Skip to the text

Articulus 6

QUARE DOCTRINAM SUAM SACRI VIRI SYMBOLIS TRADIDERINT.

NEQUE hoc divini summi sacerdotes, in sacrificii commune, non velatis invisibilibus, sed in symbolis sacris tradiderunt.1 Id est : Quamvis auctores Scripturæ et excellentiores eorum discipuli, fuerunt tam sublimiter et spiritualiter desuper eruditi (sicut per Jeremiam Deus prædixit, Dabo leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas), ipsi tamen non ita docuerunt plebem communem « in commune sacrificii », id est ad communem plebis instructionem, per quam plebs ipsa Deo offerretur in sacrificium, quoniam vulgus non est subtilium dogmatum capax.23 Propter quod quibusdam scripsit Apostolus : Quum deberetis magistri esse, rursus indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei.4 Hinc ergo non docuerunt spiritualia et divina ipsis « invisibilibus non velatis », id est descriptis sine velamine et figuris ac similitudinibus corporalibus : imo per talia descripserunt illa, juxta capacitatem communitatis. Ideo subditur : « sed in symbolis sacris tradiderunt » docueruntque ea. Unde in Evangelio et Prophetis, refectio Beatorum in patria interdum per modum corporalis refectionis describitur, ut in Luca : Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.5

Est enim non omnis mundus, id est, omnes non sunt spirituales et divinorum capaces, imo major pars hominum est carnalis; neque omnium (ut Eloquia aiunt) scientia, id est, vera et spiritualis scientia cunctis non inest, ut Apostolus scripsit I Cor. viii, 7. Corinthiis : quod et in præcedenti libro est allegatum.

Necessario ergo primi nostræ hierarchiæ duces, id est Apostoli et apostolici viri, superiores magistri et prælati ecclesiasticæ hierarchiæ, ex superessentiali Deitate ipsi repleti divino dono, id est a supersubstantiali Deo impleti « dono » increato, quod est Spiritus Sanctus (juxta illud Actuum, Repleti sunt omnes Spiritu Sancto), dono quoque creato, utpote caritate, ac gratiis, virtutibus, charismatibus ei annexis, sicut effatur Apostolus :67 Nos ipsi primitias Spiritus habentes.8 Hinc in Luca Christus spopondit Apostolis : Ego mittam promissum Patris mei in vos.9 Et in id ipsum, id est ex illa repletione in invariabile bonum reducti, et ipso summo bono completi. Unde et Joannes in eorum persona asserit : Nos omnes de plenitudine ejus accepimus.10 Deinde præire ex divina bonitate missi sunt, id est, a Deo essentialiter bono « missi sunt » in omnem terram prædicare evangelium Christi, aliosque « præire » in omni exemplaritate ac virtutum constantia.11 Non enim apti ac digni sunt aliis prædicare, nisi desuper illustrati, veraciter virtuosi, et exemplares : ne quod verbis docent, opere destruant. Ideo Dominus jussit :12 Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.

Ipsi vero copiose amantes, id est divino amore vehementer succensi, ac fraternæ salutis zelo ardentes, quemadmodum S. Clemens in Itinerario suo fatetur, quod sacratissimus Petrus immensa caritate ad omnium hominum salutem fervebat. Tales etenim esse debent qui aliis præficiuntur et evangelizant. Propter quod Christus, electissimum et dilectissimum suum Petrum toti Ecclesiæ præfecturus, ter sciscitatus est illum:13 Petre, amas me? Apostolis quoque et eorum condiscipulis ad prædicandum mittendis, misit Spiritum Sanctum in igneis linguis, quatenus corda eorum amore succensa, verba loquerentur flammantia.14 Sic quippe prædicatorem verbi cœlestis ex fervore loqui oportet, ut verba ejus tanquam faculæ cœlestes penetrent et inflamment audientium mentes. Nam et de evangelica lege exponitur illud Deuteronomii: In dextera ejus ignea lex; dilexit populos; omnes sancti in manu ejus sunt, et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.15

Tanquam dii eorum qui post se sunt, id est quasi rectores, provisores, doctores, ac instrumentales salvatores sequentium se. Unde super illud, Vos autem quem me esse dicitis?16 ait Hieronymus: Illis qui homines sunt humana opinantibus, vos qui dii estis, quem me esse dicitis? Moysi quoque Dominus locutus est:17 Ecce constitui te deum Pharaonis. Hinc Paulus: Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.18 Denique potestatem habebant multiplicem ecclesiasticam et punitivam. Propter quod dixit Apostolus: In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.19 Dii, inquam, reductionis et deificationis, id est per participationem divini auctores « reductionis et deificationis » eorum quos converterunt et ad salutem traxerunt, juxta illud Apostoli: Adjutores Dei sumus. Hinc Galatis scripsit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.20

Sensibilibus imaginibus supercœlestia, et varietate et multitudine connexum, et in humanis divina, et in materialibus immaterialia, et his quæ sunt secundum nos superessentialia, scriptis suis et non scriptis doctrinis secundum sacras nobis dederunt leges. tradiderunt

Id est: Præfati nostri doctores dederunt nobis, id est, docuerunt nos, scriptis suis, id est per libros sacros quos ediderunt dictante infallibiliterque dirigente Spiritu Sancto, et non scriptis doctrinis, id est per documenta vocalia, non descripta. Non enim omnia scripta sunt. Propter quod Paulus: Cetera, inquit, quum venero, disponam.21 Joannes quoque ait: Multa alia fecit Jesus quæ non sunt scripta in libro hoc.22 Secundum sacras leges, id est juxta evangelica apostolicaque præcepta. Unde in Actibus recitatur, quod discipuli missi docuerunt Ecclesias servare statuta et doctrinas Apostolorum et seniorum.23 Docuerunt ergo supercœlestia, id est spiritualia ac divina, et bona in futuro promissa, de quibus ait Apostolus: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.242526 Quæ auctoritas sumpta est ex illo Isaiæ:

Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.27 Hæc docuerunt sensibilibus imaginibus, id est sub metaphoris et similitudinibus sensibilium rerum: ut quum in Evangelio dicitur, Omnis qui reliquerit patrem, aut matrem, aut uxorem, centuplum accipiet.28 Et varietate et multitudine connexum, id est, bonum spirituale conjunctum seu simplex, docuerunt per similitudines materialium rerum diversarum. Sic enim in Isaia et Tobia, in Ezechiele quoque et Apocalypsi, status et beatitudo regni cœlestis per varia sensibilia describuntur:29303132 Portæ (inquit) ejus ex singulis margaritis, et plateæ ejus ex auro mundissimo. Et in humanis divina, id est, per humanas res seu per actus humanos, describunt notificantque divina:3334 ut quum in Evangelio de se ipso dixit Salvator, Amen dico vobis, quod præcinget se, et transiens ministrabit illis. Et in materialibus immaterialia, id est, per materialia atque corporea docuerunt immaterialia: quod in Canticis canticorum præcipue patet.35 Et his quæ sunt secundum nos, id est per exteriora quibus sumus assueti, docuerunt nos superessentialia, id est bona gloriæ. Sic et per dispositionem Ecclesiæ militantis, insinuatur et evidenter præfiguratur status et dispositio Ecclesiæ triumphantis, non autem per Synagogam. Unde ad Hebræos legitur: Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum.36 Hinc beatus in homilia scripsit Gregorius: Idcirco regnum cœlorum terrenis rebus simile perhibetur, ut ex his quæ animus novit, surgat ad incognita quæ non novit: quatenus exemplo visibilium ad invisibilia se rapiat, et per ea quæ usu didicit, quasi confricatus incalescat. Unde et sancta Ecclesia organa et discantum permisit. Nam et in Eliseo factus est spiritus prophetiæ, quum psaltes caneret coram eo, ut legitur quarto libro Regum.37

Non propter immundos solum, id est, sancte sic docuerunt, non tantum ob hoc quod immundi, id est carnales, rudes ac perfidi, incapaces sunt spiritualium, nisi per sensibilia proponantur, quibus nec symbola tangere fas est, id est, quibus carnalibus et indignis illicitum est « tangere symbola », id est exteriora instrumenta consecrata, sive sensibiles species ac vasa sacramentorum, ut sunt calix et corporalia: de quo verbo in fine expositionis hujus capituli aliquid dicam. Sed quia et symbolica quædam est, id est etiam ideo, quia ecclesiastica hierarchia ex sua natura ac proprietate « est symbolica », ita quod connaturale est ei sensibilibus signis, figuris et similitudinibus uti, quod quidem dixi, ut patuit supra, proportionaliter nobis ipsis, id est convenienter ad omnes nos, quibus impossibile est lucere divinum increatumque radium, nisi circumtectum, prout expositum est. [Symbolica est, inquam,] nostra hierarchia, desiderans sensibilia in eam ex eis ad invisibilia diviniorem nostram reductionem: hoc est, « nostra » ecclesiastica « hierarchia desiderans », id est requirens, « sensibilia » symbola aliquando interponi Scripturis, et proponi fidelibus, cupiens « ex eis », id est ex sensibilibus illis, erigi nos « in eam reductionem nostram diviniorem », quæ est « ad invisibilia », id est, ut ex visibilibus ad invisibilium contemplationem et amorem præfervidum elevetur, juxta illud Gregorii: Quatenus exemplo visibilium ad invisibilia se rapiat. Et in Præfatione: Quia per incarnati Verbi mysterium, nova mentis nostræ oculis lux tuæ claritatis infulsit, ut dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc invisibilium amore rapiamur. art. VII de Cœlesti hierarchia. divinorum

Footnotes

  1. * hæc ↩

  2. Hebr. x, 16. ↩

  3. Jer. xxxi, 33; ↩

  4. Hebr. v, 12. ↩

  5. Luc. xxii, 29, 30. ↩

  6. Act. ii, 4. ↩

  7. * igitur ↩

  8. Rom. viii, 23. ↩

  9. Luc. xxiv, 49. ↩

  10. Joann. i, 16. ↩

  11. Marc. xvi, 15. ↩

  12. Matth. v, 16. ↩

  13. Joann. xxi, 15, 16. ↩

  14. Act. ii, 3. ↩

  15. Deut. xxxiii, 2, 3. ↩

  16. Matth. xvi, 15. ↩

  17. Exod. vii, 1. ↩

  18. I Cor. ix, 22. ↩

  19. II Cor. x, 6. ↩

  20. Galat. iv, 19. ↩

  21. I Cor. xi, 34. ↩

  22. Joann. xx, 30. ↩

  23. Act. xv, 41. ↩

  24. I Cor. ii, 9. ↩

  25. I Cor. ii, 9. ↩

  26. I Cor. ii, 9. ↩

  27. Is. lxiv, 4. ↩

  28. Matth. xix, 29. ↩

  29. Is. ix; ↩

  30. Tob. xiii; ↩

  31. Ezech. xl et seq.; ↩

  32. Apoc. xxi. ↩

  33. Tob. xiii, 21, 22. ↩

  34. Apoc. xxi, 21; ↩

  35. Luc. xii, 37. ↩

  36. Hebr. x, 1. ↩

  37. IV Reg. III, 15. ↩

Chapter 8 of 98