Skip to the text

Articulus 2

DE CONVENIENTIA ET DIFFERENTIA HIERARCHIARUM ANGELICÆ ET ECCLESIASTICÆ.

CONSEQUENTER Theologus repetit aliqua in præcedenti libro inducta, de angelicis hierarchiis et choris, ut ex illis aptius aggrediatur tractatum de Ecclesiastica hierarchia, ostendendo in quibus conveniant atque differant.

Quædam igitur Angelorum est et Archangelorum hierarchia, et supermundialium Principatuum, id est, una « est hierarchia Angelorum et Archangelorum, et Principatuum » cœlestium, qui sunt supra hunc mundum inferiorem, quem oportet esse contiguum lationibus superiorum, et supra sphæram activorum et passivorum.1 Isti sunt tres ordines infimæ hierarchiæ cœlestis: de quibus tractatum est nono Cœlestis hierarchiæ capitulo. Et Potestatum, et Virtutum, Dominationumque, id est, alia ac media hierarchia angelica, est « Potestatum », quæ sunt de quarto ordine angelorum, « et Virtutum », quæ sunt de ordine quinto, et « Dominationum », quæ sunt de ordine sexto: de quibus tractatum est capitulo Hierarchiæ angelicæ octavo.

Et divinorum Thronorum, qui est infimus chorus tertiæ ac supremæ hierarchiæ angelicæ, aut æquipotentium Thronis essentiarum, id est mentium supernarum cherubicarum et seraphicarum: quæ sunt æquipotentes Thronis, id est æqualis potentiæ et perfectionis cum Thronis in genere, quia ejusdem sunt hierarchiæ, sicque conveniunt in ratione generica; excellentiores tamen sunt illis in specie, quia superiorum sunt ordinum. Quod totum in præcedenti libro expositum est diffuse. Quas Theologia attente et semper circa Deum esse et post Deum tradit: id est, « quas » mentes supremæ hierarchiæ « Theologia », id est divina Scriptura, « tradit », id est docet, « esse attente et semper », id est diligenter et incessanter, « circa Deum », id est proximas Creatori in ordine rerum, juxta quod loquitur Augustinus: Deus creavit angelum prope se, materiam prope nihil. Quamvis Christus secundum quod homo, et beatissima Virgo, propinquiores sint Deo per unionem et gratiam. Sic ergo sunt circa Deum dignitate naturæ, hierarchica propinquitate: quia immediate illuminantur ab ipso, et circa ipsum objectaliter versantur indesinenter. De quorum suprema hierarchia et tribus ordinibus, septimo Angelicæ hierarchiæ capitulo est tractatum. Sic, inquam, sunt circa Deum, « et post Deum », id est descendendo a primo supersublimi rerum principio ad creata. Cherubim eas Hebræorum voce et Seraphim nominans, id est, Scriptura appellans mentes illas in lingua Hebræa « Cherubim », ab excessu scientiæ, « et Seraphim », ab ardore amoris præcipuo.

Ornatuum eorum et hierarchiarum sanctos ordines et divisiones consequens: id est, tu consequenter considerans « divisiones », id est distinctiones ac differentias, « ornatuum eorum », id est perfectionum, proprietatum et donorum ordinum horum, « et ordines sanctos hierarchiarum » cœlestium:2 quorum ordinum proprietates, actiones, officia, ex eorum nominibus perpenduntur, ut in expositione dictum est libri præhabiti. Invenies in eis nostram non condigne quidem, ut possibile autem, et ut Theologia sacratissimis scripturis subintroduxit, juxta eas hierarchiam laudantibus: id est, in prædictis reperies et addisces quæ dicta sunt « non condigne quidem », id est certe non tam excellenter ut congruit tam sublimi materiæ, « ut possibile autem », id est, sed prout nobis possibile fuit describere (divina enim desuper revelata, non valent tam clare perfecteque exprimi, quam lucide intelliguntur), « et ut Theologia », id est sermo divinus, « subintroduxit », id est, quasi subtus induxit ex corde humano, secundum quod supra fuit inspiratus ex mente æterna, « scripturis sacratissimis », id est in divinissimis libris, « laudantibus nostram hierarchiam juxta eas », id est, secundum quod dignitas earum requirit, et juxta verum paginarum sanctarum tenorem ac intellectum.

