Skip to the text

Articulus 7

QUIBUS REVELANDA SINT NOSTRÆ HIERARCHIÆ SYMBOLA, ET QUIBUS OCCULTANDA.

REVELANDÆ tamen sunt symbolorum rationes divinis sacris perfectoribus, id est, spirituales significationes et causæ institutionis « symbolorum », id est sensibilium signorum sacramentalium, et consimilium imaginum seu formarum, « sunt revelandæ perfectoribus sacris divinis », id est aliorum prælatis et spiritualibus viris, qui, juxta Apostolum, idonei sunt et alios docere.1 Istæ rationes sunt revelandæ a superioribus perfectoribus, puta episcopis et doctioribus perfectoribus, inferioribus minusque doctis. Quas non est justum educere in adhuc perficiendos, id est, « quas » rationes « non est justum » aut licitum « educere », id est palam ingerere, « in perficiendos adhuc », id est in corda imperfectorum necdum capacium mysticarum intelligentiarum, quæ sunt cibus solidus perfectorum, exercitatos sensus habentium, scientes quomodo sacrorum, Deo tradente, legislatores ornatuum, id est qualiter « legislatores »2, id est ordinatores, « ornatuum sacrorum », id est ecclesiasticarum observantiarum et sacramentalium solennitatum, puta Apostoli aut eorum sequaces, statutis et inconfusis ordinibus, et unoquoque secundum dignitatem accipiente, proportionibus et sacris distributionibus hierarchiam ordinaverunt : id est, ecclesiasticam « hierarchiam » disposuerunt regendam « statutis et ordinibus » seu ordinationibus decentibus, id est sapientialibus, ita ut unusquisque in Ecclesia agat, suscipiat, exsequatur, quod ad suum spectat statum, officium, vocationem : ideo sequitur, « proportionibus et sacris distributionibus », id est debitis coaptationibus ac mensuris, ac juxta dona sibi concessa. Unde dixit Apostolus : Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.3

Propter quod et tuis sacris confessionibus credens, id est, firmiter tenens te impleturum quod professus es te servare. Profitebantur namque in primitiva Ecclesia præsules et sacerdotes in sua consecratione, se observaturos quædam statuta ab Apostolis edita. Unde in Decreto frequenter fit mentio de canonibus Apostolorum.4 Ad Timotheum quoque scribit Apostolus : Confessus es bonam confessionem coram multis testibus.5 Recordari enim earum sanctum est, id est, salubre ac justum est illas ordinationes sæpius rememorari, ne negligantur : inter quas fuit et istud, quod scilicet ista secretiora et mystica ac sacramentalia symbola, non reserarentur indignis. Sic omnem quidem superpositam hierarchicam laudem sanctam non trades alteri, id est, ita te habendo, ut scripsi, non pandes alicui « laudem » hierarchiæ supernaturalem de mysteriis ac sacramentis et symbolis ejus, hoc est, non prædicabis talia publice coram indignis, ne derideant ea;6 præter æque ordinatos tibi, deiformes, sacros perfectores , id est, non reserabis ea nisi æqualibus aut omnino multum consimilibus tibi in sapientia atque virtutibus, qui in suis affectibus sint ordinati ac apti perficere ac regere alios.7

Eosque patieris confiteri secundum legem hierarchicam, id est, æquanimiter tolerabis, imo et facies quantum ad te pertinet, ut juxta tenorem prætactæ legis seu jussionis vel ordinationis ecclesiasticæ, profiteantur seu spondeant non publicare indignis hæc potius occultanda, sed solum dignis. De quibus subjungitur: mundorum quidem tangere munda, id est, eos qui de numero sunt « mundorum », decet videre, audire, tractare vel sumere « munda », quum dicat Salvator :89 Nolite sanctum dare canibus; itemque, Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus; communicareque solis deificata divinis, id est, sapientialia et abdita aut sacramenta non impertiri nisi virtuosis, Deo per gratiam assimilatis, et perfectorum perfectivis, id est, ea quæ pertinent ad perfectos communicare perfectis, illis præsertim qui et alios queunt perficere :10 sicut ait Apostolus, Sapientiam loquimur inter perfectos. Unicuique enim providendum, dandum vel influendum est juxta ipsius capacitatem seu dispositionem. Propter quod Salomon dixit : In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.1112 Sanctisque sanctissima, id est, sacratissima legis divinæ mysteria ac Dominica sacramenta communicare sanctis hominibus, ut inter recipiens et receptum servetur proportio, nec aurum projiciatur in lutum. Nec enim turpior est cloaca, quam anima vitiosa.

