Skip to the text

Articulus 5

QUOMODO DEUS TAM NOBIS QUAM ANGELIS CONVENIENTEM HIERARCHIAM PROVIDERIT.

DICAMUS itaque quomodo divina beatitudo, natura Divinitas, principium deificationis, id est, prosequamur exponere qualiter increata Dei felicitas, et natura Deitas (quæ sunt unum esse in Deo), sit fontale et causale « principium » totius « deificationis » intellectualium creaturarum, ex quo est deificari deificatis bonitate divina:1 id est, « ex quo » principio « est », id est, contingit et conceditur, « deificari », id est Deo assimilari, « deificatis », id est sanctis angelis et virtuosis hominibus, qui sunt adoptivi filii Dei, quibus et dicitur, Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes, « bonitate divina », id est participatione increatæ bonitatis, quæ est causa effectiva deificationis, ejusque participatio est ipsa deificatio, id est cum Deo assimilatio;2 hierarchiam in salute et unitate omnium et rationalium et intellectualium essentiarum donavit: id est, « hierarchiam omnium essentiarum », tam « rationalium » quam « intellectualium » substantiarum, constituit « in salute et unitate », id est, ad hoc quod veram beatitudinem et unionem perpetuam sortiatur a Deo et in Deo, quia ad hoc omnis præsidentia hierarchialis, et omnis actus hierarchicus, omnisque auctoritas et potestas ecclesiastica et jurisdictionalis, institutæ et datæ sunt, atque finaliter ordinantur ac tendunt: attamen differenter. Ideo subditur:

Et supermundanis quidem et beatis quietibus, id est angelicis spiritibus in Creatore feliciter quietatis et quiescentibus, datum est istud immaterialiter et intellectualiter, id est per illuminationes internas et cognitivas conversiones ad Deum, sine sensibilibus signis et manuductionibus. Omnis enim intelligentia, secundum philosophos, cognoscit suam essentiam, et redit ad eam; cognoscit quoque quod supra se est, quoniam illud est causa ipsius. Non enim extrinsecus eas Deus in divina movet, id est, Deus non reducit nec convertit eas ad se per media exteriora, aut sensibilia et sacramentalia signa: quamvis aliquando mittat eas ad agendum aliqua exteriora, ad quæ moventur non instar corporalium rerum, quanquam nonnunquam in assumptis corporibus tendant successive de loco ad locum, sicut tres angeli cum Abraham, et Raphael cum Tobia, ut in Genesi et Tobia narratur;34 invisibiliter autem et intrinsecus illuminatas eas in se puram et immaterialem divinissimam voluntatem, id est, Deus reducit mentes illas a se spiritualiter illustratas, ad sui ipsius « voluntatem divinissimam, immaterialem, puram », nullatenus sensualem, cui illas rectissime inavertibiliterque conformat.5 Quæ Dei voluntas, est lex et regula ac mensura totius æquitatis ac veritatis: quod etiam convenit intellectui ac sapientiæ Dei, cui dicitur in libro Sapientiæ, Virtus tua justitiæ initium est.6

Nobis vero, quod illis uniformiter et connexim donatur, ex Deo traditis Eloquiis, quantum nobis possibile, in varietate et multitudine separabilium symbolorum donatum est. Id est: Hierarchica consistentia et reductio conversiva quam Deus præstitit angelis « uniformiter et connexim », id est uno spiritualique modo: uno (inquam) modo in genere, non tamen cunctis æqualiter et conjunctim. Non enim in eis successio temporalis habet locum, ut in hominibus, qui generati oni corruptionique subjacent : ideo simul reducti et conformati sunt voluntati divinæ, quantum ad angelos electos. Lucifer vero cum angelis suis apostatis a divina voluntate avertit se, volens sibi ipsi ac adhærentibus ei, esse lex et legifer : propter quod simul ejecti sunt. Quod ergo illis datum est uniformiter et conjunctim, hoc idem in genere valde communi collatum est « nobis » viatoribus, « Eloquiis ex Deo traditis », id est secundum Scripturas divinitus revelatas, « in varietate et multitudine separabilium symbolorum », id est per varias atque multiplices similitudines corporales et formas sacramentales, quæ a rebus per eas significatis possunt separari et corrumpi : imo et nos debemus similitudines illas transcendere, elevando mentem ad spiritualia per ea designata.

