Skip to the text

Articulus 7

DEMONSTRATIO EJUS QUOD DICTUM EST, DIVINUM RADIUM PER CREATAS SEU CREATORUM SIMILITUDINES NOBIS RESERARI.

DEINDE ostenditur cur dixit divinum radium nobis per creatas et sensibiles similitudines reserari.

Etenim neque possibile est aliter lucere nobis divinum radium, id est, impossibile est per naturam, « divinum radium » increatum « lucere », id est innotescere, « nobis », in vita præsenti, « aliter », nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, id est, nisi circumtectum et obtenebratum « varietate », id est multiplicitate, « velaminum sacrorum », id est similitudinum et formarum corporalium ipsum obscure repræsentantium, « anagogice », id est sursumductive : quia ad hoc corporalia adhibentur, ut per ea ad invisibilium et divinorum agnitionem manuducamur et erigamur. Nostra quippe intellectiva notitia ortum habet a sensitiva, et ex sensibilibus ad spiritualium et immaterialium cognitionem ascendimus; atque ex consideratione creaturarum ad Creatoris notitiam elevamur, secundum quod causa relucet ex suis effectibus; et ex proprietatibus corporalium, proprietates immaterialium perscrutamur ac discimus : ut ex luce et calore ignis, splendorem sapientiæ ac caritatis fervorem angelicorum spirituum, imo et emanationem Filii a Patre, et processionem Spiritus Sancti ab utroque. Hinc ad Romanos scribit Apostolus : Invisibilia Dei a creatura mundi (id est ab homine) per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.1 Unde et in libro Sapientiæ legitur : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; a magnitudine enim speciei et creaturæ, poterit creator horum cognoscibiliter videri.2 Hinc teste Apostolo, videmus nunc per speculum in ænigmate.3 Christus quoque post Cœnam Apostolis prædicans : Hæc, inquit, in proverbiis locutus sum vobis, id est per similitudines, per symbola et figuras. Non enim valemus in sæculo isto Deum et generationem æternam ac emanationem ad intra in se ipsa immediate et clare cognoscere : sed per similia quædam instruimur, ut per emanationem rivi ex fonte, splendoris a luce, claritatis ab igne; deinde per spiritualia quædam, sicut per emanationem verbi a nostro intellectu et præviа ejus scientia, atque per effluxionem amoris ex mente et ejus notitia. Denique ita nobis innotuerunt Pater et Filius apud

Danielem, ubi habetur : Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum (id est Pater æternus) sedit;4 capilli capitis ejus quasi lana alba; et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, etc.5

Et his quæ secundum nos sunt, providentia paterna connaturaliter et proprie formatum. Id est : Impossibile est nobis radium divinum fulgere et cognoscibiliter apparere, nisi circumvelatum et tectum sensibilibus formis, « et formatum », id est per figuras et formas sensibiles designatum, « connaturaliter et proprie », id est apte et convenienter ac proportionabiliter juxta nostram capacitatem, « providentia paterna », id est ex provisione et præordinatione Patris cœlestis, qui per istam circumvelationem atque symbolicam designationem, infirmitati et grossitudini nostri intellectus providit et condescendit, ne in omnimoda divinorum ignorantia maneremus : formatum, inquam, ab « his quæ secundum nos sunt », id est repræsentatum per formas, figuras et symbola quibus in vita hac assueti sumus et utimur, ac in præsenti sentimus, ut sunt formæ et figuræ rationalium creaturarum, voces et lumina, fontes ac rivi.

Verum his objici potest, quia si radius divinus nobis invisibilis per sacra velamina circumvelatur ac tegitur, apparet quod magis invisibilis nobis reddatur. Et respondendum, quod radius increatus inaccessibilem inhabitans lucem6, in se ipso superclarissimus est, nobis vero improportionatus ad intuendum, propter incircumscriptibilem suæ claritatis ac lucis exuberantiam, plenitudinem ac limpiditatem : quemadmodum sol in sua claritate non tecta, a debili nequit oculo conspici. Propter quod, teste Philosopho, intellectus noster se habet ad manifestissima naturæ sicut oculus vespertilionis ad lumen solis.7 Ideo radium illum circumvelari oportet, ut nostræ capacitati aptetur, quemadmodum sol nube tenui tectus, oculis nostris visibilior redditur : sicque illa circumvelatio est quasi quædam illustratio nostra. Quamvis radius ille ex sua natura sit intellectui sibi porportionato maxime cognoscibilis, non velatus : nobis vero in præsenti velatur, ut paulatim clarius agnoscatur, et tandem in patria facie ad faciem videatur.