Tantum tamen dicere necessarium, id est, quamvis non valeamus hierarchias illas ordinesque cœlestes digne laudare, « tantum tamen » hoc loco oportuit seu expediens fuit « dicere », quomodo et illa, id est qualiter et cœlestis hierarchia, et omnis nunc laudans supra nos hierarchia, id est, « omnis » seu tota ecclesiastica « hierarchia laudans nunc », id est in statu hujus exsilii, « supra nos », id est Deum super nos exsistentem; vel, « quomodo illa hierarchia » cœlestis « supra nos » exsistens; unam habet et eamdem per omnem hierarchicam actionem virtutem, id est, similem vim seu efficaciam eamdem in generali habet a Deo in cunctis hierarchicis actibus: quæ virtus potest latria appellari, quæ Deo exhibet laudem et cultum; vel sapientia, per quam fiunt hierarchicæ actiones, quæ sunt purgatio, illuminatio, perfectio. Habent quoque eamdem virtutem substantificam, causalem, fundamentalem, cui innituntur: quæ est omnipotens Dei virtus, omnia fulciens et conservans, in se pure subsistens, nulli innitens. Hinc subditur:

Ipsumque summum sacerdotem, id est summum hierarcham, omnia sacra donantem, qui est Deus omnipotens, totius hierarchici actus ac ordinis fons, dator ac princeps, quomodo juxta eum essentia et analogia et ordo, id est, quemadmodum secundum illius ordinationem ac jussionem, omnis « essentia », seu persona hierarchica contenta in quacumque hierarchia, « et analogia », id est habitudo seu proportio vel capacitas, « et ordo », id est chorus seu ordinatio, habet perfici, id est, indiget a suo superiori decorari et actuari, secundum divina, id est participando ab illo superna charismata, aut aliquid complementi in illis, et deificari, id est Deo eminenter conformari, et subjectis tradere, id est inferioribus communicare atque influere (quod est deificari, id est divinam proprietatem sortiri et exercere), secundum dignitatem unicuique facta ei divinitus sacra deificatione, id est, assimilatione hac sancta cum Deo « facta », id est impensa, « unicuique ei », id est cuilibet inferiori, « secundum dignitatem », id est juxta ipsius capacitatem, dispositionem, seu meritum.

Ipsosque subditos sequi quidem meliores, id est subditos obtemperare, acquiescere, seque conformare exemplis, doctrinis, jussionibus suorum majorum, juxta illud ad Hebræos: Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.3 Itemque: Obedite præpositis vestris et subjacete illis; ipsi enim pervigilant quasi pro animabus vestris rationem reddituri: ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.4 Extendere vero minores in ea quæ ante sunt, id est, eos qui præsunt oportet erigere « minores », id est subditos, in anteriora, præcedendo ac exhortando eos ad meliora ac viciniora saluti, prout Vas ait electionis:5 Quæ retro sunt obliviscens, in anteriora extendo me ipsum.6 Hinc præsidentibus loquitur Christus: Vos estis lux mundi;7 vos estis sal terræ.

Quosdam autem et præesse, id est, nonnullos oportet aliis præsidere: quia ut in Regula sua scribit Hieronymus, nec civitas, nec domus, nec congregatio ulla diu subsisteret, si deesset cujus imperio pareretur; et quantum possibile, alios ducere, id est subditos ad finem beatum dirigere cum omni diligentia et conatu sibi possibili. Nisi enim prælati fecerint quod in ipsis est, subditos instruendo, ædificando, corripiendo, corrigendo, hortando, persuadendo, comminando, terrendo, subditorum peccata et condemnatio redundarent in ipsos qui præsunt. Nihil ergo periculosius quam præesse. Hinc recte dixit Chrysostomus: Quis est qui cupit præesse, nisi qui non timet judicium Dei? Impleat ergo qui præest, quod in Proverbiis legitur: Ducam te per semitas æquitatis, ne currens habeas offendiculum;8 et quod Timotheum hortatur Apostolus: Prædica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia;9 et rursus: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, etc.10

Et per hanc divinam hierarchicam harmoniam, id est per istam discretam ac proportionatam contemperantiam in actibus hierarchicis, ita quod præsidentes debite purgent, illuminent, perficiantque subjectos, et subditi econverso rite obtemperent, et ducantur, purgentur, docantur, et perficiantur a superioribus suis, sicque simul pertingant ad beatitudinem æternalem. Unde subjungitur : vere subsistens bonum, et sapiens, et optimum, participare unumquemque secundum virtutem, id est, quemlibet, tam præsidentem quam subditum, « participare » per gratiam et profectum in præsenti, et per gloriam in futuro, « bonum » increatum, invariabiliter « subsistens », essentialiter « sapiens », et incomparabiliter « optimum », in quo solo consistit omnium nostrum beatitudo, cui, ut dixit Hilarius, non est accidens, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis proprietas generis. Hinc in libro de Civitate allegat Augustinus Ciceronem dixisse, quod sicut in cantu melodia consurgit ex comproportione notarum, ita in urbibus oritur bonum rei publicæ ex contemperantia rationabiliter præsidentium ac recte obedientium. Hoc est quod gloriosissimus Archiapostolus in prima sua deprompsit Canonica : Seniores, obsecro, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum; neque turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma gregis facti, et ex animo : et quum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.11

