copulationem, pulcherime multiplicatus et proveniens :44 id est, radius increatus « multiplicatus », id est multipliciter communicatus ac multi- formiter operatus, non in se ipso nec in sua natura plurificatus, « et proveniens » per influentiam suam et actionem, non per sui ipsius motionem aut variationem, « pulcherrime », id est sapientissime ac decentissime, « ad copulationem », id est coordinationem et contemperantiam, ut aliqui textus habent, « reductivam », id est conversivam, seu ut alii legunt, anagogicam, id est supraductivam, « eorum quæ provisa sunt », id est rerum creatarum, quas se prævidit facturum, et quarum providentiam habet.45

Nempe increata sapientia Creatoris universa condidit ordinate, ita quod ordo est intimus rebus; et pulcherrime disposuit quæ produxit, ita quod sibi invicem prosunt, conferunt et influunt, præsertim superiora in inferiora. Propter quod in Genesi dicitur: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.46 Augustinus quoque libro de Civitate Dei allegat Platonem dixisse, quod Deus, universo completo, elatus est gaudio. Hinc Psalmista deprompsit: Lætabitur Dominus in operibus suis.47

Sed et Proclus in Elementatione sua theologica subtiliter philosophatus est, dicens: Omnium divinorum ornatuum summa assimilantur ultimis superpositorum; et rursus, Omnium divinorum processuum fines ad sua principia assimilantur, circulum semper servantes per conversionem ad principia. Itemque: Omnis, inquit, divinus ordo sibi ipsi conjunctus est tripliciter, utpote a summitate sui ipsius, et medietate, et a fine. Quod in commentario exponens, subjungit: Hæc enim (videlicet summitas, seu ens supremum) unitivissimam habens potentiam, in totum (hoc est in totum ordinem, seu in totam multitudinem coordinatam) transmittit unionem, et unit omnia desuper, manens in se ipsa. Medietas autem ad utraque extrema porrecta, colligat omnia illa circa se ipsam, priorum quidem donationes traducens (id est, dona et influentias superiorum in ordine suo transfundens ad inferiora), ultimorum autem sursumducens potentias, et omnibus communionem imponens et colligationem ad invicem. Unus enim sic totus ordo fit ex replentibus et repletis convenientibus ad medietatem tanquam ad quoddam centrum. Finis vero ad principium rursum conversus et progressas sursumducens potentias, similitudinem et communicationem toti ordini tribuit. Et sic totus simul ordo unus est per unificam priorum potentiam, et eam quæ in medietate est continentiam, et per conversionem finis ad principium processuum.

Amplius prætacta contemperantia rerum consistit in ordine universi, quem undecimo Metaphysicæ Philosophus comparat ordini exercitus, in quo est duplex ordo: unus, bellatorum inter se; alius, totius exercitus ad principem. Ita in universo una est ordinatio specierum et rerum inter se, quoniam species rerum se habent ut numeri; alia est ordinatio omnium ad primum principium. Est ergo contemperantia rerum ad invicem multiplex: una est contemperantia actus et potentiæ, seu formæ et materiæ; item elementorum in mixto, primarumque qualitatum in harmoniis et complexionibus; similiter in potentiis et objectis. Et hæc contemperantia est quædam rerum concordia, cohabitudo, conventio: nam et elementa sibi invicem propinquiora, symbolum, id est majorem convenientiam, habent. Præcipue vero in intellectualibus creaturis contemperantia hæc locum habet. Propter quod hortatur Apostolus ut unanimes simus, et id ipsum dicamus omnes, et non sint in nobis schismata.48 In Job quoque libro inducitur:49 Deus facit concordiam in sublimibus suis.

Et manet intra se munite, in incommutabili naturæ stabilitate uniformiter fixus: id est, radius ille increatus taliter ad creata procedens ac ea reducens, « manet » in se ipso invariabili « stabilitate uniformiter fixus », id est immobilis, « munite », id est fortiter, imo omnipotenter et5051525354 inviolabiliter, a nullo potens a sua stabilitate ac gloria dejici, quemadmodum per Jeremiam effatur : Quis similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?55 Et in eum quantum fas est respicientes, proportionaliter se eis extendit, et unificat secundum simplicem sui unitatem. Id est : Radius iste clementer « extendit » et aptat « se proportionaliter », id est juxta capacitatem, dignitatem et meritum eorum quibus se applicat : de quibus subjungitur, « respicientes in eum », id est, contemplantes seu considerantes excellentiam, pietatem munificentiamque ipsius, « quantum fas est », id est reverenter ac sobrie, prout licitum est, sine præsumptuosa perscrutatione majestatis et generationis ipsius æternæ, ac incomprehensibilium judiciorum ac mysteriorum ipsius.5657 Hos namque misericorditer adspicit. Unde alia translatio continet : Intuetur et ipsos per caritatem et gratiam. « Et unificat », id est, unum secum et inter se efficit, ita quod sunt unus spiritus secum, et unum mysticum corpus, et spiritualiter membra ad invicem, ut docet Apostolus, jamque expositum est.585960 Et hoc facit « secundum simplicem sui unitatem », id est, secundum quod ipse in se ipso simplex et unus est, et ad imitationem suæ simplicissimæ unitatis, ut studeant simplificari et unificari in ipso, convertendo et stabiliendo se in proprio conditore, ne sint aversi ac diversi ab illo, ne pereant, juxta illud Osee : Divisum est cor eorum, nunc interibunt.61

