Articulus 1
ELUCIDATIO INITII CAPITULI HUJUS PRIMI : OBJECTUM PRÆSENTIS LIBRI, ET QUOD MYSTERIA SACRA NON TEMERE CUIVIS, NEC ÆQUALITER OMNIBUS, SINT COMMUNICANDA.
LIBER iste, quemadmodum et præcedens, et duo sequentes, quorum unus tractat de divinis nominibus, alter de mystica theologia, scriptus est per modum epistolæ. Omnes quippe scripsit ad Timotheum. Idcirco præmittitur : Compresbytero Timotheo, Dionysius presbyter salutem. Quæ verba in exordio præcedentis libri habentur, et ibi exposita sunt. Etenim S. « Dionysius presbyter », id est sacerdos seu senior, utputa præsul Atheniensis, scribit et mittit hæc « Timotheo compresbytero », id est consacerdoti et coepiscopo suo. Sequitur textus.
Quia quidem secundum nos hierarchia puerorum divinorum sacratissime intenta atque divina habetur deifica scientia, et operatione, et consummatione, ex supermundanis et sacratissimis nos ostendere oportet Eloquiis. Istud dupliciter potest exponi. Primo sic : « Sacratissime puerorum divinorum », id est, o tu Timothee, sacratissime puerorum divinorum, id est valde sacer et sacrate seu sanctificate inter pueros divinos, id est ministros ac discipulos, Deo gratiose ac virtuose assimilatos. — Secundo sic, et magis ad litteram, ut ex aliis translationibus consideratur : « Oportet », id est expedit, « nos ostendere ex Eloquiis supermundanis », id est Scripturis supernaturalibus divinitus revelatis, « et sacratissimis », id est eminenter sanctis, « quia quidem », id est pro certo quod, « hierarchia secundum nos », id est ecclesiastica hierarchia, « puerorum divinorum », id est fidelium personarum (quibus dicitur :1 Laudate, pueri, Dominum), « intenta sacratissime », id est devotissime occupata, et advertens verba Scripturæ (juxta illud Actuum :2 Nobiliores eorum cum omni aviditate susceperunt verbum Dei), « atque divina », id est Deo per actus contemplationis ac sancti amoris conformata (juxta illud Apostoli :3 Imitatores Dei estote, sicut filii carissimi), « habetur », id est consistit, « scientia deifica », id est in scientia salutari, quæ scientem Deo conformat (de qua ipse Dominus per Jeremiam hortatur :4 In hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me), « et operatione », id est expurgatione a culpa (juxta illud :5 Pœnitentiam agite), « et consummatione », id est perfectione. Hi namque sunt tres actus thearchici : illuminatio, quæ nomine scientiæ designatur; purgatio, quæ per operationem hierarchici divinorum principorum exprimitur, quia operatio pœnitentialis et observantia præceptorum, illuminationem et contemplationem præcedit, sicut ethica theoricam, et vita activa contemplativam; et perfectio.
Sacræque perfectionis mysteriorum teleten: hoc est, ostendere nos etiam oportet et declarare « teleten », id est ritum ac formam, « sacræ perfectionis », id est sanctæ completionis, « mysteriorum », id est divinorum secretorum, videlicet sacramentalium operum, et benedictionum seu consecrationum quæ fiunt et adhibentur in sacris, et sacramentis ac sacramentalibus, quæ indignis, et potissime perfidis, sunt celanda: qualiter scilicet accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.
Quibus autem ostendenda et publicanda sint ista, subjungit: his qui ex hierarchicis sacramentis et traditionibus perfecti sunt, id est, qui bene sunt instituti, fundati et eruditi in fide et usu sacramentorum, atque catholicis documentis. Et recte ait, « hierarchicis sacramentis »: quoniam per sacramenta evangelicæ legis, eo quod gratiam contineant, fit purgatio, illuminatio, et perfectio, quæ sunt actus hierarchici. Et quia sacramenta per ministros Ecclesiæ dispensantur, consequenter prohibet mysteria ista indignis manifestari.
