Skip to the text

Articulus 4

DE EFFECTIVO HIERARCHIÆ PRINCIPIO, ET DEIFICATIONE.

AMPLIUS, de effectivo hierarchiæ principio subditur :

Hujus principium hierarchiæ, fons vitæ, essentia bonitatis, una exsistentium causa, Trinitas est. Id est : Superbenedicta « Trinitas una » omnium rerum « causa », unus Creator, unus verus ac summus Deus, « fons vitæ », a quo omnis vita naturæ, vita gratiæ, vitaque gloriæ, quæ est ipsa « bonitatis essentia », naturaliter, omniformiter et interminabiliter bonus, prout libro de Divinis nominibus edocetur diffusius (de quo Proclus octavo theoremate Elementationis theologicæ loquitur : Omnia qualitercumque participantia bono, præcedit quod primo bonum, et quod nihil est aliud quam bonum; et alibi, Omnium entium principium et causa prima, est bonum) : hæc, inquam, Trinitas, « est principium hujus hierarchiæ ». Præterea non admiror quod impiissimi vilissimique hæretici absconderunt, ac pro viribus destruxerunt beatissimi Dionysii libros, in quibus tam præclarissima testimonia continentur de supergloriosissima Trinitate, ne tanti doctoris, patris ac martyris auctoritatibus confunderentur. Ex qua et esse et bene esse, est subsistentibus per bonitatem : id est, ex ipsa summa et incomparabili Trinitate omnibus subsistentibus communicatum est « esse et bene esse », id est actus primus et actus secundus, seu ipsum esse et ejus perfectio, « per bonitatem », id est ratione primæ et puræ bonitatis ipsius supersanctissimæ Trinitatis. Bonitas quippe est ratio, et motivum ac incitamentum communicationis et diffusionis. Proprietas etenim boni, est se communicare : et de hoc Platonici, et auctor libri de Causis, ac Avicenna, multa dixerunt.

Hæc autem omnium summitas divinissima, id est Trinitas ista « omnium » summa, imo et « summitas » ipsa, quoniam tres increatæ Personæ sunt una essentia, et una supremitas, unusque omnium finis, principali beatitudine trina, unica vere exsistit. Trinitas, proprie et abstracte loquendo, non est trina, ut primo libro Magister in Sententiis docet. Trinitas ergo « principali beatitudine trina », id est Deus in personis trinus, in quibus est eadem numero principalis beatitudo, sicut et par majestas, quia indivisæ sunt et æquales, est etiam « vere unica » propter identitatem naturæ. Secundum quod nobis incomprehensibile est, id est, sicut istud « est nobis » prorsus « incomprehensibile », et est primus atque difficillimus articulus fidei.

Huic autem desiderabilis voluntas quidem est, rationalis salus et secundum nos et super nos essentiarum. Hoc est : « Salus », id est æterna felicitas, « rationalis », supple, creaturæ, « et essentiarum » quæ « secundum nos, et » earum quæ « super nos », id est tam creaturæ humanæ, quam cœlestium et angelicarum creaturarum, « est voluntas desiderabilis », id est res volita multum desideranda, « huic » superfelicissimæ Trinitati, quæ ad sui ipsius beatificam fruitionem nos condidit. Juxta quem modum dixit Apostolus :1 Hæc est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Apud Matthæum quoque Veritas protestatur : Non est voluntas ante Patrem, ut pereat unus ex his pusillis.2 Unde per Ezechielem deprompsit :3 Numquid voluntatis meæ est mors impii? dicit Dominus. Verumtamen duplex in Deo voluntas distinguitur, utpote antecedens, et consequens, ut primo Sententiarum declaratur :4 per quod argumenta quædam quæ hic fieri possent, solvuntur. Frequenter etiam sumitur voluntas pro re volita, sicut et spes pro re sperata, et fides pro credito.

Hoc autem non aliter fieri potest, id est, rationales creaturæ salutem actualiter consequi nequeunt, nisi deificatis salvatis, id est nisi electis Deo plenarie assimilatis : quod in præsenti fit inchoative et incomplete per gratiam et virtutes, præsertim per caritatem, quæ nuptialis est vestis;5 et in futuro per lumen gloriæ, atque plenissimam conformationem mentis creatæ cum Creatore per claram contemplationem ipsius, prout in prima sua epistola ait Joannes : Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;6 scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Deificatio autem est, ad Deum, quantum possibile, et similitudo et unitas, id est, deificatio ista est excellens assimilatio deiformis, et cum Deo unitio, quantum possibile est, utpote servata identitate naturæ creatæ. Estque « deificatio » per participationem, non consumpto esse creato, sed supernaturaliter decorato, quemadmodum omnis res dicitur transformari in id cujus actionibus magis insistit, ut homo libidinosus in porcum, gulosus in lupum. Denique rationalis creatura etiam per naturalia sua est Creatoris imagine ac similitudine insignita : quæ imago et similitudo per supernaturalia charismata gratiæ sublimiter reformatur aut decoratur, atque per dona gloriæ plene ac beatifice consummatur. Unde in secunda Petri epistola inducitur : Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ.7