Aliaque hierarchicorum tibi et hæc tradidi divino dono, id est, etiam alia documenta et charismata una cum isto ad ecclesiasticam disciplinam spectantia, tibi insinuavi in Spiritu Sancto, qui est primum increatum ac liberalissimum donum, in quo cuncta dona gratuita conferuntur. De quo Unigenitus ait :13 Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Vel, « dono divino », id est donatione caritativa et liberali, pro tuo profectu, non commodi mei intuitu : quæ est irreddibilis datio, maxime competens Deo.

Verum his objici potest, quia hierarcha seu præsul, seu alius quicumque minister Ecclesiæ, incertus est de aliis an sint sancti, divini, deiformes, perfecti ac perfectivi : ergo periculose agit, illis communicando hæc sacra. Imo et de se ipso incertus est an sit talis, nisi desuper sibi id reveletur, et vix potest quis talem se reputare. Et respondendum, quod in his non requiritur certitudo absoluta, infallibilis, ostensiva, sed sufficit pia atque probabilis conjectura, præhabita tamen diligenti et debita inquisitione, ad quam faciendam per se aut per fidelem vicarium tenetur ipse.

Postremo quæritur circa jam dicta, an immundis, carnalibus, et cunctis qui in mortali sunt culpa, illicitum sit tangere symbola sacra. Videtur quod non, quia si sic, valde periculosum esset ordines sacros accipere : imo, quum ignoremus an amore simus digni an odio, committeremus nos grandi discrimini, sacra illa tangendo.14 Præterea, si illicitum est tangere illa, multo plus videtur illicitum ipsa dignissima sacramenta consecrare, ministrare, sumere aut tractare. Quid ergo facturus est sacerdos carnalis seu alias vitiosus, si instet ei necessitas baptizandi, celebrandi, confessionemve audiendi, aut corpus dominicum reperiat sacrilege projectum ? — Circa hæc scribit Albertus : Dicendum, quod in veritate ille qui est in peccato mortali, peccat mortaliter quandocumque tangit symbola sacramentorum, et quandocumque induit vestes sacras. Nec licet sibi omnino tradere aliquod sacramentum, nisi Baptismum propter necessitatem : ita tamen, ut non exhibeat se tanquam ministrum Ecclesiæ, quum sit indignus. Similiter peccat, si non exhibeat quum tenetur. Non tamen perplexus est, quoniam potest pœnitere, et sic exhibere ; aut renuntiare officio. His Thomas omnino concordat, addens quod exsistens in quocumque ordine sacro, peccat mortaliter in omni actu ordinis sacri, si est indignus, hoc est in mortali peccato scienter : quia lex in Deuteronomio præcipit, ut quod justum est, juste exsequamur.15 Idem affirmant doctores communiter, Alexander, Bonaventura, Durandus. Nec recolo me in aliquo doctore authentico legisse contrarium, nisi in Henrico de Gandavo, qui in Quodlibetis suis tenet oppositum : in quo non mediocriter excessisse censetur, præsertim quum in epistola ad Demophilum sanctissimus iste theologus tam evidenter ac terribiliter asserat, omnem talem peccare mortaliter, et quasi irrisorem ac blasphemum exsistere. Quo constat, quam periculosissimum damnabilissimumque consistat, in sacris ordinibus conversari carnaliter aut indigne.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

