Skip to the text

Capitulum 5

DE SACERDOTALIBUS CONSUMMATIONIBUS.

LEX quidem hæc est Divinitatis sacratissima, per prima secunda ad divinissimam suam reducere lucem. Annon sensibiles elementorum essentias videmus in magis eis cognatiora primum venientes, et per illa in alia propriam dividentes operationem? Pulchre igitur omnis invisibilis et visibilis ornatus principium et fundamentum, in deiformes primos infert deificos radios venire, et per illos tanquam lucidiores animos, et ad participationem luminis et traditionem opportunum habentes, in subjectos proportionaliter eis illucet et superapparet. Horum igitur est primorum, deividum secundis copiose in commensuratione quæ juxta eos est, ostendere, et ab ipsis sacre contemplata divina spectacula, et docere quæ hierarchica sunt, cum scientia consummativa; divina quoque eos qui post se sunt hierarchiæ simul omnia bene docentium, et perfectam docendi virtutem accipientium, et tradere secundum dignitatem sacre, erudite et integre, participantium sacerdotali consummatione. Ergo divinus pontificum ordo, primus quidem est deividum ordinationum, sublimissimus autem et novissimus iterum idem. Etenim in ipsum perficitur et impletur omnis nostræ hierarchiæ dispositio. Ut enim omnem hierarchiam videmus in Jesum consummatam, sic unamquamque in proprium divinum summum sacerdotem. Ipsa autem hierarchici ordinis virtus in omnibus locatur sacris universitatibus, et per omnes divinos ordines operatur propriæ hierarchiæ mysteria. Discrete autem huic, ultra ceteros ordines, in suam operationem divina lex distribuit diviniores sacrificationes. Hæ autem sunt perfectrices divinæ virtutis imagines, consummantes omnia divinissima symbola, et omnes sacras dispositiones. Etsi enim a sacerdotibus perficiuntur quædam honorabilium symbolorum, sed nunquam aliquando sacram theogenesiam sacerdos operabitur sine divinissimo unguento. Neque divinæ communionis perficiet mysteria, nisi divinissimo altari communicativis superpositis symbolis. Sed neque ipse sacerdos erit, nisi ab hierarchicis consummationibus in hoc sortitus. Inde divina legislatio hierarchicorum ordinum sanctificationem, et divini unguenti consummationem, et sacram altaris purgationem, divinorum pontificum perfectivis virtutibus singulariter divisit. Est igitur sanctificus ordo consummativæ virtutis repletus, perfecta hierarchiæ discrete perficiens, in scientias sacrorum manifestativorum eruditus, et edocet proportionales eorum et sacros habitus et virtutes.

Sacerdotum autem luciducus ordo, in sanctas hostiarum inspectiones manuducit perfectos, sub divinorum pontificum ordine et post eum sacrificans proprias sacras actiones. In quibus hoc quidem ipse agit : deificas ostendens per sacratissima symbola; et contemplatores advenientes perficiens, et sacrarum teletarum communicatores; in summum autem sacerdotem remittens scientiam contemplatarum sacrificationum desiderantes. — Ministrantium vero ordo purgativus et dissimilium discretivus, ante in sacerdotum sanctificationes accessionem purgat advenientes, puros eos perficiens contrariis, et ad sacrificam inspectionem et communicationem coaptatos. Inde in sancta theogenesia, ministri advenientem vetus denudant vestimentum, adhuc et absolvunt; et ad occasum in abrenuntiationem statuunt, et iterum ad ortum transducunt. Purgativæ enim sunt ordinationis et virtutis, repellere universaliter jubentes advenientibus prioris vitæ amictus, et prioris conversationis tenebrosum ostendentes, et edocentes eos reordinandos, ex non splendentibus in lucentia transcendere. Purgativa igitur est ministrativa dispositio, in manifestissimas sacerdotum sanctificationes reducens purgatos, et imperfectos dijudicans et inflammans mundativis Eloquiorum illuminationibus et doctrinis, et adhuc immundos sacerdotibus inconfuse separans. Propter quod et sanctis eam statuit portis hierarchica legislatio, ad sacra provenientium introitum in perfectissimis purgationibus insinuans, et ad sanctas eorum inspectiones et communicationes accessum purgativis virtutibus tradens, et per eas eos impollutos accipiens.