Sed ipsæ quidem super nos essentiæ et ordinationes, id est mentes supernæ ordinesque angelici super nos exsistentes, quarum jam memoriam sacram fecimus, præsertim in libro præcedenti, et incorporales sunt et invisibiles :12 propter quod a Peripateticis intelligentiæ atque substantiæ separatæ nuncupantur; et supermundana est secundum ipsas hierarchia, id est, sacer principatus ex ipsis constans, cœlestis est, non terrenus.

Eam vero secundum nos, id est hierarchiam humanam, quæ est « secundum nos », id est ex hominibus constans, videmus proportionaliter nobis ipsis sensibilium symbolorum varietate multiplicatam, id est, cernimus diversam et plurificatam seu multipliciter decoratam multiplicitate similitudinum ac signorum corporalium rerum, « proportionaliter nobis », id est, prout connaturale est nobis per sensibilia ad intelligibilium, invisibilium ac divinorum notitiam ac amorem sustolli. Denique ecclesiastica hierarchia, est ipsa militans Ecclesia; et sicut est una totalis Ecclesia militans, ita et una ecclesiastica hierarchia. Rursus, sicut sunt plures particulares Ecclesiæ, ita et plures ecclesiasticæ hierarchiæ, in quibus sunt aliqua symbola et statuta, ac cærimonialia plura distincta. Ex quibus hierarchice in uniformem deificationem, in commensuratione quæ secundum nos est, reducimur, in Deumque et divinam virtutem : id est, « ex quibus » sensibilibus signis et symbolis « reducimur hierarchice », id est per illuminationes ecclesiasticas et expositiones spirituales, « in deificationem uniformem », id est in assimilationem cum Deo simplicem et communem, quæ est per fidem et caritatem, et sacramentorum suspicionem, « in commensuratione quæ secundum nos est », id est per proportionem nobis convenientem; atque per hoc quod ita reducimur in uniformem deificationem, participando æqualia aut consimilia munera gratiarum, reducimur quoque « in Deum et » in « divinam virtutem ». Illa quippe deificatio est nostra formalis perfectio, cujus objectum et causa ac finis supremus, est ipsemet superpræstantissimus Deus, et virtus ejus omnipotens, cui innitimur, et qua conservamur ac figimur, juxta illud Isaiæ :13 Innitatur homo super Deum suum. Et Jeremias ait :14 Dominus fortitudo mea et robur meum, et refugium meum.

Ipsæ quidem, ut intellectus, intelligunt juxta quod eis fas est : id est, mentes istæ angelicæ, tanquam « intellectus » separati ac deiformes, « intelligunt » claro simplicque intuitu, sine involutione et admixtione phantasmatum ac sensitivæ notitiæ, ut connaturale et condecens ipsis est, quoniam operatio sequitur formam, et modus agendi parificatur modo essendi.

Nos vero sensibilibus imaginibus, id est per sensibiles species, in divinas, quantum possibile est, reducimur contemplationes, id est, ad intellectuales et spirituales notitias devenimus: prout plenius expositum est super illud primi capituli de Angelica hierarchia, Impossibile est aliter nobis lucere divinum radium, etc.15 Quod verum est quoad originalem specierum intelligibilium ac intellectualium cognitionum adeptionem, quia cognitio nostra intellectiva, a sensitiva sumit exordium. Porro in anagogica et pure mentali contemplatione aliter esse censetur.

Vereque dicendum, unum quidem est quod omnes uniformes appetunt: id est, universæ mentes hierarchicæ, cœlestes et ecclesiasticæ, quæ « uniformes » sunt genere, in quantum conveniunt in intellectuali natura, et immortalitate, ac veræ felicitatis capacitate, « appetunt » finaliter « unum » et idem bonum summum et increatum, totius beatitudinis objectum et causam.