Præterea quæritur an impossibile sit nobis cognoscere immaterialia et divina, nisi per sensibilia quædam. Videtur quod imo, ex dictis, et item quia secundum Philosophum, oportet hominem intelligentem speculari phantasma. Respondetur quod in primo ascensu ad intellectualem notitiam, oportet a sensitiva notitia inchoare et intueri phantasmata, et præsertim in symbolica theologia ac visione, quemadmodum ascendentem solarium oportet habere scalam aut gradum. Intellectus vero scientia decoratus, et intelligibiles species simplices et abstractas in se habens, non indiget speculari phantasmata, sicut hoc alibi in pluribus locis, præsertim in Elementatione philosophica seu Compendio philosophiæ, plenius ostensum est ac declaratum.

Insuper horum signum ac declaratio est totum quod sequitur, usque in finem hujus capituli.

Propter quod et sanctissimam nostram hierarchiam, perfectiva sacra positio cœlestium hierarchiarum supermundana imitatione dignam judicans: id est, quum prædicta ita se habeant, « positio sacra perfectiva », id est activa dispositio et institutio increata essentialiter sancta, hoc est ipsemet Deus institutor atque dispositor omnis hierarchici ordinis, « judicans nostram hierarchiam sanctissimam », id est, dictans ac reputans ecclesiasticam hierarchiam, valde sanctam, attamen longe inferioris sanctitatis quam est angelicæ sanctitas hierarchiæ : quia ut ait in Evangelio Christus, Qui minor est in regno cœlorum (id est infimus Beatorum) major est illo, puta Joanne Baptista secundum quod adhuc erat viator;8 « dignam imitatione supermundana », id est assimilatione et assecutione supernaturali ac gratiosa, « hierarchiarum cœlestium », id est angelorum principantium : in quibus sunt tres hierarchiæ, hoc est suprema, media, et infima, ut infra patebit ; et omnes simul sunt una integra ac totalis hierarchia cœlestis. Quamvis enim angeli sancti sint altioris naturæ perfectiorisque speciei quam homines, tamen ad eamdem supernaturalem felicitatem ordinati et conditi sunt homines et angeli. Ideo dignum est ut homines angelicam perfectionem sequantur, et vitæ sint angelicæ, juxta illud Apostoli : Nostra conversatio in cœlis est. Hinc mystice dictum est Moysi, Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est :9 quoniam Christus ordinavit atque instituit Ecclesiam militantem ad similitudinem Ecclesiæ triumphantis. Quamobrem in Apocalypsi ait Joannes : Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de cœlo, etc.10 Denique hac supermundana imitatione ecclesiastica hierarchia est digna, præsertim tempore evangelicæ legis, propter incarnationem unigeniti Filii Dei tempore isto. Unde Joanni volenti angelum adorare, angelus ipse respondit : Vide ne feceris, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum. Hæc etiam imitatio per virtutes infusas et meritorios actus, atque per dona et potestates gratiæ gratis datæ, vocatur supermundana, id est cœliformis, quia præstantior est et major omni imitatione naturali istius mundi.