Sed vide, id est considera, quomodo ut ex principio, id est, qualiter ista mysteria sint ex Deo et institutione divina, non humana, tanquam a principali, imo et immediato institutore; deinde sancta sanctorum revenerare: id est, hæc sacramenta quæ præ sacramentis legis naturæ ac legis scriptæ potissime sancta sunt, in quorum uno Sanctus Sanctorum, Deus et homo, realiter et incomprehensibiliter continetur: hæc, inquam, sacramenta « revenerare », id est, assidue venereris, nec sine debita præparatione, confessione, puritate et reverentia accipias ea. Nempe qui in mortali peccato scienter exsistens, ea consecrat, dispensat aut sumit, peccat mortaliter, ut docet S. Dionysius iste. Non ergo sufficit credere, sed oportet etiam efficaciter honorare hæc sacramenta. Sic autem et hæc secreti Dei intellectualibus et invisibilibus scientiis honorifica, id est, mysteria ista sic honorifices per considerationes mentales ac spirituales, imparticipata quidem hæc et incontaminata ab imperfectis conservans, id est, ea non communicans, porrigens aut dispensans carnalibus proficere non curantibus, nec talibus ea irridenda aut violanda exponens quæ sunt « secreti Dei », id est pertinentia ad incomprehensibilem altitudinem sapientiæ Creatoris ac Salvatoris. Verumtamen interdum, ut scandalum evitetur, ne occultum peccatum prodatur, dandum est sacramentum indigno occulto. Sacris autem solis, sacrorum cum sacra illuminatione, sancte et pulchre communicans: id est, impertiens et propalans mysteria ista « sancte et pulchre », id est devote et immaculate, ita ut tu quoque irreprehensibiliter converseris, « solis sacris », id est tantum sanctificatis fidelibus, « cum sacra illuminatione sacrorum », id est catholica informatione de istis mysteriis, ut sciant quid sentire et credere debeant de eisdem. Verumtamen ista non dicuntur, quod minister sacramentorum teneatur certo scire an proximi aut subditi sui sint in statu salutis et spiritualiter digni, quum hoc ei impossibile sit sine revelatione divina (quum et Apostolus dicat: Quis scit quid agatur in homine, nisi spiritus ejus ?);6 sed ut minister faciat circa hoc diligentiam suam, juxta illud Proverbiorum: Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera.7
Sic enim, ut Theologia discentibus nobis tradidit, id est, sicut Scriptura docet nos addiscentes, et ipse Jesus divinissimus animus, id est mens summe divina, præsertim secundum deitatis suæ naturam, et superessentiale omnis hierarchiæ et sanctificationis et deificationis principium, id est fontale et superexaltatum causale exordium « omnis hierarchiæ » angelicæ ac humanæ, omnisque gratiæ sancti-8 ficantis, atque internæ purificationis et perfectionis, qua homo quodammodo deificatur, id est, deus quidam per participationem efficitur. Unde et principes ac judices in Scripturis dii vocantur, secundum illud in Exodo: Diis non detrahes.9 Omnium horum, Pater et Filius ac Spi-ritus Sanctus, sunt unum principium, sic-ut et unus creator, quum superbeatissimæ Trinitatis indivisa sint opera. Et essentia, et divinissima virtus, id est, Jesus secundum quod Deus, est omnibus illis essentia, et virtus suprema, non formaliter, sed effective, nulli inhærens, sed cuncta efficiens, quemadmodum juxta Apostolum, Deus est omnia in omnibus. Beatis et nostrum melioribus essentiis significantius simul et intellectualius illucet:10 id est, ipse Jesus Deus incarnatus « illucet », id est, intus fulget, « significantius », id est clarius et expressius, « et intellectualius », id est purius atque abstractius, « essentiis » illis « beatis », id est spiritibus illis supernis, « et melioribus nostrum », id est virtuosioribus ac præstantioribus quam nos, quum tam in naturalibus quam in gratuitis multum excedant nos, et videant Creatorem in se ipso clare per speciem, et confirmati sint in bono, ac sine interpolatione diligant Deum secundum posse suum extremum. Hinc Christo testante: Qui minor est in regno Dei, id est infimus in paradiso cœlesti, major est illo, puta Joanne Baptista, secundum quod fuit viator.11 Hinc demum, quantum ad illuminationes hierarchicas, Dominus multo splendidius micat illis quam nobis. Et eas ad proprium lumen assimilat, id est, lumini gloriæ suæ, ac suo lumini increato, lumini quoque sapientiæ suæ, mentes illas conformat, secundum virtutem, id est juxta possibilitatem et capacitatem earum, sicut in expositione præcedentis libri frequenter expositum est.
