Articulus 5
EXPOSITIO TEXTUS PRIMÆ PARTIS PRIMI CAPITULI, QUOD OMNE LUMEN A DEO PATRE AD NOS DERIVATUR ET NOS CUM DEO CONJUNGIT.
COMPRESBYTERO Timotheo, Dionysius presbyter salutem. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.1 Circa hæc Joannes asserit Sarracenus : Inter ecclesiasticos scriptores, primum post Apostolos locum Areopagita Dionysius, sicut tempore, ita et theologicæ sapientiæ doctrina et auctoritate, creditur possidere : quippe qui ab eisdem Apostolis et eorum discipulis uberius edoctus, valde ultra ceteros de supercœlestibus est locutus. Cujus scripta, litteratura scientiarumque pondere adeo sunt gravia, ut præ nimia intelligendi difficultate vix legantur ab aliquo. In quorum explanatione doctiores mallem audire. Sed quoniam neque expositor, neque didascalus apud nos invenitur, et fructuosissima eorum sententia, tanquam thesaurus absconditus, parum utilitatis hominibus afferre videtur : hinc primo nunc de Angelica hierarchia, quod Dominus dederit proferemus, ut si quis eruditior inde tractare voluerit, reseratam aliqualiter inveniat viam. Verumtamen de supernis civibus, quum sim terra et pulvis, peccatorumque mole depressus, proloqui pertimesco :23 præsertim quia divinæ scientiæ nosse est, quemadmodum illa angelicæ celsitudo naturæ absque contagione ac diminutione in sua sola puritate consistat, et cavendum ne ea quæ humanum transcendunt ingenium, pro suo quis libitu tractare aut usurpare præsumat.
Denique Dionysius post suam conversionem ad Christum, vocat se Areopagitam, sicut et antea cognominabatur : quia ut Maximus protestatur, Sancti priores cognomina quæ dum erant gentiles habebant, etiam postquam ad Christum convertebantur, sibi sine verecundia adscripserunt : quemadmodum sacratissimus vir Justinus sermonem quem scripsit contra paganos, Justini philosophi prætitulavit.
Præterea sanctus pater Dionysius hunc librum suum ab auctoritate Jacobi apostoli inchoavit : Omne, inquiens, datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Quamvis certum sit omne bonum creatum ab increato bono fluxisse aut fluere, tamen hoc loco est mentio de bonis eminentioribus rationali creaturæ concessis. Bona namque irrationalibus communicata, nec optima sunt, nec perfecta, nec ad beatitudinem ordinantur directe.
Itaque: «Omne datum optimum», id est omne munus valde bonum, atque in genere naturalium donorum supremum, ut sunt vires et habitus intellectuales, in quibus summæ Trinitatis imago in omni homine primum attenditur, « et omne donum perfectum », id est omne munus gratiæ supernaturale, omne quoque donum gloriæ, « desursum est, descendens a Patre luminum », id est ab ente altissimo, quod est super omnia, non elatum; et infra omnia, non oppressum: quod est Pater luminum, id est prima fontalisque causa ac dator omnis luminis naturalis et supernaturalis, a quo omne lumen naturæ ac gratiæ et omnis lux gloriæ originaliter processerunt. Quo testimonio edocemur nihil de viribus nostris præsumere, omne bonum Deo grata mente adscribere, in tantum quod merita nostra ac præmia, Dei munera reputemus, juxta illud Joannis amici Dei: De plenitudine ejus (videlicet Christi) omnes accepimus gratiam pro gratia.4 Ideo, juxta Apostolum: Qui gloriatur, in Domino glorietur.5 Quid enim habes quod non accepisti?6 Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Denique, Pater luminum, hoc loco essentialiter pro tota superdignissima Trinitate, uno et solo omnium creatore, accipitur: cui quotidie dicimus, Pater noster qui es in cœlis.7 Hinc quoque apud Joannem fertur: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo.8
Consequenter sublimis Dionysius auctoritatem apostoli Jacobi introductam quasi extendit, perficit atque enucleat, subdens: Sed et omnis, Patre moto, manifestationis luminum processio in nos optime ac large proveniens, iterum ut unifica virtus restituens nos, replet et convertit ad congregantis Patris unitatem et deificam simplicitatem. Jacobus quippe, ut asserit Sarracenus, et consonat Scotus, solum videbatur locutus de emanatione et multiplicatione luminum divinorum, ac siluisse de adunatione, reductione et simplificatione eorum per conversionem ipsorum in suum fontem: idcirco Sanctus iste hoc addit. Est ergo ordo et sensus verborum:
«Sed et», id est, non solum omne datum optimum ac donum perfectum desursum est, a Patre luminum, verum etiam « omnis processio manifestationis luminum », id est omnis emanatio, seu forma bonitas-ve emanans, manifestativa luminum desuper descendentium, hoc est, per quam fit manifestatio, declaratio atque cognitio luminum naturalium ac gratuitorum, sic-ut ait Apostolus:9 Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est (id est dona et illuminationes Spiritus Sancti), ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis. Talis ergo processio manifestationis luminum « proveniens in nos », id est, descendens in mentes nostras, « optime », id est valde gratiose ac ordinate,10
« ac large »: Deus etenim dat omnibus affluenter, et non improperat;11 large quoque, utpote supra merita nostra, imo frequenter contra nostra demerita, dum non obstantibus nostris demeritis, misericordissime et copiose nos prævenit, compungit, illustrat, reducit, convertit. Ideo subditur: « ut unifica virtus restituens nos iterum », id est, reponens nos denuo in pristino gradu virtutis ac meritorum, atque in statu gratiæ ac salutis a quo peccando cecidimus. Unde in Threnis deprecatus est Jeremias: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur;12 innova dies nostros sicut a principio. « Replet » nos donis misericordiæ suæ: sicut fatetur Psalmista, Qui replet in bonis desiderium tuum;13 « et convertit » nos « ad unitatem et deificam simplicitatem Patris congregantis », id est ad unionem amorosam cum Patre, ad simplificationem quoque mentalem in ipso, qui ab evagationibus et dispersionibus cordis nostri per multa vana, prava ac frivola, clementissime nos revocat, ac perducit ad se ipsum, qui est unicum illud bonum ac simplicissimum unum quod solum est necessarium.14 Reducit nos quoque ad unitatem et simplicitatem deificam Patris, id est ad ipsum Patrem, qui est unitas prima simplicitasque perfecta.151617 Creavit enim nos propter se, et inquietum est cor nostrum, nisi quiescat in ipso.
Porro totum istud fit et contingit in nobis, « Patre moto », id est, Patre luminum se ipsum clementer convertente ad nos, miseranteque nostri. Sic nempe movetur a rigore justitiæ ad dulcorem clementiæ: non quod intra se varietur, qui stabilis manens, dat cuncta moveri; ad quem ait Propheta, Tu autem idem ipse es;18 qui per Malachiam dixit, Ego Dominus, et non mutor.19 Unde et in libro Numerorum Balaam contestatur:20 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur. Ipse siquidem, ut Aristoteles demonstravit, est actus purus, et motor primus prorsus immobilis. Verumtamen Plato perhibuit Deum seu primum motorem moveri; et de hoc Aristoteles redarguit eum. Attamen verba ipsius, non mentem, redarguit. Non enim sensit doctissimus Plato summum Deum moveri motu proprie dicto, qui est exitus de potentia et imperfectione ad actum, sed motu metaphorice sumpto, qui est processus in actionem. Hinc loquitur Hugo: Motus Patris, affectus est paternæ benignitatis. Sola enim benignitate et pietate Deus Pater movetur ad effundendum lumina sua super nos. Movetur, non turbatione sui, sed miseratione nostri: movetur, non se concutiens, sed nos colligens; non se evacuans, sed nos replens.
Circa prætacta scribit Lincolniensis: Per varios diversarum rerum amores nos sumus distracti, divisi et multiplicati; et ipsa distractione ac multiplicatione, non expansi nec majorati, sed distracti, corrugati ac minorati. Luminis vero apparitio in nos proveniens, atque ad originem suam nos revehens, a tali distractione, corrugatione et minoratione nos eruens, spiritualiter nos expandit, dilatat, majorat, convertendo nos ad deificam Patris simplicitatem. Cujus simplicitas nominatur deifica, quoniam spiritum ei tantummodo adhærentem efficit deiformem unumque secum, dicente Apostolo, Qui adhæret Deo unus spiritus est:21 non utique substantialiter, sed quadam participatione, et caritatis conformatione et conjunctione, quemadmodum legitur Christus orasse: Rogo ut omnes qui credituri sunt in me unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut sint consummati in unum.22
Insuper, juxta prætacta, de increata Sapientia in Sapientiæ scriptum est libro: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia;23 et in se permanens, per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.