Et dictas immateriales hierarchias materialibus figuris et formalibus compositionibus varificans tradit : hoc est, ipse Deus in Scripturis « tradit », id est, describit et docet per angelos et sacræ Scripturæ auctores, « hierarchias immateriales dictas », id est præfatas hierarchias angelicas incorporales, « varificans », id est, vario modo eas nobis designans, « figuris materialibus », id est per figuras corporeas et humanas ac alias in quibus angeli apparuisse leguntur, « et compositionibus formalibus », id est imaginariis111213 formis, seu per compaginationes sensibilium formarum ac specierum; ut proportionaliter nobis ipsis, a sacratissimis pluralitatibus in simplas et non figuratas ascendamus altitudines et similitudines:14 hoc est, quatenus « ascendamus » per profectum scientiæ ac virtutum, juxta illud Psalmi: Ascendet homo ad cor altum; « a sacratissimis pluralitatibus », id est a cognitione et consideratione multiplicium formarum et figurarum sensibilium ad sacra et divina designanda ordinatarum, « proportionaliter nobis ipsis », id est apte, secundum quod congruit capacitati mentis nostræ, cui connaturale est a sensibilibus ad insensibilia scandere, « in altitudines et similitudines », id est ad contemplationem et amorem sublimium spirituum angelicorum suo Creatori similium, ita quod ejus similitudines et imagines rite vocantur, eminentius quam animæ rationales:1516 altitudines, inquam, « simplas et non figuratas », id est simplices, non corporaliter nec dimensionaliter circumscriptas in propriis suis naturis.

Quoniam neque possibile est nostro animo, id est, intellectui nostro impossibile est in vita hac per naturam, ad non materialem illam ascendere cœlestium hierarchiarum et imitationem et contemplationem, id est, « ascendere », sicut expositum est, « ad imitationem », id est conformationem ac vitæ qualemcumque parilitatem, « et contemplationem hierarchiarum cœlestium non materialem », id est puram et spiritualem, nisi ea quæ secundum ipsum est materiali manuductione utatur, id est, nisi juvetur « manuductione materiali », id est informatione per similitudines sensibilium rerum, « quæ secundum ipsum est », id est, quæ manuductio connaturalis, assueta et proportionata est intellectui nostro.17 Nam et ideo Verbum caro factum est, ut per assumptam humanitatem visibilem aptius nos de invisibilibus erudiret atque accenderet, ut in Præfatione tangit Gregorius:18 Per incarnati (inquiens) Verbi mysterium, nova mentis nostræ oculis lux tuæ claritatis infulsit, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur.

Visibiles quidem formas, invisibilis pulchritudinis imagines arbitrans, id est, intellectus noster existimans sensibiles decores et ornatus exteriores esse imagines, imo et obscuras repræsentationes, interioris ac intellectualis formositatis.19 Si enim corpus corruptibile, mixtum, et intus tam fœdum, tam pulchrum videtur forinsecus: quam incomparabiliter pulchrior est anima rationalis ac immortalis, supersplendidissimæ et superpulcherrimæ Trinitatis imago? Si item sol iste sensibilis, tam luminosus, speciosus, germinativus ac delectabilis est oculis ad videndum: quam infinite pulchrior, splendidior, fecundior, et ad intuendum amœnior est Sol sapientiæ, superexcellentissimus Deus?

Et sensibiles suavitates, figuras intellectualis distributionis, id est, intellectus noster existimans « suavitates sensibiles », id est dulces odores seu delectationes corporales, esse imagines ac « figuras » et repræsentationes « distributionis intellectualis », id est interioris ac spiritualis dulcedinis et hilaritatis desuper datæ. Hinc ad Hebræos ait Apostolus:20 Fide intelligimus aptata esse sæcula, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Sic et omnis ornatus tabernaculi Moysis, templique Salomonis, et materialium basilicarum plebis christianæ, figuræ fuerunt et sunt pulchritudinis Ecclesiæ triumphantis. Unde et psalmus: Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.21 Sic demum Salomon in Canticis sub metaphoris amoris, dulcedinis, delectationis pulchritudinisque sensibilis, de spiritualissima dilectione, sincerissima suavitate, secretissima delectatione ac intima pulchritudine, mystice et mirifice est locutus.