O TIMOTHEE, qui pluribus justis Christi ministris justior es, conveniens est ut his qui perfecte introducti sunt in cognitionem spiritualium mysteriorum, et spiritualiter perfecte eruditi sunt in institutionibus officiorum ecclesiasticorum, et mysteriorum quæ in eisdem signantur, demonstremus ex sacris Scripturis, quod nostra hierarchia habet tam scientiam quam operationem, quam utriusque perfectionem in Deo manentem, et a Deo emanantem, et hierarchicas personas deificantem. Cave autem ne ista interiora mysteria ultra quam debeant per te publicentur. Sed ipsa tanquam Dei occulta, reverere et honora, communicando eadem solis intellectualibus cognitionibus virorum spiritualium : ea apud te ita conservvans, ut non audiantur ab imperfectis, qui eadem despicerent vel irriderent; sed solum sanctis et perfectis ipsa communices sancta, et illuminatam doctrinam, sicut decet sanctum facere. — Ita enim docet nos sacra Scriptura docuisse et facere Dominum Jesum, qui est divinissima mens et supersubstantialis secundum deitatem, qui etiam est principium et substantia sanctificationis et divinæ operationis omnis hierarchiæ angelicæ et humanæ, et divinissima virtus: eo quod ipse dicit, Nolite sanctum dare canibus;16 rursusque, Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non intelligant.17 Item in eo quod ipse cœlestibus animis, qui sunt superiores nobis, illucet per speciem, et proprio lumini eos assimilat secundum singulorum capacitatem. Unde in Matthæo legitur:18 Angeli eorum semper vident faciem Patris mei. Et Petrus ait: In quem desiderant angeli prospicere;19 Joannes quoque, Quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.20 Virorum vero spiritualium per multa sparsorum amore ad ipsum extento et eos extendente, concludit et simplificat multiformes eorum curas et affectiones, et perficiens eos ad uniformem et divinam vitam, et habitum et operationem, donat eis virtutem divini sacerdotii, quæ decet sanctos: per quam ipsi proficientes ad sanctam sanctificationis operationem, propinquiores efficiantur animis cœlestibus, per imitationem mortalibus possibilem sanctæ collocationis eorum, quæ perpetua est et incommutabilis. Nos autem qui per fidem ambulamus, et non per speciem21, per hunc modum respicientes ad divinum splendorem Domini Jesu, et quæ nostræ sunt facultatis reverenter inspicientes, et illuminati per mysticam scientiam cognitionis eorum quæ inspexerimus, poterimus fieri et sanctificati et sanctificatores, et luciformes in nobis et deificantes alios, et perfecti et perficientes.

Quæ autem sit hierarchia Angelorum, Archangelorum, Principatuum, Potestatum, Virtutum, Dominationum, et Thronorum, et coordinatarum Thronis divinarum substantiarum, quas Theologia tradit proxime et semper adsistere Deo, quæ substantiæ vocantur in Scripturis Cherubim et Seraphim, secundum linguam Hebraicam, et quales sint istorum ordinum ornatus et hierarchicæ ordinationes et congruæ distinctiones, invenies in libro de sacro angelico principatu, in quo tractavimus de his omnibus, non quidem digne, sed secundum quod nobis est possibile, et juxta attestationes sacræ Scripturæ. Hæc deinde de ibi dictis supra repetimus, quod tam angelica quam ecclesiastica hierarchia, per universum hierarchicum negotium habet eamdem vitam et virtutem, et eumdem hierarcham: secundum quem quælibet hierarchica essentia, in mutua proportione hierarchicarum personarum et singularum ordine, habet perfici divina conformitate, et deificari, et sibi subjectis influere de sancta deificatione sibi a Deo ingenita, secundum singulorum subjectorum dignitatem: et ut ipsi subjecti sequantur quidem suos superiores, et inferiores se extendant ad anteriora; ipsi etiam inferiores ad superius extendantur, et aliis ducatum præbeant: et ita per hanc divinam hierarchicam harmoniam, unaquæque hierarchica persona participet Deo, qui vere est pulcher, sapiens et bonus, secundum singularum capacitatem. — Sed cœlestes substantiæ sive ordines de quibus mentionem fecimus, incorporales sunt et intelligibiles, et earum hierarchia supermundana est. Nostram autem hierarchiam videamus doceri secundum capacitatem mortalium, per multiplicia signa sensibilia (sicut in tractatu patebit Baptismi, Eucharistiæ, Chrismatis, et aliorum sacramentorum), ut per ipsa signa, secundum mensuram nostram, hierarchice sursumagamur ad uniformem Dei conformitatem. Præterea videmus quod cœlestes substantiæ, tanquam puræ mentes, intelligunt divinam virtutem secundum quod illis convenit. Nos autem per sensibilium imagines, secundum quod nobis est possibile, sursumagimur ad divinas contemplationes, juxta illud:22 Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur. Quamvis autem varie, unum tamen desiderant omnes uniformes angeli et homines, ut patet infra capitulo quarto. Sed eodem varie participant, secundum quod divinæ misericordiæ distribuunt unicuique participationem sibi competentem, sicut diffusius tractavimus in tractatu de intelligibilibus et sensibilibus.