Præhabitis etiam consonat quod loquitur Origenes, quod Scotus quoque allegans: De hac (inquit) unificatione, Origenes pulchre disseruit: Nos qui adhuc peccatores sumus, præinductam unificationem nondum sortiti sumus. Intuere vultum illius nunc irati, nunc tristis; nunc læti, jam rursus turbati, et paulo post mitis; modo de rebus divinis atque æternæ vitæ actibus consulentis, et paulo post temporalia aut etiam inania revolventis. Ecce quomodo qui putatur unus, non est simpliciter unus, sed tot in eo personæ videntur quot mores. Nam et teste Scriptura, Stultus mutatur ut luna:24 quæ quum sit per substantiam una, per mutationem tamen semper a semetipsa est alia. Sic nos pusilli, insipientes et imperfecti, quia assidue diversa cupimus et sentimus, unus vocari non possumus. Porro justi ac sapientes non solum singulatim recte unus dicuntur, imo etiam omnes simul unus vocantur. Et cur non omnes unus vocentur, quum eorum sit cor unum et anima una?25 Unam jugiter sapientiam meditantur, unum Dominum Jesum Christum confitentur, uno Spiritu Sancto replentur.
Præterea Scotus: Qua (inquit) ratione Pater a Græcis motus dicatur, non incongrue a sapientibus investigatur. Movet plane se ipsum, non localiter, nec temporaliter, sed superessentialiter, super omnia loca et tempora :26 imo ipse est motus et status, motus stabilis, et status immobilis. Unde Græce, πατήρ, et composito nomine, παντατηρῶν, id est omnia curans et servans, appellatur. Dicitur quoque Deus Græce, θεός, quod interpretatur currens. Currit quippe, id est, diffundit se per omnia, implens et substantificans universa. — At vero secundum Albertum, Deus Pater dicitur motus, non variatione, sed repræsentatione, sicut exemplar movetur in exemplata : sicque Patrem moveri, est eum secundum ideam mentis suæ in ideatorum formationem procedere.
Consequenter, hanc rerum a Deo emanationem et earumdem reditionem in ipsum, quod est quasi circulatio quædam, probat Theologus auctoritate Scripturæ. Etenim ex ipso omnia, et in ipsum, ut divinus ait sermo : id est, sicut sacra testatur Scriptura ad Romanos, « omnia » quæ sunt citra ac infra Deum Patrem, sunt « ex ipso » tanquam ex primo ac summo effectivo principio, hoc est ex prima causa efficiente ;27 omnia quoque reducuntur ac convertuntur « in ipsum » finaliter, tanquam in summum ac ultimum finem cunctorum : et hoc, naturali ac sensitivo aut intellectivo appetitu, quamvis quædam rationales ac intellectuales creaturæ propria et innaturali perversitate ac appetitione ab ipso aversæ sint.
Hinc juxta Philosophum, omnia naturaliter appetunt bonum. Imo summum bonum cunctis summe appetibile est et optatum, sine quo nec ad momentum valent consistere aut durare. Unde in libro Proverbiorum scriptum est, Omnia propter se ipsum operatus est Dominus :28 utpote tanquam ob summum et ultimum finem. In Apocalypsi quoque loquitur Deus :29 Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Nec obstat quod damnati cupiunt non esse ac mori, quia hoc est ex vehementia pœnæ. Non enim mors aut non esse appeti potest in quantum hujusmodi, sed in quantum ipsi esse aut vitæ annexa sunt grandia et odibilia mala. — Porro
A (ut ait Scotigena) universa, præsertim intellectualia bene disposita, admirabili desiderio inenarrabilique amore, auctorem vitæ et ministratorem gratiæ suæ ac muneris intuentur ac amant. Imo, ut probabilis tenet opinio, rationalis creatura etiam naturali amore plus diligit Deum quam se ipsam. Naturalis equidem amor non est inordinatus nec vitiosus : sed amor quo plus diligitur creatura quam Creator, est inordinatus et vitiosus, ac quasi libidinosus, quum præferat medium fini, potissime summo et incomparabili fini.