Et immaterialis illuminationis imaginem, materialia lumina, id est, intellectus noster arbitrans « materialia » seu sensibilia « lumina » in materiis corporeisque22 subjectis consistentia (propter quod materialia nuncupantur, quum sint simplices formæ ac qualitates), esse imagines spiritualium luminum et illuminationum, ut sunt gratiæ ac virtutes, sapientia, scientia, prudentia. Hinc interiores illuminationes, inflammationes, splendores, per exteriores illustrationes et calefactiones convenientissime declaramus, dicendo quod sicut materiali sole appropinquante et ascendente in hemisphærio nostro, caligines, nebulæ, frigora expelluntur; sic increato Sole justitiæ, sapientiæ ac intelligentiæ, mentibus nostris illucescente ac valenter irradiante, fugantur inquietudines passionum, tenebræ vitiorum, tempestates tentationum, et vis affectiva Deitatis amore succenditur: quo sole recedente a mente, ipsa mox tenebrescit, refrigescit, fœdatur et conturbatur.

Et secundum intellectum contemplativæ plenitudinis, transitorias sacras disciplinas, id est, intellectus noster arbitrans « disciplinas sacras transitorias », id est sancta documenta vocalia, foris sonantia ac protinus pertranseuntia, seu scientias studio acquisitas, quæ et oblivioni frequenter traduntur, esse imagines et repræsentationes, signa et notas, « plenitudinis contemplativæ », id est exuberantis sapientiæ interioris, « secundum intellectum », id est intellectualis, a qua derivatur ac profluit scientia acquisita ac resonans foris;23 per interiorem autem sapientiam contemplamur divina. De talibus angelus Gabriel ait Danieli:24 Qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellæ in perpetuas æternitates.

Et adunati ad divina et ordinati habitus, earum quæ hic sunt dispositionum ordines: id est, intellectus noster judicans « ordines dispositionum quæ hic sunt », id est dispositivas ordinationes in exterioribus quæ videmus: ut quod multi concurrunt ad ejusdem obsequium, et ordinate serviunt ei, quemadmodum tertio Regum legitur regina Saba admirata fuisse ordines ministrantium Salomoni;25 esse imagines « habitus », id est bonæ et fixæ habitualis dispositionis, « adunati ad divina », id est rite reductæ ac simplificatæ in Dei obsequio, « et ordinati », id est relatæ ad debitum finem, ita quod mens tali habitu ac virtute formata, tota intentione integroque conatu obsequitur Deo et ei intenta est, juxta illud: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.26 Hoc pertinet ad perfectos, de quibus legitur ad Hebræos: Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.27

Et Jesu participationis, ipsam divinissimæ Eucharistiæ assumptionem, id est, intellectus noster sentiens « assumptionem divinissimæ Eucharistiæ », id est acceptionem Sacramenti altaris, in quo divinissima gratia sacramentalis, imo omnium gratiarum ac virtutum plenitudo ac copia continetur, esse imaginem « participationis Jesu », id est beatificæ fruitionis ejus in gloria, seu gratiosæ inhabitationis ejus in anima per effectus sacramentales in via. Eucharistia quippe viaticum est perducens ad patriam, et pignus gloriæ adfuturæ; et per corporis et sanguinis Christi sumptionem atque refectionem significatur suæ deitatis refectio gloriosa et communicatio plena. Denique in hoc saluberrimo sacramento, aliquid est sacramentum tantum, videlicet exterior species panis et vini, signum sacrum exsistens præsentis corporis sanguinisque dominici, quæ tamdiu ibi consistunt, quamdiu ipsæ species permanent ibi. Aliud est ibi res tantum, utpote gratia seu effectus sacramentalis, aut participatio illa beatifica et futura in regno. Tertium est sacramentum et res: quoniam corpus et sanguis Domini prout ibi velantur et esse creduntur, sunt signum corporis et sanguinis ejus prout in propriis speciebus clare cernuntur in patria; sunt etiam res, quia non solum sunt ibi significative, sed vere realiter, suntque in Christo ibi præsente copia gratiæ et abundantia gloriæ.