Nunc autem tractabo, secundum quod mihi est possibile, de hierarchia ecclesiastica, et de ejus principio et substantia, invocans Dominum Jesum, qui est principium et consummatio omnium hierarchiarum. Est autem hierarchia, secundum venerabilem traditionem quam ab apostolica doctrina accepimus, omnis sanctus sermo vel doctrina de substantiis hierarchicis, scilicet universalissima ratio mysteriorum sacri principatus angelici vel humani.23 Nostra ergo hierarchia est doctrina comprehendens omnia mysteria ad negotium ecclesiasticum pertinentia, ut qui perfectus est hierarcha ecclesiasticus, omnium sacramentorum ecclesiasticorum habeat participationem sibi congruentem, a qua denominatur hierarcha. Sicut enim significatio hujus nominis, hierarchia, simul comprehendit omnium mysteriorum dispositionem; ita et hoc nomen, hierarcha, significat divinum virum in Deo manentem, qui est peritus omnis sanctæ cognitionis, in quo omnis doctrina ad propriam pertinens hierarchiam, munde perficitur et cognoscitur.

Principium autem omnis hierarchiæ est sancta Trinitas, quæ est fons vitæ, substantia bonitatis, una exsistentium causa, ex qua et esse et bene esse est exsistentibus propter ipsius bonitatem. Huic autem divinissimæ omnium summitati principalis beatitudinis, quæ vere exsistit trina in personis, et in essentia unica, secundum quod nobis quidem est incomprehensibile, ipsi autem scibile est, voluntas est, rationalis salvatio hominum, et sabbatum cœlestium animorum. Salvari autem non possunt, nisi qui deificati fuerint. Deificatio autem est assimilatio et unitio ad Deum secundum possibilitatem creaturæ. Universæ autem hierarchiæ finis et consummatio est dilectio intenta in Deum et divina, et divine et unitive sanctificata, et ante hoc, perfecta et inconvertibilis recessio a contrariis, et cognitio exsistentium secundum quod sunt exsistentia, et sancta visio et scientia veritatis, et divina participatio uniformis perfectionis, et de ipso uno, secundum quod possibile est, per inspectionem cibatio, nutriens intelligibiliter, et deificans omnem ad ipsam extentum.

Dicimus enim quod hierarchica beatitudo, quæ est per naturam Divinitas, quæ est principium deificationis, ex qua deificantur omnes qui deificantur, per divinam bonitatem ordinavit hierarchiam ad salvationem et deificationem angelorum et hominum : cœlestibus quidem et beatis mentibus, simpliciorem, eo quod Divinitas eos moveat ad divina cognoscenda et diligenda, non per investigationem creaturarum et Scripturarum, sed ipsas intelligibiliter et divinitus illuminatas movet ad divina, per purum splendorem gloriæ suæ, et immateriali divinissimo appetitu dulcedinis suæ. Quod autem illis datum est unitive et concluse in simplici verbo cognoscere, hoc nobis donatum est in sacris Scripturis secundum nostram possibilitatem cognoscere, ex investigatione variorum et multorum divisibilium signorum. Substantiæ siquidem nostræ hierarchiæ, sunt sacræ doctrinæ nobis a Deo traditæ, quas nobis tradiderunt sancti Apostoli ex hagiographis et theologicis libris, et quas tamen ipsi didicerunt immediate a Domino Jesu per doctrinam vivæ vocis, quæ immaterialior et simplicior est quam Scriptura, et quodammodo vicina est doctrinæ cœlestis hierarchiæ, in eo quod ex mente in mentem transfunditur per medium sermonem, quamvis corporalem, qui quidem simplicior et spiritualior est quam scriptura.24

