Articulus 3
DE DEFINITIONE HIERARCHIÆ ECCLESIASTICÆ.
EX præhabitis illucescit differentia inter hierarchiam ecclesiasticam et cœlestem. Quibus præmissis, de ecclesiastica incipit hierarchia tractare.
Nunc vero nostram hierarchiam, principiumque ejus et essentiam, quantum possibile est, dicere tentabo : id est, jam conabor exprimere et declarare, « quantum » mihi « est possibile », ecclesiasticam « hierarchiam », utpote « principium ejus » formale, scilicet genus, seu principium ejus effectivum et institutivum, quod est supersapientissimus Deus, « et essentiam », id est speciem ac differentiam ejus seu aliqua æquivalentia, ex quibus sumitur definitio hierarchiæ istius. Non enim intendit eam hic formaliter definire, sed tangere ea ex quibus definitio ejus elici valeat ac formari, quemadmodum plenius expositum est libri de Angelica hierarchia capitulo tertio. Omnium hierarchiarum principium et consummationem Jesum invocans : id est, viscera misericordiæ Christi exorans, pro gratiosa directione et illuminatione ipsius in omnibus : qui Jesus, secundum quod Deus, est « principium » fontale, exemplarisque causa et finis consummativus omnis sacri principatus.
Consequenter tangit essentialia hierarchiæ. Est quidem hierarchia omnis, id est, « omnis hierarchia », tam angelica quam humana, « est », secundum adorabile nostræ sacræ eruditionis, id est juxta honorabilem appellationem evangelicæ nostræ doctrinæ. Unde Vercellensis, in libris magni Dionysii exercitatissimus, ponit sic : Est quidem hierarchia, secundum venerabilem traditionem quam ab apostolica doctrina suscepimus. Sarracenus vero sic transtulit : Est quidem hierarchia omnis, secundum venerabile nostræ sanctæ traditionis, id est secundum venerandam doctrinam majorum nostrorum. Omnis subjectorum sacrorum ratio. Secundum Philosophum, omne et totum et perfectum vicissim coincidunt. Hierarchia ergo, quantum ad formalia sua, est « omnis ratio sacrorum » ipsorum « subjectorum », puta inferiorum : hoc est, hierarchia est res seu principatus in se continens omnem seu totam rationem « sacrorum », id est sanctarum actionum, influxionum, divinorumve operum, quæ fiunt seu imprimuntur in subditos, vel exercentur ab ipsis juxta superiorum jussionem. Quum enim subjecti et præsidentes, seu suppositi et superpositi, relative dicantur ad invicem, in nominatione unius intelligitur aliud.
Aut universalissima hujus continuatim hierarchiæ, aut hujus, sacrorum consummatio. Id est : Hierarchia juxta sensum prætactum, etiam dici potest « universalissima consummatio sacrorum », id est res sancta habens in se generalissimam consummationem, id est communissimam perfectionem, contentivam sacrorum actuum, per quos fit perfectio talis, spectans ad omnes in hierarchia contentos : quoniam superiorum est, sanctificare atque perficere inferiores; inferiorum autem est, a superioribus sanctificari ac perfici. Ideo dicitur communissima consummatio « hierarchiæ continuatim hujus aut hujus », id est hierarchicæ collectionis superiorum aut inferiorum continuatim sumptorum, secundum quod una connectitur alteri, comprehenditque aliam, prout superiores sub se continent inferiores.
Nostra igitur hierarchia, puta ecclesiastica, dicitur et est continens omnium quæ juxta eam sunt sacrorum, id est, contentiva est omnium sacrorum ad ipsam spectantium, puta sanctorum actuum et sacramentorum. Nam et semper sunt aliqui Sancti ac perfecti in ea.1 Actio , id est, actionum sanctarum congeriem habens, secundum quam divinus hierarches perfectus, id est juxta quam congeriem actionum sanctarum « hierarches divinus », id est principalis hierarcha. Unde Ambrosius transtulit : Divinus pontifex, perfectus in genere suo. Est enim status episcopalis, status perfectionis jam habitæ, id est acquisitæ sive infusæ, et episcopus tenetur esse perfectus : quod si non sit perfectus perfectione virtutum ac vitæ, est tamen perfectus, et sanctus vocatur, ratione officii, et ecclesiastica potestate ac jurisdictione, ut super quartum Sententiarum librum conscriptum est. Omnium habebit quæ secundum ipsum sunt sacratissimorum participationem, id est, merito debet habere « participationem », id est adeptionem et exercitationem, omnium actuum et operum valde sanctorum, concernentium suum statum atque officium : ut quo dignior est prælatione et altior auctoritate et jurisdictione, eo perfectior sit in omni virtute, omnique sapientia, discretione et exercitatione interna : alioqui tanto officio est indignus, aut certe non satis dignus, nisi forsan in proficiendi conatu sit assiduo et condigno. Utpote ab hierarchia cognominatus, id est nomen hujuscemodi dignitatis sortitus. Nam sicut quis nuncupatur grammaticus a grammatica (accidens namque denominat suum subjectum), sic ab hierarchia vocatur qui præest, hierarcha seu hierarches.
Sicut enim hierarchiam qui dicit, id est, sicut qui exprimit nomen hoc, hierarchia, omnium simul comprehensam dicit sacrorum dispositionem, id est, designat « dispositionem » comprehendentem in se « simul » omnia sacra ad illam spectantia; sic hierarchen dicens, id est, qui aliquem vocat hierarcham, declarat, id est, expresse insinuat, mirabilem et divinum virum, id est hominem præexcellenter sublimatum ecclesiastica dignitate, quæ est donum gratiæ gratis datæ, « et divinum », id est heroicum, virtutibus in termino excellentiæ perornatum : quæ virtutes sunt dona gratiæ gratum facientis ; sacrum, eruditum scientiæ, id est in Scripturis sublimiter informatum :2 imo, sicut et alibi docet Theologus, episcopus debet esse tam doctus in divinis, ut valeat difficillimas solvere quæstiones. Unde in Deuteronomio quoque jusserat Dominus, ut difficiliora reservarentur judicio summi pontificis.3 In quo pure sua hierarchia omnis perficitur : id est, « in quo » hierarcha, tanquam in capite, judice ac magistro, « omnis », id est tota, « sua hierarchia », id est congregatio ecclesiastica ei subjecta, « perficitur pure », id est, complementum et ornatum magnum sortitur.
Nam et totum denominatur a parte, præsertim causa principali : maxime autem, dum talis prælatus vocatione sua digne conversatur. Hinc subditur : et cognoscitur. Si enim episcopus vere pontificaliter conversetur, id est irreprehensibiliter, exemplarissime, juste ac sancte, tota Ecclesia ei commissa, in ipso et de ipso laudatur et glorificatur.4 Idcirco regina Saba
III Reg. x, 8. sapientiam Salomonis experta, ait : Beati viri tui, et beati servi tui, qui hic stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Econverso, insipientia atque improbitas præsidentis nociva ac turpis est gregi suo. Propter quod in Ecclesiaste scriptum est : Væ tibi, terra cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt; beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.5
Itaque nomen rei debet correspondere suo significato, et econtra, quemadmodum libro de Nomine christiano pulcherrime ac devotissime docuit Augustinus, quam damnabile sit, a Christo christianum vocari, et Christi virtutes non imitari. Insuper, præinductis de excellentia perfectionis hierarchæ consonant quæ ad Timotheum ac Titum scribit Apostolus de virtutibus ad episcopum pertinentibus : Oportet, inquit, episcopum irreprehensibilem esse;6 itemque, Oportet episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem.7
Footnotes
Chapter 5 of 98