Omni autem hoc commune hierarchiæ summum, id est, istud est summum bonum et ultimata formalis perfectio omnis hierarchiæ angelicæ ac humanæ, ad Deum et divina attenta dilectio, id est fixa et fervens dilectio Dei ac divinorum seu spiritualium rerum, virtutum et actuum virtuosorum, ac rationalium creaturarum, quæ sunt secundarium caritatis objectum. Possunt quoque per divina intelligi invisibiles Dei proprietates, et attributa divinæ naturæ æterna, seu perfectionalia prædicata ipsius : de quibus ad Romanos asseritur, Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.8 Debemus ergo Deum attente et sine distractione diligere, et singula quæque ipsius attributa considerare, amare, ac vehementer delectari in eis, nunc ejus sapientiam, nunc omnipotentiam, nunc pulchritudinem, nunc suavitatem intuendo, sinceriter diligendo, ardenter honorando, colendo, laudando præcordialiter. Ideo sequitur : divinitus atque potenter sacrificata, id est deiformiter ac valenter exhibita, ac Deo oblata, sic quod nil possit nos a divina dilectione avertere, juxta illud Apostoli : Quis nos separabit a caritate Dei?9 Hæc demum dilectio deiformiter sacrificatur et exhibetur, quando nos diligimus Deum sicut ipse dilexit10 nos, hoc est, quando diligimus Deum, non intuitu proprii commodi ac honoris, sed puro intuitu suæ bonitatis immensæ, optamusque eum ab omnibus diligi ac honorari, quemadmodum ipse dilexit nos pure, non ad commodum suum, sed ad nostram veram salutem, et jussit ut diligamus nos invicem. Porro dilectio talis non solum Deo sacrificatur, sed et ipsa nos sacrificat Deo, et facit nos holocaustum ipsius, incendendo nos sancto ejus amore, ita quod dicimus ei : Voluntarie sacrificabo tibi. Hinc alia translatio continet, Sacrificans. De potestate vero dilectionis istius dicitur in Canticis : Fortis est ut mors dilectio;11 lampades ejus, lampades ignis atque flammarum.12

Et ante hoc, ab eorum contrariis perfecta et inconvertibilis reversio, id est perpetuus recessus mentis ab his quæ caritati et similitudini ac unioni cum Deo contrariantur, videlicet detestatio talium omnium: etenim unumquodque tanto plus est tale, quanto impermixtius suo contrario. Quod spectat ad purgationem hierarchicam, quæ est emundatio a dissimilitudine et minoratione illuminationis internæ.13 Et cognitio eorum quæ sunt, id est contemplatio divinorum vere exsistentium : quod pertinet ad hierarchialem illuminationem; quia eorum quæ sunt, est intellectualis veritatis et visio et scientia : id est, cognitio ista « est visio » interior « et scientia », id est certa notitia habitualis seu actualis, « veritatis intellectualis », quæ dicitur adæquatio ipsius intellectus ad rem intellectam, « eorum quæ sunt ». Est etiam et uniformis consummationis divina participatio, id est susceptio sacra perfectionis stabilis ac constantis : in quo tangitur tertius actus hierarchicus, quæ vocatur perfectio; ipsius unius, quantum possibile, contemplationis refectio, id est, consummatio seu perfectio hæc, est spiritualis « refectio contemplationis », id est refectio in actu contemplationis consistens, seu refectio contemplativa, « ipsius unius » increati, quod solum necessarium est, et primum ac beatificum sanctæ contemplationis objectum, nutriens invisibiliter, id est, mentem immaterialiter alens, delectans, confortans, sicut Tobiæ Raphael fassus est : Ego cibo et potu invisibili utor ;14 et deificans omnem in se extentum, id est, omnem intellectum creatum in Deum reductum, stabilitum, et simplificatum, assimilans suo Creatori sublimiter : nam et cognitio fit per assimilationem intelligentis ad intellectum, secundum Philosophum.

Præterea, de hujuscemodi assimilatione cum Deo et deificatione cum Deo, etiam suo modo quidam elevati ingenii solennes philosophi sunt locuti. Siquidem Proclus in sua Elementatione : Omne, inquit, corpus divinum, propter animam est divinum ex causa Dei ; omnis autem anima, divina propter divinum intellectum ; omnis autem intellectus, divinus secundum participationem Divinitatis : et intellectus quidem, divinissimus ;15 anima autem, divina ; corpus vero, deiforme. Auctor quoque libri de Causis : Ex intelligentiis, ait, est quæ est intelligentia divina, quoniam recipit ex bonitatibus causæ primæ receptione multa ; et ex intelligentiis est quæ est intelligentia tantum, etc.

Footnotes

  1. 1 Thess. IV, 3. ↩

  2. Matth. XVIII, 14. ↩

  3. Ezech. XVIII, 23. ↩

  4. 1 Sent., dist. 46, q. 1. ↩

  5. Matth. XXII, 11, 12. ↩

  6. 1 Joann. III, 2. ↩

  7. II Petr. 1, 4. ↩

  8. Rom. 1, 20. ↩

  9. Rom. viii, 35. ↩

  10. Joann. xiii, 34, 35; xv, 12, 17. ↩

  11. Luc. x, 42. ↩

  12. Cant. viii, 6. ↩

  13. Ps. liii, 8. ↩

  14. Tob. xii, 19. ↩

  15. * quæ ea ↩

Chapter 6 of 98