Articulus 4
ELUCIDATIO TITULI PRIMI CAPITULI HUJUS LIBRI.
TITULUS primi capituli hujus voluminis, in plerisque libris iste invenitur : Quia omnis divina illuminatio secundum bonitatem varie in prævisa proveniens, manet simpla : et non hoc solum, sed et unificat illuminata.
Titulus iste, qui est quasi proœmium operis hujus, multipliciter potest exponi. Primo sic : « Quia », id est quod, « omnis illuminatio divina », id est quælibet lux Dei, seu omnis splendor divinus, ut habet translatio alia, « secundum bonitatem » Dei « proveniens », id est, descendens seque effundens, « varie », id est multipliciter, « in prævisa », id est in res creatas divinitus præcognitas ac provisas, « manet simpla », id est una et simplex in propria sua essentia ac natura; « et non hoc solum », id est, non solum istud convenit omni illuminationi divinæ, « sed et unificat illuminata », id est, creata quibus communicatur, ad quamdam redigit unitatem et convenientiam inter se, ac identitatem aliquam eis largitur, ita quod sunt unum genere, specie, aut analogia. Unumquodque etiam eorum in se ipso est unum numero, secundum quod ait Boetius in libello de Uno et unitate : Omne quod est, ideo est quia unum numero est, id est, quidquid realiter et actualiter est in rerum natura, est numero unum, utpote particulare seu singulare. — Istud primo intelligi potest de unaquaque divina, increata et attributali perfectione Deo conveniente, ut est veritas, sapientia, pietas, potentia, liberalitas, in Deo consistens, atque realiter idem cum Deo ens. Rursus intelligi potest de quacumque idea mentis divinæ. Ideæ namque sunt formæ rerum exemplares in mente divina, operativæ et productivæ omnium quæ causantur. Hæc attributa et ideæ Creatoris, secundum bonitatem et communicabilitatem ipsius variis modis proveniunt in creata, quoniam diversimode eis communicantur, videlicet uni copiosius, alteri minus, juxta diversam rerum capacitatem, dispositionem et speciem, juxta quod dixit Philosophus : Ab hoc ente omnibus derivatum est esse et vivere, his quidem clarius, his autem obscurius. Denique omnis hujusmodi attributalis perfectio et idea, quum sit realiter divina essentia ac Deitas vera, in se invariabilis est, et incommutabiliter una numero simplexque permanet; eis etiam quibus communicatur, unitatem et convenientiam aliquam imprimit. Propter quod omnia entia in communi ratione entis et entitatis conveniunt analogice saltem; similiter omnia vera, in generali ratione veri ac veritatis; omnes item substantiæ, in communi quadam substantiæ ratione. Sicque creata et illuminata simplificat et unificat, id est, unum facit, creatrix illuminatio illa, id est illuminans lux divina. Quæ et omnia ordinat ac reducit ad se, tanquam ad summum et ultimum finem universorum : et ita effective cuncta illustrat, unificat ac reducit illuminatio increata. Præterea, quamvis in Deo sit summa simplicitas atque purissima unitas, pluraliter tamen et distributive exprimitur ac designatur, propter diversitatem suorum effectuum, et per respectum ad ideata : quemadmodum in Deo pluraliter nominantur misericordiæ et justitiæ, miserationes et potestates.1
Insuper potest hic titulus explanari, quod omnis illuminatio divina, id est omnis forma seu lux creata, juxta Dei bonitatem ac munificentiam ab ipso supergloriosissimo Deo procedens, proveniens ac descendens in creaturas, ut sunt dona naturalia atque gratuita, manet simpla, id est simplex et pura in se, dum abstractive et nude secundum propriam rationem consideratur ac sumitur, et prout de ea habetur scientia : dicente Boetio, quod scientia est eorum quæ incommutabilem sui sortiuntur substantiam ; et Gilberto,
A Forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens. Verumtamen ista creatæ quidditatis simplicitas, unitas et puritas, longe (imo et infinite) inferioris est gradus ac ordinis, quam unitas, puritas, et item simplicitas increatæ essentiæ. At vero illuminatio ista creata, formaliter et intrinsece illuminat, unificat ac perficit id in quo est, ut patet de forma substantiali et accidentali, et de natura naturata ac gratia.
Footnotes
-
Ps. cxviii, 156; xviii, 9; l, 3; cv, 2. ↩
Chapter 8 of 142