Participant vero non uniformiter, id est, inæqualiter adipiscuntur bonum illud finale. Viatores enim in sæculo isto non obtinent illud beatifice, id est clare per speciem; et unus eorum majori caritate illi unitur, quam alter, clarius etiam illud contemplatur per fidem illuminatam rationibus credendorum, ac purificatæ mentis intelligentia, et per sapientiæ donum, ac per mysticam theologiam, quam alter, secundum quod unus est perfectior alio. Conformiter, unus comprehensorum ad excellentiorem beatificæ visionis limpiditatem ac dulciorem increatæ bonitatis fruitionem pertingit, quam alter, juxta meritorum diversitatem, et sanctæ dilectionis multiplicem gradum. Propter quod disseruit Dominus: In domo Patris mei mansiones multæ sunt.16 Participant ergo inæqualiter id ipsum unum quod est, id est, quod prorsus incommutabile est, et æternaliter idem ipsum est: de quo Psalmista, In pace, inquit, in id ipsum dormiam et requiescam.17 Quod solum est esse tam simplicissimum, tamque perfectum et infinitum, ut ejus comparatione aliorum esse sit quasi non esse, propter quod in Exodo ait: Ego sum qui sum.18 Et per Jeremiam asseritur: Qui fecit omnia, ipse est, et Israel sceptrum hereditatis ejus;19 Dominus exercituum nomen ejus.

Sed sicut unicuique divina juga distribuunt juxta dignitates partem. Apud Matthæum Christus affirmat:20 Tollite jugum meum super vos. Ubi per jugum, designatur lex Salvatoris. « Juga » ergo « divina » possunt intelligi leges æternæ, quibus cuncta subduntur ac dispensantur; seu decreta providentiæ Dei, secundum quæ omnia fiunt ac bona remunerantur; et item observationes præceptorum Altissimi, quæ per modum causæ meritoriæ distribuunt præmia ac participationes boni immensi, prout Hieronymus ait, quod regnum cœlorum non debetur personæ, sed vitæ. Rursus, « divina juga » sunt justa Dei judicia. Unde alia translatio habet: Sicut unicuique divina statera tribuit secundum dignitatem delegatam. Alia vero translatio, quæ fertur præfati supra Ambrosii, continet: Verum, ut cuique pro merito sortem divina et æquissima libra distribuit. Quod redit in idem. « Distribuunt » ergo « juga divina unicuique » bono « partem », id est certam et justam participationem, secundum « dignitates », id est juxta merita recipientium. Verumtamen universi et singuli recipiunt objectaliter unum et idem ac totum summum bonum: quod quum sit supersimplicissimum, partes non habet. Non tamen illud suscipiunt tote sive totaliter, id est tam plene ut in se ipso consistit. Ideo fertur in libro de Causis: Quamvis causa prima exsistat in rebus omnibus, tamen unaquæque recipit eam secundum modum potentiæ suæ. Hinc secundum modum propinquitatis causæ primæ, et secundum modum quo res potest recipere illam, secundum quantitatem illius recipit eam et delectatur in ea. Proclus quoque Platonicus in Elementatione sua theologica loquitur: Omne totalius in primordialibus causis, irradiat in participantia, et secunda ab illis deficiunt aliquid participantia.

Sed hæc quidem nobis in ea quæ est de invisibilibus et sensibilibus actione, latius dicta sunt : id est, ista a « nobis » plenius sunt expressa « in actione ea », id est in illa editione seu compilatione, « quæ est », id est, quam fecimus « de invisibilibus et sensibilibus » rebus. Quem codicem non habemus. Sicque ex hoc passu et aliis constat quam sublimis iste theologus multa compegit volumina, quæ non habemus translata : et si apud Græcos sunt, utinam transferrentur.

Footnotes

  1. Eccli. iii, 22. ↩

  2. *Ornatum earum et hierarchiarum secundos ↩

  3. Hebr. xiii, 7. ↩

  4. Hebr. xiii, 17. ↩

  5. Hebr. vi, 9. ↩

  6. Philipp. iii, 13. ↩

  7. Matth. v, 14, 13. ↩

  8. Prov. iv, 11, 12. ↩

  9. II Tim. iv, 2. ↩

  10. I Tim. iv, 12. ↩

  11. 1 Petr. v, 1-4. ↩

  12. De differentia utriusque hierarchiæ. ↩

  13. Is. I, 10. ↩

  14. Jer. XVI, 19. ↩

  15. art. vii. ↩

  16. Joann. xiv, 2. ↩

  17. Ps. iv, 9. ↩

  18. Exod. iii, 14. ↩

  19. Jer. li, 19. ↩

  20. Matth. xi, 29. ↩

Chapter 4 of 98