Ostensus est igitur a nobis pontificum quidem ordo, consummativus et perfectivus; sacerdotum autem, illuminativus et luciducus; ministrantium vero, purgativus et discretivus : scilicet hierarchico ordine, non perficere tantum, sed et illuminare simul et mundare cognoscente; et sacerdotum virtute habente in se ipsa cum illuminativa et purgativam scientiam. Ipsæ quidem enim minores, in ea quæ meliora sunt, transmovere non possunt, eo quod injustum sit eis ad hujusmodi conari majestatem. Ipsæ autem diviniores virtutes, cum propriis et subjectas suæ perfectionis sacra scientia cognoscunt. Similiter, quoniam divinarum sunt actionum imagines ipsæ sanctificativæ dispositiones, bene ornati et inconfusi divinarum operationum ordinis, in semetipsis ostendentes ordinatas illuminationes in primas, et medias, et ultimas sacras actiones et ordinationes, in discretionibus hierarchicis ordinatæ sunt, manifestantes (ut diximus) in se ipsis divinarum operationum ordinatum et inconfusum. Quoniam enim Divinitas in quibuscumque inest animos purgat primum, deinde illuminat, et illuminatos consummat ad deiformem perfectionem; merito pontificalis divinarum imaginum, in discretas se ipsam alternat ordinationes et virtutes, aperte ostendens divinas operationes in sanctissimis et inconfusis ordinibus ponderate et inconfuse statutas. Sed quoniam sanctificas ordinationes et partitiones, virtutesque earum et operationes diximus, quantum nobis possibile est; et sacratissimas earum, quantum potentes sumus, inspiciamus consummationes.

MYSTERIUM SACERDOTALIUM CONSUMMATIONUM.

Summus quidem sacerdos ad hierarchicam consummationem accedens, utroque pede inclinans ante conspectum divini altaris, super caput habet a Deo tradita Eloquia et hierarchicam manum; et hoc modo a perficiente eum summo sacerdote sanctissimis invocationibus consummatur. Sacerdos autem utroque pede inclinans in conspectu divini altaris, super caput habet hierarchicam dexteram; et hoc modo a perficiente eum summo sacerdote sacris invocationibus sanctificatur. Minister vero unum de pedibus inclinans in conspectu altaris, super caput habet perficientis eum summi sacerdotis dexteram, perficiendus ab ipso ministrantium consummativis invocationibus. Unicuique autem eorum cruciforme signatur a perficiente summo sacerdote signaculum; et per unumquemque prædicatio sacra fit, et consummativa salutatio, salutante omni divino præsente viro, et consummante summo sacerdote ad aliquid dictarum divinarum ordinationum consummatum.

THEORIA.

Communia quidem sunt summis sacerdotibus, et sacerdotibus, et ministris, in sanctificativis eorum consummationibus : ad divinum altare accessus et inclinatio, hierarchicæ manus impositio, cruciforme signaculum, præconium, consummativa salutatio. Separata autem et discreta : summis quidem sacerdotibus, Eloquiorum super caput impositio, non habentibus hoc minoribus ordinibus; sacerdotibus vero, ambobus pedibus inclinatio, non habente hoc ministrantium consummatione : ministri enim, ut dictum est, unum inclinant de pedibus tantum.

Igitur ad divinum altare accessus et sufflexio, insinuat omnibus sanctificate perficiendis, supponere universaliter consummationis principi Deo propriam vitam, et suam intellectualem universitatem castissimam ipsi oblatam accedere et conformem, et ut est possibile, dignam exsistentem divino et sanctissimo et sacerdotali altari, offerente sanctifice deiformes intellectus. — Hierarchicæ autem manus impositio, similiter quidem manifestat perfectivam principalem protectionem, sub qua tanquam disciplinis sancti custodiuntur paterne, ipsis quidem habitum et virtutem sanctificativam donantem, contrarias vero eis virtutes segregantem. Docet autem simul et omnes perficere sanctificativas operationes, tanquam sub Deo agentes perfectos, et propriarum operationum eum habentes in omnibus ducem. — Cruciforme autem signaculum, omnium simul carnalium concupiscentiarum interdictionem, et Dei imitatricem vitam, respicientem recte in virilem Jesum, et in divinissimam vitam usque ad crucem et mortem cum divina impeccabilitate venientis : et sic viventes, tanquam conformes signantis in cruciformi propriæ impeccabilitatis imagine.