Nostrasque ad se extentorum, et nos ex-tendente bono amore, complicat multas al-teritates, id est: Christus « complicat », id est, simplificat in se, « alteritates nostras multas », id est varias nostras distractiones, curas, inquietudines, et inordinatas affectiones, per quas non solum a simplicissimo illo uno quod solum necessarium est, elongamur, dividimur, dissipamur (juxta illud:1213 Divisum est cor eorum, nunc interibunt), imo etiam a nobis ipsis alieni efficimur, in regionem dissimilitudinis abeuntes instar filii prodigi et carnalis, cum quo sic dissipati, pascimus porcos, id est sensuales et viles affectus:1415 nostras, inquam, « extentorum ad se », id est, nostrorum qui mente nos extendimus et levamus ad ipsum per pium conatum, faciendo quod in nobis est, ejusque opem et gratiam invocando, et ipsum pro posse aliqualiter intuendo. Complicat quoque et nos in se ipso, adunando et recolligendo corda nostra in se, dummodo nos aptemus ad hoc. Propter quod per Jeremiam ait: Quis est iste qui applicet cor suum, ut appropinquet mihi?16 Nempe, ut in libro Job asseritur, Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.17 Sed quoniam se ita aptare et applicare, est donum Dei et gratiæ prævenientis effectus, sapienter deprecatus est Jeremias: Converte me, Domine, et convertar, quia tu es Dominus Deus meus. Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.18 Sic ergo nos complicat, « extendente nos bono amore », id est, spirituali dilectione erigente et coadunante nos in ipso, quia per caritatem et ejus affectum fit complicatio ista, pro qua Salvator Patrem oravit:19 Rogo (inquiens), Pater, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint unum in nobis.
Denique expositio ista consonat Glossæ. Quam tamen reprehendit Albertus, dicendo: Complicat multas alteritates nostras, id est intellectus nostros non firmiter stantes in uno, sed ad diversa nutantes. Non enim alteritates nominat multiformes carnalium voluptatum curas, ut dicit Commentator :20 quia has non complicat, sed abjicit. — Ad quod dico, quod interdum etiam aliqua complicantur et colligantur, ut simul juncta abjiciantur, juxta illud Michææ, Projiciet in profundum maris omnia peccata nostra;21 vel in ignem mittantur, prout per Isaiam loquitur Deus de reprobis :22 Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. Unde in Evangelio Dominus : Dicam (ait) messoribus, Alligate ea in fasciculos ad comburendum.23
Et uniformem et divinam consummans et vitam, et habitum et actionem, hoc est, Jesus « consummans », id est, perfecte in nobis efficiens, « vitam uniformem et divinam », id est conversationem in Deo fixam ac stabilem, multumque virtuosam et contemplativam, « et habitum et actionem », id est habitus virtuosos eorumque actus.24 Habitus enim virtutum gratuitarum infundit, et ad eliciendum actus ex illis, excitat, movet et cooperatur. Propter quod Isaias ait : Domine, dabis pacem nobis ; omnia enim opera nostra operatus es nobis.25 Itemque Apostolus : Deus operatur in vobis et velle et perficere.26 Sanctam et pulchram donat divinæ sacerdotalitatis virtutem, id est, Jesus largitur nobis efficaciam præclaram, decentem ac ordinatam, « sacerdotalitatis divinæ », id est evangelici sacerdotii desuper dati, supernaturalis ac penitus spiritualis, hoc est potestatem consecrandi, celebrandi, et sacerdotalia opera exercendi. Nam et sacerdotalem imprimit characterem per creationem. Per divinam quoque sacerdotalitatem, potest intelligi spiritualis vis immolativa sui ipsius, qua quisque devotus se ipsum quotidie offert Deo in holocaustum aut hostiam salutarem, secundum illud ad Romanos : Obsecro vos, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem.27 Hæc virtus sacerdotalis, est latria, quæ est virtus moralis, Deo cultum cærimoniamque impendens. Præterea, ad hanc vitam divinam et uniformem, Vas electionis nos admonens : Estote, inquit, stabiles et immobiles, abundantes in opere Domini semper.28
Deinde in sanctam venientes divini sacerdotii operationem, id est post prætactam divinorum munerum largitionem, nos procedentes in saluberrimos actus sacerdotii jam prætacti, mancipando nos totos atque totaliter amori cultuique divino, et oblationibus sacris ac hostiis sacri altaris, secundum illud Psalmi :29 Introibo ad altare Dei ;30 propius quidem nos efficimur super nos essentiarum, secundum virtutem, similitudini manentis et immutabilis earum sacræ collocationis : id est, magis appropinquamus « similitudini » perfectionis « essentiarum » quæ « super nos » sunt, id est angelicorum spirituum, qui sublimiores sunt nobis, « secundum virtutem », id est juxta nostram possibilitatem; vel, « secundum virtutem », id est, prout amplius in virtutibus crescimus. Itaque propinquiores « efficimur similitudini collocationis earum sacræ » et « manentis et immutabilis », id est perfectionis angelorum, in qua a Deo collocati sunt et fundati : quæ perfectio, seu collocatio in donis naturæ et gratiæ ac gloriæ, est manens, quia incorruptibilis sunt naturæ ; et sacra, per charismata gratiæ ; et immutabilis, quantum ad dona felicitatis ac gloriæ, in qua invariabiliter sunt firmati.