Et quæcumque alia cœlestibus quidem essentiis supermundane, nobis vero symbolice traduntur:28 id est, intellectus noster arbitrari debet non solum jam prætacta et expressa, esse imagines invisibilium Dei, hoc est sapientiæ, potentiæ et liberalitatis ipsius, quæ in universis creatis relucent, sed « et quæcumque alia » dona et attributa seu perfectionalia, quæ « traduntur », id est, desuper condonantur, seu a nobis attribuuntur ac adscribuntur, « essentiis cœlestibus », id est angelis sanctis, quæ sunt simplices formæ per se stantes, et immateriales naturæ, idcirco in eis sunt idem essentia et persona, « supermundane », id est spiritualiter, pure, altiorique modo quam in hoc mundo, et quæ « nobis » viatoribus traduntur « symbolice », id est per similitudines corporales, quatenus ex eis et per eas ad spiritualia cognoscenda, anagogice, id est sursumductive, levemur et instruamur.29

Propter hanc ergo nostram corrationabilem purgationem, id est ob præfatam nostram informationem per sensibilia signa et symbola, per quam a tenebris ignorantiæ et errorum mundamur :3031 quæ purgatio et informatio per sensibilia nobis connaturalis est, et simul cum aliis præinductis rationabiliter competit nobis ; misericors summa perfectio, id est Deus summe pius totius hierarchicæ ordinationis perfector, et cœlestes hierarchias nobis manifestans, id est, docens nos in Scripturis « hierarchias cœlestes ».3233 Et cooperatricem earum perficiens nostram hierarchiam, id est, per dona gratiæ suæ complens et ornans ecclesiasticam hierarchiam, quæ est cooperatrix hierarchiæ cœlestis.34 Ecclesiasticæ enim personæ multipliciter admonent homines ut acquiescant inspirationibus angelicis, et grati sint angelorum custodiis.35 Alia littera habet, Comministram : quia ecclesiastica hierarchia simul cum cœlesti ministrat Altissimo. Secundum virtutem nostram, id est, juxta nostram capacitatem et facultatem ita nos perficit : sicut in Evangelio edocetur quod dedit unicuique secundum propriam virtutem;36 Apostolus quoque eos qui solidum cibum capere non valebant, lacte potasse se protestatur. Similitudine deiformis earum immolationis, id est conferendo nobis assimilationem et conformitatem nonnullam cum immolatione ipsarum deiformi. Alius textus habet : Deiformis earum sanctificationis. Omnes quippe personæ cœlestium hierarchiarum se ipsas totas mancipant et offerunt dilectioni, cultui ac laudibus Creatoris, toto posse sine interruptione Deo intentæ. Per quod deiformiter sanctificantur, et increatæ sanctitati valde assimilantur, quum et ista sit sanctitas Dei, se ipsum æternaliter, invariabiliter, limpidissime contemplari atque diligere : quam sanctitatem ecclesiasticæ hierarchiæ personæ pro viribus student sectari, dum quotidie elaborant Deum cum majori stabilitate, sinceritate et fervore speculari, amare et colere, sicque immolant se Deo in holocaustum, et sanctæ efficiuntur. Unde in Levitico Dominus jussit : Nolite contaminare animas vestras; sancti estote, quoniam ego sanctus sum.

Sensibilibus imaginibus supercœlestes descripsit intellectus, id est, angelicas mentes super orbes cœlestes elevatas notificavit per formas sensibiles, in quibus et sæpe apparuerunt, in sacroscriptis Eloquiorum compositionibus, id est in editionibus seu libris sanctis divinæ Scripturæ, ut etiam nos, supple, simus, reducti per sensibilia in intellectualia, id est, quatenus nos grossi viatores per talia sensibilia reducamur ad insensibilium contemplationem paulatim proficiendo. Sic namque scribit ac recitat Isaias propheta angelum sanctum sumpsisse carbonem ignitum de altari, et per illum purgasse labia sua. Zacharias quoque propheta : Angelus, inquit, qui loquebatur in me egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus dicens : Curre et loquere ad puerum istum.37 Quod totum repræsentatum fuit imaginaria visione. Sic et Joannes in Apocalypsi fatetur se vidisse similem Filio hominis, id est angelum in specie Christi, vestitum podere, et præcinctum zona aurea circa mamillas.38 Et ex sacre figuratis symbolis in non figuratas cœlestium hierarchiarum summitates, id est, quatenus reducamur «ex symbolis», id est sensibilibus signis et formis, « sacre figuratis », id est imaginarie aut sensibiliter depictis seu repræsentatis, « in summitates non figuratas », id est ad notitiam altissimarum personarum angelicarum, « hierarchiarum cœlestium », quia personæ angelicæ in novem ordinibus continentur, atque in tres hierarchias dividuntur et includuntur, ut infra patebit.