Essentia enim nostræ hierarchiæ est, a Deo tradita Eloquia, id est, Scripturæ « a Deo » datæ, sunt « essentia nostræ hierarchiæ », non realiter, sed vel partim causaliter, vel quantum ad formas sacramentorum ecclesiasticæ hierarchiæ, quæ in Scripturis continentur formaliter et expresse, aut virtualiter.7 Per sacramenta autem et Scripturas regeneramur in Christo, et ipsa Ecclesia spiritualiter gignitur, juxta illud Jacobi :8 Voluntarie nos genuit verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. Unde et Paulus :9 In Christo, inquit, per Evangelium ego vos genui.

Sanctissima autem Eloquia hæc dicimus, quæcumque a divinis nostris sacre perfectoribus, id est quæ ab Apostolis, Evangelistis ac Prophetis nos sancte perficientibus, in hagiographis nobis et theologicis donata sunt deltis, id est, descripta et relicta sunt nobis in Scripturis canonicis. Pro eo quod hic dicitur « deltis », in aliis tribus translationibus dicitur, Libris. Proprie autem per deltas, intelligi possunt pugillares seu tabulæ. Porro ἀγιόγραφα dicitur ab ἄγιον, quod est sacrum, et γραφή, scriptura. Atque ut ait Hieronymus in

A Prologo galeato, Hebræi dividunt Scripturas veteris Testamenti in tres partes, in legem, in Prophetas, et in hagiographa. Verum hoc loco, per hagiographa, juxta nominis interpretationem, intelligi potest tota sacra Scriptura : sicque quod additur, Et theologicis, accipiendum est expositorie. Rursus, per hagiographa accipi possunt scripta pertinentia ad agenda ; per theologica vero, scripta quæ pertinent ad credenda.

Atqui et quicumque ab ipsis sacris viris immaterialiori doctrina et minori : hoc est, « atqui », id est pro certo, « quicumque », id est ceteri post Apostolos et Evangelistas, qui « a sacris viris » Scripturæ sacræ auctoribus instructi sunt « doctrina immaterialiori et minori », id est informatione spiritualiori ac compendiosiori, qui scilicet subtiliores et illuminatores fuerunt, atque ex paucis verbis multa conceperant, nec per sensibilia et similitudines ac exempla introduci ac instrui indigebant; quomodo jam in cœlesti hierarchia, ex intellectu in intellectum, per medium verbum corporale quidem, immaterialius vero, tamen extra scripturam, duces nostri eruditi sunt :10 hoc est, « quomodo », id est per quem modum, « in cœlesti hierarchia » fit informatio immaterialiter ac brevissime, sine sensibilibus signis et pluribus verbis, sic pro parte « duces nostri eruditi sunt », id est sapientiores ac profundiores magistri a beatissimis Apostolis, ut Hierotheus, Ignatius : non tamen totaliter sicut in angelica hierarchia fit instructio, sed « ex intellectu in intellectum », id est, procedente eruditione ab intellectu unius in intellectum alterius per sensibilia signa, sicut subjungitur, « per medium verbum corporale quidem », id est per sermones exteriores audibiliter resonantes, « immaterialius vero », id est spiritualius quam alii communiter, quos per plura verba et similia quædam oportet doceri, juxta illud Apostoli, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus;11 « tamen extra scripturam », id est, per infusionem et inspirationem supernam specialius et eminentius sunt instructi, quam per exteriora : sicque ipsorum informatio, pro magna parte similis est illuminationi angelicæ hierarchiæ.

Footnotes

  1. * alias om. est ↩

  2. Ps. lxxxi, 6. ↩

  3. Gen. xviii, 2, 16, 22, 33. ↩

  4. Tob. v et seq. ↩

  5. * in eam ↩

  6. Sap. xii, 16. ↩

  7. alias om. a ↩

  8. Jacob. 1, 18. ↩

  9. 1 Cor. 14, 15. ↩

  10. * quodam modo ↩

  11. 1 Cor. m, 1. ↩

Chapter 7 of 98