Articulus 44
DE PROPRIIS AC PRÆCIPUIS SACERDOTUM ET DIACONORUM ACTIBUS.
SEQUITUR de proprietatibus et actibus sacerdotum et diaconorum juxta ritum primitivæ Ecclesiæ, in qua solum erant distincti tres ordines isti, episcoporum scilicet, et sacerdotum, ac diaconorum.
Sacerdotum autem luciducus ordo, id est sacerdotes quorum est luce doctrinæ per iter salutis ducere proximos, in sanctas hostiarum inspectiones manuducit perfectos, id est, baptizatos et aliunde paratos perducit ad videndum Ecclesiæ sacramenta; sub divinorum pontificum ordine, quia sacerdotes episcopis subsunt, et eorum directione reguntur, et post eum sacrificans proprias sacras actiones, id est, ordo sacerdotum post episcopos ad Dei honorem exsequens et exhibens opera et sacrificia ad officium suum spectantia. In quibus hoc quidem ipse agit quod subditur: deificas, id est res divinas et sacramentales, ostendens per sacratissima symbola, id est sensibilia signa aut vascula sub quibus latent; et contemplatores advenientes, id est, eos qui veniunt ut videant dominica sacramenta, perficiens aliqua informatione, vel admittendo eos ad inspectionem sacrorum, et sanctarum teletarum communicatores, id est, sacramentorum participatores eodem modo perficiens;1 in summum autem sacerdotem remittens scientiam contemplatarum sacrificationum desiderantes, id est, eos qui cupiunt scire significationes, rationes et mysteria oblationum et sanctarum actionum quas viderint, dirigens ad præsulem: de quibus profundius edocere populum, reservatur episcopo tanquam spiritualissimo et in divinis doctissimo.
Ministrantium vero, id est diaconorum, ordo purgativus, id est habens inferiores purgare, et dissimilium discretivus, id est separans immundos et infideles a mundis, ante in sacerdotum sanctificationes accessionem purgat advenientes, id est, mundat eos qui veniunt, ut purgentur « ante accessionem » ad « sanctificationes sacerdotum », id est, antequam permittat eos aggredi illuminationem a sacerdote, puros eos perficiens contrariis, id est, ab oppositis malis exhibens eos purgatos, et ad sacrificam inspectionem et communicationem coaptatos, id est, aptos eos constituens ad intuitionem sanctæ oblationis et sacræ communionis tempore opportuno; vel, « ad communicationem », conversando inter fideles.
Inde in sancta theogenesia, ministri advenientem, id est post prædicta, ministri, id est diaconi, eum qui venit ad Baptismi regenerationem, vetus denudant, id est exuunt, vestimentum, adhuc et absolvunt ab impedimentis accedendi, et ad occasum in abrenuntiationem statuunt, id est, ducunt illum ad occidentalem plagam templi, ut ibi renuntiet Satanæ et actibus ejus: qui Orienti, id est Christo, adversatur, de quo loquitur Zacharias:2 Ecce vir, Oriens nomen ejus. Et iterum ad ortum, id est partem orientalem, transducunt, in signum quod divinæ illuminationi jam propinquavit.
