Articulus 43
ELUCIDATIO PARTIS PRIMÆ HUJUS CAPITULI QUINTI: DE SACERDOTALIBUS PERFECTIONIBUS, AC PRIMUM DE IIS QUÆ PECULIARIA SUNT EPISCOPIS.
TRACTATUM jam est de sacramentis quibusdam, et specialiter tribus, Baptismo, Eucharistia, et Confirmatione. Nunc de eorumdem ministris tractatur, episcopo scilicet, sacerdote, et diacono.
Lex quidem hæc est Divinitatis sacratissima, id est, Deus creator ita instituit et præcepit, hancque rebus creatis ordinationem seu legem impressit, per prima secunda, id est inferiora et sequentia, inanimata et irrationalia, corporalia et corruptibilia, per superiora ac præcedentia, per viva et rationalia seu intellectualia ac spiritualia, ad divinissimam suam reducere lucem, id est ad se ipsum ac ultimum finem divinæque bonitatis participationem dirigere, secundum singulorum capacitatem, naturam aut merita. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, disponens universa suaviter.1 Unicuique quoque naturæ præfixit proprium finem, et indidit ei naturalem inclinationem ad illum, et de necessariis mediis congruenter providit. Hinc ipse verissime perhibetur omnium rector, princeps et rex. De quo in libro de Causis asseritur: Causa prima regit res creatas præter quod commisceatur cum eis; itemque, Primum regit res omnes per finem decoris pulcherrime. Istud consequenter probat Theologus per ea quæ in inferioribus cernimus.
Annon sensibiles elementorum essentias videmus in magis eis cognatiora primum venientes, et per illa in alia propriam dividentes operationem? id est, utique istud videmus. Nam activa primo agunt et influunt in propinquiora, et per illa in remotiora: quemadmodum ignis primus illuminat et calefacit quod sibi propinquius applicatur. Etenim a distanti in distans itur per medium.
Pulchre ergo omnis invisibilis et visibilis ornatus principium et fundamentum, in deiformiores primos infert deificos radios venire.23 Id est: Ex sensibili et naturali illo probatur exemplo a posteriori, quod Deus omnipotens, qui est « principium » exemplare ac effectivum, « et fundamentum » causale, non materiale, nec subjacens, sed omnia portans suo imperio et sua sustentans virtute.4 De quo scriptum est in Job:5 Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Et in Psalmo testatur:6 Ego confirmavi columnas ejus. Qui est principium exemplare totius pulchritudinis et « ornatus visibilis et invisibilis », materialis et immaterialis, naturalis et supernaturalis. De quo ex verbis Platonis in Timæo, deprompsit Boetius:7
Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique in imagine [formans].
Ipse primo et principaliter influit « radios » suos « deificos », id est lumina gratiæ et gloriæ, quibus mentes recipientium deificantur, id est, Deo sublimiter assimilantur, « in primos deiformiores », id est angelos altiores, Creatori in naturalibus atque gratuitis conformiores: quorum uni locutus est, Tu Cherub signaculum similitudinis.8
Et per illos tanquam lucidiores animos, id est tanquam per clariores et sapientiores intellectus, et ad participationem luminis et traditionem opportunum habentes, id est per illos tanquam per eos qui habent « opportunum », id est convenientius medium, eminentiorem capacitatem, et dispositionem nobiliorem, tam ad participandum illuminationem a superiore, quam ad tradendum et communicandum eam inferioribus: idcirco per illos irradiat in subjectos, id est in angelos ordinum inferiorum, sicque proportionaliter eis illucet et superapparet, id est, inferioribus illis desuper apparet atque infulget per superiores, præsertim in illuminationibus hierarchicis, quæ versantur circa divinorum cognitionem effectuum.
Horum ergo est primorum, id est, ad angelos istos primo spectat, deividum, id est, hoc ipsum quod ipsi cognoscunt et vident de Deo circa regimen rerum, secundis copiose in commensuratione quæ juxta eos est, ostendere, id est inferioribus liberaliter revelare secundum proportionem et discretionem qua hoc fieri congruit, utputa et ab ipsis sacre contemplata divina spectacula, id est objecta ipsis desuper manifestata, ut sunt mysteria gratiæ, et incerta atque occulta sapientiæ suæ, quæ superioribus abundantius pandit;910 et docere quæ hierarchica sunt, id est pertinentia ad dispositionem ac regimen universi, præsertim Ecclesiæ militantis, cum scientia consummativa, id est formata et perfectiva, quæ tendit ad inflammationem amoris. De his quippe superiores docent inferiores, non de increato objecto, quod omnes Beati clare et immediate conspiciunt, ac alia multa in eo, non tamen tam multa et alta ut superiores. Ideo de talibus illuminantur et docentur a superioribus, prout super Angelicam hierarchiam diffusius est expressum.