Præterea et nos, quantum fas est respiciamus in Deum per contemplationem sinceram ac timoratam et humilem considerationem, attendendo infinitam eminentiam ejus in omni perfectione, sanctitate et gloria, omnem quoque defectuositatem, ingratitudinem, culpam atque miseriam nostram : ita ut cum publicano nec oculos audeamus levare in cœlum, sed pectora nostra tundentes et quod in eis latet redarguentes, dicamus, Deus, propitius esto nobis miseris peccatoribus;62 atque cum Esdra dicamus compunctione profunda, Deus meus, confundor et erubesco faciem meam levare ad te, quoniam iniquitates nostræ gravatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum ;63 et ita nec audeamus contemplari Altissimum, nisi cum moderamine grandi, juxta illud in Job : Digne eum invenire non possumus; magnus fortitudine et judicio et justitia, et enarrari non potest : ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.64 Si sic respexerimus eum, proportionaliter se convertet ad nos, secundum quod per Zachariam testatur : Convertimini ad me, et convertar ad vos. Ideo in Job conscriptum est :65 Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.66

Footnotes

  1. * ipsis ↩

  2. Jacob. 1, 7. ↩

  3. Matth. vi, 9. ↩

  4. Matth. v, 14. ↩

  5. Ephes. v, 8. ↩

  6. Joann. 1, 8. ↩

  7. Exod. III, 14. ↩

  8. Job XIV, 4. ↩

  9. Joann. VIII, 58. ↩

  10. I Joann. 1, 5. ↩

  11. Job XXV, 5. ↩

  12. Matth. XXII, 16. ↩

  13. Joann. 1, 9. ↩

  14. Joann. 1, 9. ↩

  15. Ps. IV, 7. ↩

  16. Joann. XII, 32. ↩

  17. Joann. xiv, 6. ↩

  18. 1 Cor. xv, 22. ↩

  19. II Cor. iii, 18. ↩

  20. Ps. cxviii, 18. ↩

  21. 1 Tim. u, 5. ↩

  22. Eccli. iii, 22. ↩

  23. Prov. xxv, 27. ↩

  24. Ephes. u, 3. ↩

  25. Eccle. xii, 11. ↩

  26. 1 Tim. iii, 16. ↩

  27. II Tim. iii, 16. ↩

  28. II Reg. xxiii, 2, 4. ↩

  29. Is. vi, 1, 2. ↩

  30. Is. vi, 1, 2. ↩

  31. I Cor. xv, 22. ↩

  32. Ephes. ii, 3. ↩

  33. I Tim. ii, 5. ↩

  34. Eccli. i, 1. ↩

  35. art. IV. ↩

  36. Philipp. II, 15. ↩

  37. I Cor. VI, 17. ↩

  38. II Petr. I, 4. ↩

  39. II Cor. III, 18. ↩

  40. Ps. CXLIV, 15, 16. ↩

  41. Job XXXVIII, 41. ↩

  42. * ipse usquam unquam aliquando radius Sap. VII, 26. ↩

  43. Lib. de Causis, IX infine. * forsitan helyatin, Arabice; alias (apud Nostrum) hyliathin, hyleatum, etc. ↩

  44. * anagogicam * contemperantiam * optime et pulchre multiplicatur et provenit ↩

  45. * prævisa ↩

  46. Gen. 1, 31. ↩

  47. Ps. cii, 31. ↩

  48. Philipp. 1, 27; II, 2; ↩

  49. 1 Cor. 1, 10. Job xxv, 2. ↩

  50. Philipp. i, 27; ii, 2; ↩

  51. 1 Cor. i, 10. Job xxv, 2. ↩

  52. Ps. ciii, 31. ↩

  53. Gen. i, 31. ↩

  54. *in incommutabili similitudine ↩

  55. Jer. xlix, 19. ↩

  56. Rom. xi, 33. ↩

  57. Prov. xxv, 27. ↩

  58. Ephes. iv, 25. ↩

  59. Rom. xii, 5. ↩

  60. Ephes. iv, 4. ↩

  61. Osee x, 2. ↩

  62. Luc. xviii, 13. ↩

  63. 1 Esdr. ix, 6. ↩

  64. Job xxxvii, 23, 24. ↩

  65. Zach. i, 3. ↩

  66. Job xxxiv, 14. ↩

Chapter 10 of 142