Purgativæ enim sunt ordinationis et virtutis, id est, diaconi sunt ordinis purgativi, et vim habent purgandi, repellere universaliter jubentes advenientibus, id est, ipsi diaconi « jubentes advenientibus » ad Baptismum « repellere universaliter », id est, ut generaliter ac totaliter repellant et abjiciant, prioris vitæ amictus, id est consuetudinem et habitus vitiorum, quibus quasi vestimento fuerunt operti, juxta illud Psalmi :3 Operiantur sicut diploide confusione sua.4 Et prioris conversationis tenebrosum, id est congeriem tenebrarum ac caliginem passionum pristinæ vitæ, quæ potius fuit mors quam vita (de qua Salomon : Via, inquit, impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. De quo amictu alibi scriptum est :5 Odientes eam quæ carnalis est, maculatam tunicam. Unde et Paulus : Exuite, ait, veterem hominem cum actibus suis), ostendentes, id est, per hanc corporalem nudationem monstrantes eos oportere abjicere.6 Et edocentes eos reordinandos, id est a prioribus inordinationibus reformandos ac ordinandos in melius, utputa ex non lucentibus in lucentia transcendere, id est ex consortio hominum vitiis obtenebratorum, ad incorporationem fidelium fide et gratia splendidorum procedere, sicut talibus scripsit Apostolus :7 Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Unde per Isaiam Dominus dixerat : Deducam cæcos in viam quam nesciunt.89
Purgativa ergo est ministrativa dispositio, id est, officium istud diaconorum est purgativum, in manifestissimas sacerdotum sanctificationes reducens purgatos, id est, aptans et ducens ita mundatos ad claras et salubres illuminationes sacerdotum ; et imperfectos dijudicans, id est, salubriter judicans, per hoc quod ostendit eis imperfectionem ipsorum, ut inde dolentes ac bene erubescentes, accendantur et festinent ad meliora ac viciniora saluti :10 hinc subditur, et inflammans mundativis Eloquiorum illuminationibus et doctrinis, id est, corda illorum accendens præceptis Scripturarum illuminativis ac salutaribus documentis. Nempe ut ait Psalmista : Præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.11 Et rursus : Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.12 Hinc in Proverbiorum libro inducitur : Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. Denique hujusmodi mundativæ illuminationes sunt verba ista Scripturæ : Omni custodia custodi cor tuum. Maledictus qui facit opus Dei negligenter. Cum metu et tremore vestram salutem operamini. Et consimilia pene innumera. Et adhuc immundos, id est nondum purgatos, sacerdotibus inconfuse separans, id est, ab inordinato et imparato accessu ad illuminationes sacerdotum prohibens, ut tactum est, « inconfuse », id est ordinate, vel sine illorum confusione, videlicet sapienter et caritative.
Propter quod et sanctis eam statuit portis hierarchica legislatio : id est, ob istud præfigurandum, « legislatio hierarchica », id est præceptum legis Mosaicæ hierarchialis : quod in libro Numerorum et in ultima visione Ezechielis habetur ;13 « statuit eam sanctis portis », id est, dispositionem ministrantium in templo ordinavit stare ad portas seu januas templi, videlicet ipsos ministros seu Levitas :14 ad sacra provenientium introitum in perfectissimis purgationibus insinuans, id est, lex statuit hoc, « insinuans », id est, per hoc designans, « introitum provenientium ad sacra », id est accessum pertingentium ad sacra mysteria ac sacramenta Ecclesiæ, consistere « in purgationibus perfectissimis », quæ ad illuminationem et sanctificationem præparant et perducunt.15 Unde dicitur in Psalmo : Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? qui ingreditur sine macula. In cujus figurationem etiam multi secundum legem immundi, prohibebantur ab ingressu templi tempore legis.16
Et ad sanctas eorum inspectiones et communicationes accessum purgativis virtutibus tradens, hoc est, assignans exercitiis vitæ purgativæ, seu actibus virtutum purgativarum (ut sunt actus pœnitentiæ et virtutum moralium passiones reformantium), tanquam meritoriis, « accessum ad inspectiones et communicationes » sacrorum locorum et mysteriorum ac sacramentorum Ecclesiæ, et per eas eos impollutos accipiens, id est, per prævias illas purgationes ac præparationes « accipiens » illos fideles sic mundatos, « impollutos » pro nunc, quamvis antea fuerint inquinati. Qualibus scripsit Apostolus : Sed mundati estis, sed sanctificati estis.
Footnotes
-
*sacrarum ↩
-
Zach. vi, ↩
-
Judæ 23. ↩
-
Ps. cviii, 29. ↩
-
Prov. iv, 19. ↩
-
*Prov. iv, 23.* *Jer. xlviii, 10.* ↩
-
*Philipp. ii, 12.* ↩
-
Is. xlii, 16. ↩
-
Ephes. v, 8. ↩
-
Hebr. vi, 9. ↩
-
Ps. xviii, 9. ↩
-
Ps. cxviii, 105. ↩
-
Num. i, 53; iii, 6, 25, 28, 32; ix, 19, 23; xviii, 4, 5; xxxi, 30, 47; ↩
-
Ezech. xl, 45, 46; xliv, 11, 14. ↩
-
*Ps. xiv, 1, 2.* ↩
-
*Lev. xii, 4, 6; xiv, 11; xv, 14, 29; xxi, 23; xxii, 9.* ↩
Chapter 51 of 98