Divinaque eos qui post se sunt hierarchiæ simul omnia bene docentium, et perfectam docendi virtutem accipientium, et tradere secundum dignitatem sacre, erudite et integre, participantium sacerdotali consummatione.11 Hoc est: Superiorum illorum est inferiores instruere, tanquam « bene docentium simul omnia divina » quæ sunt « hierarchiæ », id est quæ spectant ad hierarchiam quamcumque : quæ omnia divina ipsi præ ceteris sciunt, et docere valent « eos qui post se sunt ». Superiorum dico, « accipientium virtutem docendi perfectam » a Deo, « tradere », id est ad tradendum et communicandum inferioribus, « sacre », id est caritative, et « erudite », id est sapienter, « et integre », id est abundanter, non parce, « secundum dignitatem », id est dispositionem et capacitatem, « participantium consummatione sacerdotali », id est inferiorum qui cum superioribus ecclesiasticæ hierarchiæ, puta cum sacerdotibus, convenientiam habent. Unde et sacerdos angelus Dei vocatur, ut apud Malachiam :12 Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quia angelus Domini exercituum est. Angeli quoque se ipsos Deo in holocaustum plene sacrificant.
Ergo divinus pontificum ordo, primus quidem est deividum ordinationum, id est ordinum seu congregationum contemplantium Deum in ecclesiastica hierarchia, seu ordinum divisorum, id est inter se distinctorum. Verumtamen episcopatus, archiepiscopatus, Papatus, proprie non sunt ordo nec ordines, prout Ordo est sacramentum et potestas spiritualis circa verum Christi corpus ministerium habens seu ad actus sacramentales; sed quædam dignitates, jurisdictiones et relationes superadditæ sacerdotio, ut frequenter. Verum nunc sumitur ordo extense, pro spirituali potestate ad jurisdictionem spectante.
Sublimissimus autem iterum idem, id est, ordo episcopalis est summus inter gradus et ordines ecclesiasticos, præsertim secundum quod sacerdotium est includens. Episcopi namque Apostolorum sunt successores. Sed sicut beatissimus Petrus princeps, id est prælatus, caput et vertex fuit Apostolorum, ita et Papa pontificum, non ob ordinem proprie dictum sublimiorem, sed latiorem jurisdictionem. Denique, secundum doctores super quartum et alibi, plenitudo ecclesiasticæ potestatis tria includit, videlicet : sacerdotium, quæ est potestas spiritualis circa corpus Christi verum. In qua potestate omnes sacerdotes sunt æquales. Nec in ea est Papa super simplicem sacerdotem, nec aliquem actum habet altiorem circa verum Christi corpus, quam infimus sacerdos, sed circa mysticum corpus Christi. Secundum est episcopalis potestas, quæ est de genere qualitatis, et manet secundum suam essentiam in episcopo degradato seu absoluto, in quo tamen non manet pristina jurisdictio. Hinc non consecratur de novo, si in pristinum gradum reponatur. In hac quoque potestate episcopali, non est unus episcopus alio major aut altior, sed solum in tertio, quod est jurisdictio, quæ in solo summo Pontifice est suprema.
Et novissimus idem :13 id est, episcopus est non solum supremus in Ecclesia, sed item novissimus, tanquam ceterorum fundamentum in quo resolutio quædam sistit; et virtualiter agit ac manet in inferioribus, qui operantur in potestate superioris : quemadmodum in prima propositione libri de Causis et ejus commentario elucidatur, quod prima causa plus influit quam quæcumque causa secunda; et quod causa secunda retrahente suam causalitatem, prima suam non retrahit, quoniam est adhærentiæ vehementioris. Idem dixerunt Plato et Proclus. Hinc subditur :
Etenim in ipso perficitur et impletur omnis nostræ hierarchiæ dispositio, id est, tota efficacia, virtus et ordinatio ecclesiasticæ hierarchiæ, in episcopo seu episcopali potestate consummatur, continetur et sistit tanquam in apice.14 Hierarchia etenim est unum totum potestativum, cujus natura est quod potestates partium inferiorum virtualiter et eminenter continetur in potestate partis superioris, quemadmodum in potestate regis, potestates ducis et marchionis ac comitis.
