Skip to the text

Articulus 45

CONCLUSIO SEU REPETITIO BREVIS PRÆDICTORUM DE TRIBUS ORDINIBUS.

EX his includit Theologus : Ostensus est ergo a nobis pontificum quidem ordo, consummativus et, pro id est, perfectivus, id est, modo declaravimus quod ordo præsulum habet sanctificare, consummare ac perficere sibi immediate subditos et commissos.1 Et simili sensu ostensus est a nobis ordo sacerdotum, illuminativus et luciducus, ut modo expositum est. Ministrantium vero, id est ordo diaconorum, ostensus est a nobis esse purgativus et discretivus, juxta expositionem nunc introductam. Scilicet hierarchico, id est principali pontificalive ordine (unde alia habet translatio : Videlicet pontificalis ordo), non perficere tantum, sed et illuminare simul et mundare cognoscente : id est, sic quod ordo pontificalis novit et scit non solum perficere, sed et illuminare, itemque purgare ; et sacerdotum virtute habente, id est « virtute sacerdotum » seu potenti ordine eorum « habente » in se ipsa cum illuminativa et purgativam scientiam, id est vim et notitiam mundativam una cum virtute illuminativa.23

Ipsæ quidem enim minores, id est inferiores potestates, in ea quæ meliora sunt, transmovere non possunt, id est, actum sublimiorum potestatum nequeunt exercere, nec in ea perducere aut movere ad quæ superiores possunt, eo quod injustum sit eis ad hujusmodi conari majestatem, id est, præsumptuosum videretur inferioribus niti ad ea agenda quæ eorum gradum, limitem, vim, ordinem et mensuram transcendunt, quum scriptum sit :4 Non transgrediaris terminos quos fixerunt patres tui. Ipsæ autem diviniores virtutes, cum propriis et subjectas suæ perfectionis sacra scientia cognoscunt : hoc est, « diviniores virtutes », id est excellentiores potestates et mentes, « cognoscunt scientia », id est cognitione « sacra, perfectionis suæ subjectas virtutes cum propriis », id est tam inferiores virtutes quam proprias. Imo ut in libro de Causis probatur : Omnis intelligentia scit suam scientiam, et scit quod supra se est, et quod infra est.

Similiter, quoniam divinarum sunt actionum imagines, id est, hoc quoque cognoscunt virtutes prætactæ, quod actus earum, imo et ipsæmet, sunt quædam « imagines », id est assimilationes et expressiones et imitationes, « divinarum actionum », id est increatæ cognitionis et ordinationis dilectionisque Dei. Ipsæ sanctificatæ dispositiones, id est sanctæ angelicæ mentes sapienter dispositæ, bene ornati et inconfusi decoris, quoniam habent decorem in se et inter se speciosum, et inconfusum seu inturbatum, et quia fluxerunt a decore æterno divino, quem repræsentant tanquam imagines ejus, divinarum operationum in semetipsis ostendentes illuminationes ordinatas in primas, et medias, et ultimas sacras actiones et ordinationes : hoc est, mentes illæ repræsentantes seu « ostendentes in semetipsis illuminationes divinarum operationum », id est cognitiones seu revelationes operum divinorum, « ordinatas », id est5 distinctas, « in primas, et medias, ac ultimas », id est in supremas et infimas, et medio modo se habentes, « sacras actiones et ordinationes »; in discretionibus hierarchicis ordinatæ sunt, id est sapienter distinctæ in choris atque ordinibus suis, manifestantes (ut diximus) in se ipsis divinarum operationum ordinatum et inconfusum, id est pulchrum processum et decentissimum nexum actionum Dei, quæ sunt, purgare, illuminare, perficere. Unde subjungitur :

Quoniam enim Divinitas in quibuscumque inest animos purgat primum, deinde illuminat, id est, ex quo Deus « purgat animos », id est intellectus seu spiritus, « in quibuscumque inest » per caritatem et gratiam, et eos « deinde illuminat »: non quod prius tempore sit purgare, quam illuminare aut perficere, præsertim in angelis, imo in re ipsa actus isti coincidunt, solaque ratione distinguuntur, ut sunt hierarchici actus: ita quod idem actus, ut a dissimilitudine seu nescientia quadam mundans, vocatur purgatio; et ut veritatem ostendens, seu ipsa veritatis ostensio, dicitur illuminatio; et ut in Deum reducens, fertur perfectio; atque consideratus ut purgatio, præcedit se ipsum consideratum secundo modo, sicque deinceps. Et illuminatos consummat, id est perficit, ad deiformem perfectionem, id est, ad hoc quod Deo supernaturaliter et sublimiter conformentur. Merito pontificalis divinarum imaginum, id est episcopalis potestas, suprema virtutum istarum hierarchicarum quæ sunt imagines summæ virtutis, in discretas se ipsam alternat ordinationes, id est, in plures actus se variat (sicque quasi « alternat », id est, alterum et alterum, hoc est, alio et alio modo habentem, se exhibet), et varias « ordinationes », id est, varios actus ordinatos seu institutiones facit diversas, et virtutes, id est actiones bonas potentes; operose ostendens divinas operationes, id est, efficaciter exercens actus Deo placentes, et ad suum spectantes officium, quemadmodum unumquemque episcopum S. Paulus hortatur, Labora sicut bonus miles Christi;67 in sanctissimis et inconfusis ordinibus ponderose et inconfuse statutas, id est in ordinibus purgativorum et illuminativorum ac perfectivorum provide consistentes.8

Sed quoniam sanctificas ordinationes et partitiones, virtutesque earum et operationes diximus, id est, trium ordinum horum dispositiones, divisiones, vires et opera determinavimus, quantum nobis possibile est, id est moderata virtute; et sacratissimas earum, quantum potentes sumus, inspiciamus consummationes, id est perfectivas et perfectissimas actiones.

Footnotes

  1. * igitur ↩

  2. * et inconfusi divinarum operationum ordinis ↩

  3. * sanctificativæ ↩

  4. * vide supra ↩

  5. I Cor. vi, 11. ↩

  6. II Tim. II, 3. ↩

  7. *aperte* ↩

  8. *ponderate* ↩

Chapter 52 of 98