ABBATIS VERCELLENSIS

IN LIBROS B. DIONYSII AREOPAGITÆ PROLOGUS

QUUM in libris magni Dionysii Areopagitæ geminam experirer difficultatem, unam stili, alteram sententiæ: ne tam pretiosos thesauros sapientiæ duplex spelunca sepeliret, studui quadam compendiosa extractione sensum quem in ipsis libris (quibus vigiliis! quo labore!) per annos viginti conceperam, stilo communi exprimere, prout sententia videbatur permittere, aliqua interserens dilucidationis gratia, non valde prolixa. Porro, ad exhauriendam sententiæ profunditatem postillas pro parte tractavi (vita comite diligentius completurus, ipso adspirante qui revelat profunda de tenebris) utcumque novæ translationi principaliter innitens.39 Utrum autem hæc opuscula supervacua sint, an utilia, discernere poterit qui eadem cum textu librorum istorum et explanationibus eorumdem, sive Anastasii ad regem Carolum, sive aliis, diligenter contulerit: quamvis arbitrer hujus doctrinæ, et maxime Mysticæ theologiæ medullas, mortalium neminem audiendo, legendo, studendo, percipere, nisi intus doceatur ab unctione. Nemo autem rideat donec perlegerit: quia ex omnium istorum librorum collatione sciet singulorum intelligentiam. In quibus omnibus per totum fulgent sapientiæ radii, de utroque Testamento per Apostolum (nisi fallor) evulsi, sicut apparet per totam seriem. Conjunctim itaque semper legantur purus textus librorum et ista extractio¹.

¹ Hæc monitio seu jussio locum habeat, sicubi textus diversi absque glossa aliqua simul eduntur. (Edit. Colon. ann. 1556.)

Footnotes

  1. Rom. i, 20. ↩

  2. Sap. xiii, 1, 5. ↩

  3. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  4. *præparatum ↩

  5. Dan. vii, 9, 13. ↩

  6. 1 Tim. vi, 16. ↩

  7. Joann. xvi, 25. ↩

  8. Matth. XI, 11. ↩

  9. Exod. XXV, 40. ↩

  10. Apoc. XXI, 2. ↩

  11. I Cor. XIII, 12. ↩

  12. I Cor. XIX, 10; XXII, 9. ↩

  13. Philipp. III, 20. ↩

  14. *formationibus* ↩

  15. *Accedet* ↩

  16. Ps. LXIII, 7. ↩

  17. *alias om. et* ↩

  18. Joann. 1, 14. ↩

  19. *imaginationes* ↩

  20. Hebr. XI, 3. ↩

  21. Ps. XXV, 8. ↩

  22. *luculentiæ* ↩

  23. discursas ↩

  24. Dan. xii, 3. ↩

  25. III Reg. x, 5. ↩

  26. Ps. IX, 2; CX, 1; CXXXVII, 1. ↩

  27. Hebr. v, 14. ↩

  28. 1 Cor. III, 2. ↩

  29. * tradita sunt ↩

  30. Lev. XI, 43; XIX, 2. ↩

  31. * theosim ↩

  32. * perfectio* principium ↩

  33. * alias om. summa ↩

  34. * alias om. etiam *perduceret ↩

  35. Is. VI, 6, 7. ↩

  36. Matth. xxv, 15. ↩

  37. Zach. II, 3, 4. ↩

  38. Apoc. i, 13. ↩

  39. Job xii, 22. ↩

Chapter 11 of 142