Ut enim omnem hierarchiam videmus in Jesum consummatam. Christus enim est caput et princeps, fundamentum, perfector et finis universæ hierarchicæ collectionis, tam angelicæ quam humanæ, sicut docet Apostolus ad Ephesios, dicens : Deus constituit Christum ad dexteram suam in cœlestibus, super omnem Principatum et Potestatem et Virtutem et Dominationem. Nam et Jesus, etiam15 secundum naturam assumptam ut Verbo unitam, caput et princeps ac prælatus est omnis hierarchici principatus ac ordinis. Sic unamquamque in proprium divinum summum sacerdotem : id est, quamlibet particularem Ecclesiam seu hierarchiam videmus et dicimus consummatam, per respectum et relationem ad proprium suum episcopum. Imo omne ovile, omnis congregatio, omnis plebs, per comparationem ad suum præsidentem, pastorem seu præsulem, est quid unum, et unum mysticum corpus, una societas, et a capite suo proprio quamdam unitatem sortitur. Hinc libro de Consideratione sanctus testatur Bernardus, quod Christus dicendo ad Petrum, Pasce oves meas, commendavit unitatem in uno pastore et in uno grege.16 Hinc omnis pastor, præsul et præsidens, per prius comparatur ad subditos suos et ad suum ovile collective, quam divisive. Unde et dominus Petrus de Alliaco, in libro suo de Ecclesiastica potestate, ostendit quod Romanus Pontifex per prius comparatur ad universalem Ecclesiam, quam ad quamcumque Ecclesiam particularem.
De hoc in opusculis de Auctoritate generalium conciliorum et de Potestate summi Pontificis, plenius scripsi. In quibus etiam aliqui contra me scripserunt valde erronee, imponentes mihi errores valde enormes, quos nunquam concepi nec cogitavi : ut quod ex una parte in opusculis illis imposuerim errorem generali concilio, ex alia parte summo Pontifici : quod prorsus falsissimum est, sicut jam passim pluribus constat quibus sæpe opuscula illa ostendi. Ex his demum quæ sacratissimus Dionysius scribit hic, illorum veritas demonstratur.
Ipsa enim hierarchici ordinis virtus, id est pontificalis potestas, quæ suæ particularis hierarchiæ quoddam est fundamentum, et omnes illius potestates includens, in omnibus locatur sacris universitatibus, id est, in omnibus congregationibus et ordinibus suæ jurisdictioni subjectis continetur ac relucet, et per omnes divinos ordines, id est in cunctis illis sibi commissis, operatur propriæ hierarchiæ mysteria, id est specialia quædam officia in sua diœcesi, quæ aliis ibi illicita sunt, nisi ex superioris indulto aut licentia : ut sacros ordines dare, ecclesias aut altaria consecrare, virgines sacras velare, chrisma conficere.
Discrete autem huic, ultra ceteros ordines, divina lex distribuit : id est, ecclesiastica ac divina ordinatio concedit et committit « huic », puta episcopo, « ultra ceteros ordines », id est præ inferioribus ecclesiasticis potestatibus atque ordinibus, « discrete », id est proprie ac singulariter. Sicut enim potestas episcopalis est specialis forma et virtus, sic habet et proprios actus, quum nulla res expers sit propriæ operationis, ut et Damascenus fatetur. De quibus subjungitur : in suam operationem, id est pro exercitio suo, imo pro operationum suarum congerie, diviniores sacrificationes, id est excellentiores quasdam sanctificationes et consecrationes, ut dictum est.