Sed et hæc ipsa Apostoli nobis tradiderunt ad communem fidelium sanctificationem, non in puris intellectualibus tantum doctrinis, sed in signis intellectualium figurativis, ut celetur veritas indignis. Ut enim dicit Apostolus, Non in omnibus est scientia.25 Erat autem Ecclesiæ necessarium, ut Apostoli (qui fuerunt primi duces nostræ hierarchiæ, repleti Spiritu Sancto a supersubstantiali Deitate, missi ad nos a divina bonitate, ut ipsum Spiritus donum ad alios sibi adhærentes et ipsorum sequaces producerent, ipsi etiam tanquam Deo pleni, copiose amantes inferiores et sequaces suos, sursumagentes nos in deificationes) secundum sanctas ordinationes nobis traderent doctrinis scriptis et non scriptis, in signis sensibilibus supercœlestia, in varietate et multitudine conclusa unita, in humanis divina, in materialibus immaterialia, in his quæ secundum nos sunt, supersubstantialia : et hoc, non tantum ea de causa ut veritas celetur immundis, quibus non licet sancta tangere, sed quia ut dixi, nostra hierarchia indiget sensibilibus signis, ad hoc ut per ipsa efficacius sursumagamur ad intelligibilia secundum nostram capacitatem.

Perfectis tamen doctoribus revelantur mysticæ significationes signorum, quas non licet eisdem propalare imperfectis, sed solum perfectis, scientibus quod divini legislatores, juxta quod eisdem divinitus est inspiratum, ordinaverunt hierarchiam sacrorum ordinum ecclesiasticorum firmis et inconfusis ordinationibus, et mutuis proportionibus, et spiritualium gratiarum distributionibus, secundum convenientiam uniuscujusque hierarchicæ personæ. Quoniam ergo per epistolam promisisti, quod quidem commemorare religiosum est, quod de universa supposita hierarchica lectione non trades alicui, præter episcopos et alios perfectos in doctrinis hierarchicis, et quod eisdem persuadebis, quod tibi promittant quod secundum legem hierarchicam, munda munde tangant, et communicent divina solis divinis, et perfecta perfectis, et sanctis sanctissima:26 ideo mihi persuasisti ut et hoc divinum donum et alia hierarchica tibi tradiderim.

Footnotes

  1. II Tim. II, 2. ↩

  2. Hebr. v, 14. ↩

  3. I Cor. xiv, 40. ↩

  4. dist. 16. ↩

  5. I Tim. vi, 12. ↩

  6. * supposi- tam ↩

  7. * perfectoresque ↩

  8. I Tim. xv, 26. ↩

  9. Matth. vii, 6. ↩

  10. I Cor. ii, 6. ↩

  11. Prov. xxiii, 9. ↩

  12. Prov. xxiii, 9. ↩

  13. Joann. xiv, 16. ↩

  14. Eccle. ix, 1. ↩

  15. Deut. xvi, 20. ↩

  16. Matth. viu, 6. ↩

  17. Luc. viii, 10. ↩

  18. Matth. xviii, 10. ↩

  19. 1 Petr. i, 12. ↩

  20. 1 Joann. iii, 2. ↩

  21. II Cor. v, 7. ↩

  22. Rom. i, 20. ↩

  23. Matth. vii, 6. ↩

  24. * et illas etiam quas ↩

  25. I Cor. VIII, 7. ↩

  26. * hierarchiæ perfectæ ↩

Chapter 9 of 98