Præterea, auctoritatem istam Apostoli breviter et ex parte Theologus hic allegat, videlicet quantum ad suum spectat propositum. Dixerat quippe omnia esse a Deo, et rursus ad ipsum cuncta reduci. Ideo sic allegat : « Etenim ex ipso omnia, et in ipsum », supple, sunt omnia tendentia ac redeuntia aut conversa. Apostolus vero ita effatur : Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
Quocirca pensandum, quia ut philosophi atque theologi concorditer fassi sunt, Deus omnipotens causa est rerum in triplici genere causæ, vel potius in triformi seu tripartito modo causandi, puta in modo ac genere causæ efficientis, et formalis (non utique informantis, sed formantis et exemplaris), et in genere causæ finalis. Tria namque attributa Deo præcipue adscribuntur, quæ sunt, potentia, sapientia, bonitas. Ratione potentiæ convenit Deo causalitas, et item proprietas causæ efficientis, quia activæ potentiæ convenit operari in aliud et efficere aliquid. Sapientiæ autem convenit dirigere in agendo; bonitati vero, reducere. Itaque in rerum productione potentia actum elicit, sapientia dirigit, bonitas perficit; potentia efficit, sapientia ordinat, bonitas complet; potentia trahit ad esse, sapientia ducit ad formam, bonitas inclinat ad finem. Quumque Deus cuncta potenter et sapienter utiliterque produxerit, recte ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia esse censentur. — Iterum, quoniam Patri appropriatur potentia, Filio sapientia, bonitas Spiritui Sancto: omnia, per appropriationem loquendo, sunt ex ipso, id est ex Patre; et per ipsum, id est per Filium, per quem facta sunt omnia;30 et in ipso, id est in Spiritu Sancto, qui est primus amor, a quo omnis affectio omnisque appetitio boni ac ultimi finis. Nihilo minus de qualibet divina et increata Persona istud verificatur, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, quum in unaquaque earum sit summa potentia, summa sapientia, et bonitas summa, nec dubium quin una et indivisa.
Circa hæc loquitur Sarracenus: Fere tota Dionysii sancti intentio per omnes libros istos, est de inexplicabili numerositate multiplicationis primi et summi boni in suis effectibus, et reductione ac reditu tam innumerabilium causatorum in ipsum, tractare. — Præterea Joannes Sarracenus qui hic allegatur, cognominatus est Sarracenus, non quod de lege fuit Sarracenorum, utpote Mahometi:31 imo fuit doctor catholicus multum eximius. Sed forsan ratione territorii, aut nationis, vel mansionis, nominatus est ita.
Postremo, præhabitis consonant documenta Platonis. Ait equidem in Elementatione sua theologica Proclus Platonicus: Omne bonum unitivum est participantium ipso; et rursus, Omnium entium primum et causa prima, est bonum; itemque, Omnia entia procedunt ab una causa prima, et convertuntur ad eam; et denuo, Omne (inquit) causatum manet in sua causa, et procedit ab ea, et convertitur ad ipsam. Hoc et Avicenna ac Algazel in suis Metaphysicis contestantur.
In chronicis demum narratur, quod tempore Caroli Calvi regis Francorum, filii Ludovici imperatoris, venit de Anglia Joannes Scotus, homo doctissimus, et idiomatis Græci peritus: qui jussione ac amore Caroli antedicti, librum de Angelica hierarchia de Græco transtulit in Latinum. Postea, invitante Elfredo rege bono ac pio, in Angliam est reversus, et collocatus in monasterio Malmesberio, pueros erudivit nobilium. Tandem ab eis, quibus docendo factus erat exosus, stilis perforatus, obiit martyr. Præfatus autem Carolus Calvus regnasse describitur anno Domini octingentesimo septuagesimo septimo. De hoc etiam Joanne Scotigena præallegatus Anastasius loquitur: Mirandum quomodo vir ille barbarus in fine mundi positus, Joannem Scotum insinuo, homo (ut audivi) per omnia sanctus, ista intelligere potuit: quod utique fecit Spiritus Sanctus, qui eum constituit ardentem pariter et loquentem.
Footnotes
-
Jacob. 1, 17. ↩
-
Eccl. x, 9. ↩
-
Gen. xviii, 27; ↩
-
Joann. 1, 16. ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
-
I Cor. iv, 7. ↩
-
Matth. vi, 9. ↩
-
Joann. iii, 27. ↩
-
1 Cor. 11, 12. ↩
-
Jacob. 1, 5. ↩
-
Jacob. i, 5. ↩
-
Thren. v, 21. ↩
-
Ps. xci, 6. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Joann. i, 16. ↩
-
Ps. xcii, 6. ↩
-
I Cor. ii, 12. ↩
-
Ps. c1, 28. ↩
-
Malach. III, 6. ↩
-
Num. XXIII, 19. ↩
-
1 Cor. VI, 17. ↩
-
Joann. XVII, 20, 21, 23. ↩
-
Sap. VII, 24, 27. ↩
-
Eccli. XXVII, 12. ↩
-
Act. IV, 32. ↩
-
Ps. ci, 28. ↩
-
* ut divinum ait verbum Rom. xi, 36. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Apoc. i, 8; xxi, 6; xxii, 13. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
* ad annum... ↩
Chapter 9 of 142