Et hac, id est per gratiosam istam cum angelis assimilationem et cœliformem perfectionem, ad beatum Jesum et divinam claritatem respicientes, id est, mentem nostram ac ejus intuitum dirigentes « ad » Unigenitum Patris « Jesum » Christum, essentialiter « beatum » secundum divinitatis naturam, et secundum assumptam humanitatem excellentissime glorificatum, « et divinam claritatem », id est lucem gloriæ ac totius superbenedictæ Trinitatis supersplendidissimam puritatem. Unde in Apocalypsi asseritur : Civitas non eget sole neque luna ; nam claritas Dei illuminabit eam.31 Et quæcumque videre possibile explorantes sacre, id est, scrutantes humiliter ac devote omnia illa quæ possibile nobis est investigare ac capere, juxta illud Ecclesiastici:32 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Alioqui, ut in libro Proverbiorum inducitur: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum;33 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.
Et speculationibus scientiæ illuminati, loquendo de scientia salutari quæ est donum Spiritus Sancti (de qua ait Scriptura, Dedit illi scientiam sanctorum;34 et ad Colossenses Apostolus, Ambuletis digne Deo per omnia, crescentes in scientia Dei);35 mysticam disciplinam consecrati et consecrantes:36 id est, per fidem et operum exhibitionem « consecrantes » et honorantes « disciplinam », id est sacram Scripturam, « mysticam », id est spiritualem, secretam, velatam. Vel, « disciplinam », id est virgam Dei seu correctionem; « mysticam », id est judicio occulto inflictam, seu a Deo permissam, qua præsertim in primitiva Ecclesia exercebantur electi, « consecrantes », id est, patienter ferentes, ac justo et sancto Creatoris judicio illatam fatentes.37 Unde Apostolus: In disciplina, inquit, perseverate; et Salomon, Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias.38 « Et consecrati », id est per eam purgati, exercitati, probati, secundum illud libri Sapientiæ: Tanquam aurum in fornace probavit Dominus justos.39
Luciformes et deifici, perfecti et perfectores fieri poterimus.40 Id est:41 Deo sic operante et auxiliante, « poterimus » effici « luciformes », id est luce gratiæ informati ac decorati, instar lucis clari (juxta illud Apostoli:42 Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino), « et deifici », id est Deo assimilati, et ea quæ Dei sunt facientes, deiformiter conversantes, atque divina jugiter exercentes; « perfecti », habendo virtutes secundum gradum earum completum, et in termino excellentiæ, ut viri heroici (juxta illud Matthæi:43 Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est), « et perfectores », id est alios ad perfectionem hujusmodi perducendo, juxta quod ait beatissimus Petrus:44 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Hoc implent viri sancti qui sibi commissos in schola virtutum exemplis et documentis assidue trahunt ad meliora, ut non cessent condigne proficere, quemadmodum ad Colossenses hortatur Apostolus:45 Exhibete vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram Deo; et ad Ephesios, Renovamini spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in sanctitate et justitia.46 Nempe, ad hoc venit in mundum hunc unigenitus Filius Dei, ut sine timore carnali, mundano, puerili, inordinato, de manibus inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus vitæ nostræ.47
Footnotes
-
Ps. cxii, 1. ↩
-
Act. xvii, 11. ↩
-
Ephes. v, 1. ↩
-
Jer. ix, 24. ↩
-
Matth. iii, 2; iv, 17. ↩
-
I Cor. II, 11. ↩
-
Prov. XXVII, 23. ↩
-
* super-essentialis, ↩
-
Exod. xxii, 28. ↩
-
I Cor. xv, 28. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Osee x, 2. ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Luc. xv, 13. ↩
-
Jer. xxx, 21. ↩
-
Job xxxiv. 14. ↩
-
Jer. xxxi, 18, 19. ↩
-
Joann. xvii, 20, 21. ↩
-
S. Maximus ↩
-
Mich. vii, 19. ↩
-
Is. xxiv, 22. ↩
-
Matth. xiii, 30. ↩
-
* Et in uniformem ↩
-
Is. xxvi, 12. ↩
-
Philipp. ii, 13. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
I Cor. xv, 58. ↩
-
* lumen Jesu ↩
-
Ps. xlii, 4. ↩
-
Apoc. xxi, 23. ↩
-
Eccl. m, 22. ↩
-
Prov. xxv, 27. ↩
-
Sap. x, 10. ↩
-
Coloss. i, 10. ↩
-
* mystica disciplina ↩
-
Hebr. xii, 7. ↩
-
Prov. iii, 11. ↩
-
Sap. iii, 6. ↩
-
* sed et ↩
-
* perfectiores ↩
-
Ephes. v, 8. ↩
-
Matth. v, 48. ↩
-
1 Petr. iv, 10. ↩
-
Coloss. i, 22. ↩
-
Ephes. iv, 23, 24. ↩
-
Luc. i, 74, 75. ↩
Chapter 3 of 98