Hæ autem sunt perfectrices divinæ virtutis imagines, id est, operationes prætactæ episcopo propriæ, sunt perfectrices aliorum sacrorum, et sacramentalium actuum ac signorum, quia per operationes istas perficiuntur, benedicuntur ac terminantur. Ideo operationes istæ sunt « imagines virtutis divinæ », id est res quædam in quibus omnipotentia Dei repræsentatur, quemadmodum creata et ideata sunt velut imagines quædam et similitudines exemplarium rationum mentis divinæ, ex quibus derivantur ac deducuntur. Consummantes omnia divinissima symbola, id est, perficientes et consecrantes sacramentalia signa et sensibilia opera, instrumenta et media sacramentorum ac cultus divini, et omnes sacras dispositiones, id est ritus et observationes aut cærimonias in divinis. Quod consequenter per exempla declarat.17
Etsi enim a sacerdotibus perficiuntur quædam honorabilium symbolorum, id est, quamvis simplices sacerdotes benedicant et consecrent sensibilia quædam, ut sunt materiæ sacramentorum, ut panem et vinum, et aquam Baptismi; sed nunquam in theogenesiam , id est Baptismum, sacerdos operabitur, id est, nunquam aliquem baptizabit, sine divinissimo unguento, id est chrismate ab episcopo consecrato:18 sicque concurrit ibi completive effectus episcopalis virtutis. Verumtamen istud sane intelligendum est. De sacramentis enim contingit loqui dupliciter. Primo, quoad ea quæ spectant ad ea secundum eorum solennitatem, et quantum ad bene esse: sicque oportet baptizatum chrismate ungi. Et ita loquitur hic Theologus. Secundo, quoad spectantia ad necessitatem et veritatem ac proximam efficaciam sacramenti: et ita non oportet baptizatum ungi, imo nec confirmari.
Neque divinæ communionis perficiet mysteria, id est, non celebrabit, nec populum communicabit licite et de jure, nisi divinissimo altari communicativis superpositis symbolis, supple, pane et calice. Sed neque ipse sacerdos erit, id est, homo non erit sacerdos, nisi ab hierarchicis consummationibus in hoc sortitus, id est, nisi per consecrationem episcopalem, potestatem sacerdotalem sit consecutus. Verumtamen, sicut prætactum est, sacerdos de facto, et item ex dispensatione aut necessitate urgente, potest celebrare sine altari divinissimo; sed Theologus loquitur secundum legem communem.19
Inde divina legislatio hierarchicorum ordinum sanctificationem, et divini unguenti consummationem, et sacram altaris purificationem , divinorum pontificum perfectivis virtutibus singulariter divisit : id est, Spiritus Sanctus per sanctos patres, præsertim per Apostolos, instituit ac præcepit ut hæc opera per episcopos fiant, et per virtutes eorum perfectivas, videlicet per sacerdotalem et pontificalem potestatem: per quas efficiunt « sanctificationem ordinum hierarchicorum », id est, ministros Ecclesiæ consecrant: quorum characteres imprimuntur a Deo per creationem; episcopus vero instrumentaliter et dispositive cooperatur. Sic quoque « divini unguenti consummationem », id est consecrationem, complet, et dedicationem altaris.
Est ergo sanctificus ordo (alia translatio habet, Pontificalis) consummativæ virtutis repletus, id est perfectiva vi adimpletus. Perficere enim et majores sanctificationes efficere, spectat ad ipsum. Ideo subditur: perfecta hierarchiæ, id est, ea quæ in hierarchia sunt majora et perfecta, discrete perficiens, id est cum eminentia singulari: et scientias sacrorum manifestativorum eruditus, id est doctus mysticas significationes sacramentalium signorum et eorum quæ aliquid spirituale designant, ita quod talia potest exponere, edocet proportionales eorum et sacros habitus et virtutes, id est habituales talium proprietates ac vires, per quas proportionatæ sunt spiritualia seu abdita designare.
Footnotes
-
Sap. viii, 1. ↩
-
*deiformes ↩
-
* igitur ↩
-
Hebr. 1, 3. ↩
-
Job xxvi, 7. ↩
-
Ps. LXXIV, 4. ↩
-
Boetius, lib. III, metr. 9. ↩
-
Ezech. xxviii, 14, 12. ↩
-
* igitur ↩
-
Ps. L, 8. ↩
-
* Divina quoque ↩
-
Malach. II, 7. ↩
-
*alias om. idem ↩
-
* ipsum ↩
-
Ephes. 1, 20, 21. ↩
-
Joann. xxi, 17. ↩
-
*purgatio- nem ↩
-
* sed nun- quam ali- quando sa- cram theo- genesiam ↩
-
*et edocet ↩
Chapter 50 of 98