Articulus 3
DE QUIBUSDAM PRÆAMBULIS IN EXPOSITIONE LIBRI DE CŒLESTI HIERARCHIA.
HUIC libro expositores antiqui præponunt hunc titulum : Dionysii Areopagitæ episcopi Athenarum, ad Timotheum episcopum : id est, liber iste est ipsius Dionysii tanquam auctoris, quem scripsit et misit ad Timotheum episcopum Ephesiorum.
Quocirca noscendum quod sanctus iste Dionysius in libris suis aliquoties facit mentionem de S. Hierotheo, quem excellenter valde commendat, affirmans eum tantæ gratiæ ac sapientiæ fuisse, quod isti quoque gloriosi Apostoli mirabantur viro ex gentilitate converso tantum sapientiæ ac gratiæ culmen desuper fuisse collatum. Qui etiam Hierotheus de eisdem materiis libros conscripsit de quibus et Dionysius. Sed quoniam libri illi ab Hierotheo editi adeo erant difficiles ac profundi, quod vix aliquis hominum eos poterat capere, S. Timotheus B. Dionysio humiliter supplicavit quatenus de istis materiis planius aliquid atque diffusius et intelligibilius scribere dignaretur : et hæc fuit alia ratio quod S. Dionysius hos edidit libros.
Porro, secundum Lincolniensem, et Joannem Scotigenam, Joannemque Sarracenum, et Maximum confessorem, S. Dionysius in epistola ad Timotheum præmisit inscriptionem hujusmodi : Compresbytero Timotheo, Dionysius presbyter. Solebant namque Apostoli se ipsos aliosque episcopos appellare presbyteros. Unde ad Titum scripsit beatissimus Paulus :1 Constitue per civitates presbyteros, id est episcopos, secundum expositores. Titus quippe archiepiscopus fuit. In Actibus quoque legitur Paulus convocasse presbyteros Asiæ, quibus legitur ibi dixisse :2 Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei.3
Rursus expositores antiqui huic libro præmittunt istud præconium : Epigramma in B. Dionysium de Hierarchia cœlesti. Et subditur epigramma : Angelicæ sapientiæ fulgores multos projecisti hominibus; manifestasti animo videre compositam pulchritudinem, vel, secundum Lincolniensem, compositum astrum : quia, ut ait, ἀστήρ Græce, dicitur stella; ἄστρον vero, figura ex pluribus stellis composita. Est itaque sensus epigrammatis hujus : O Dionysi, tu « projecisti », id est, ex claritate mentis tuæ diffudisti et communicasti, « hominibus fulgores multos », id est splendida documenta, « angelicæ sapientiæ », id est sapientialis notitiæ de angelis, vel sapientiæ tuæ angelicæ; « manifestasti animo », id est, intellectibus fidelium ostendisti, « videre », id est cognoscere, « compositam pulchritudinem », id est decorem scientiæ libri hujus congrue ordinatum, seu pulchritudinem hierarchiæ cœlestis, tanquam pulcherrimum astrum seu astrorum congeriem. Etenim quodlibet hujus libri capitulum est tanquam splendida stella : sicque totus hic liber ex illis constans capitulis, est velut congeries siderum, et quasi figura ex multis stellis resultans.
Footnotes
Chapter 7 of 142