Sacram vero consummationum et consummandorum prædicationem summus sacerdos reboat, mysterio declarante quomodo amicus Dei sanctificator, manifestator est divinæ electionis, non ipse propria gratia perficiendos in sanctificativam ducens consummationem, sed a Deo motus in omnes hierarchicas sanctificationes. Sic Moyses legalis sanctificator, neque fratrem qui est Aaron, in sacerdotalem consummationem ducit, et amicum Dei se esse et sanctificum æstimans, donec divinitus in hoc motus a perfectionis principe Deo, sacerdotalem hierarchice perfectionem perficit. Sed et divinus noster et primus sanctificus (factus est enim et hoc propter nos), humanissimus Jesus, non se ipsum glorificavit, ut Eloquia aiunt; sed qui locutus est ad eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Propter quod et ipse in sacerdotalem consummationem ducens discipulos, et quidem subsistens, ut Deus, perfectionis princeps, tamen in sanctissimum suum Patrem et divinum Spiritum, perfectionis principalem retulit hierarchicæ perfectionem, annuntians discipulis, ut Eloquia aiunt, ab Jerosolymis non recedere, sed exspectare promissionem Patris quam audistis mei, quia vos baptizabimini Spiritu Sancto. Et quidem1 et ipse discipulorum vertex, cum coordinata sibi hierarchica decade, in duodenarii discipulorum veniens sanctificam consummationem, in Divinitate electionem timidus reliquit : Ostende, dicens, quem eligam. Et a divina sorte divinitus ostensum, in sancti duodenarii hierarchicum numerum recepit. De divina autem sorte huic Matthiæ data, alii quidem alia dixerunt, nec recte, ut æstimo. Meum vero et ipse sensum dicam. Videntur enim mihi Eloquia sortem nominasse divinum quoddam donum, declarans illi hierarchico choro a divina electione ostensum. Præter enim aliquid divinum, summus sacerdos non per se ipsum motus debet sacerdotales facere perfectiones, sed Deo submovente, eas hierarchice et cœlitus perficere.

Hebr. v, 5, 6; Ps.cix, 4.

Act. 1, 4, 5.

Ibid. 15-26.

Propter

Ipsa autem ad finem sanctificæ consummationis salutatio, sacram intelligentiam habet. Omnes enim quicumque adsunt, sanctificis exsistentes ordinibus, sed et ipse perficiens summus sacerdos salutat perfectum. Quum enim sanctificativis habitudinibus et virtutibus, et divina vocatione, et sanctificatione, ad sanctificam perfectionem advenit animus sacer, amabilis est coordinatis et sacratissimis ordinibus, in deiformissimam ductus pulchritudinem, amantibus æquiformibus animis, et ab eis sacre adjutus. Inde ad se invicem sanctifica salutatio sanctificatur æquiformium animorum, sacram societatem declarans, et inter se invicem amabilem lætitiam, tanquam integre salvantem sanctificativa formatione deiformissimam pulchritudinem.

Hæc igitur, ut diximus, sunt communia totius sanctificæ consummationis. Summus autem sacerdos discrete habet Eloquiorum super caput sanctissimam superpositionem. Quoniam enim consummativa totius sacerdotii virtus et disciplina, divinis summis sacerdotibus a divina donatur et perfectionis principe bonitate, pulchre in hierarchicis capitibus superponuntur Deo tradita Eloquia continuatim et disciplinate manifestatoria totius theologiæ, et theoptiæ*, et theophaniæ, unaque* theurgiæ ratione, omnium divinorum et sacrorum operum et verborum quæ a benefica et theurgiæ divina operatione nostræ hierarchiæ donata sunt: tanquam deiformi summo sacerdote totius hierarchicæ virtutis integre participante; omnium autem hierarchicarum sanctarum laudationum et sanctarum actionum veram et Deo traditam scientiam, non illuminato tantum, sed et aliis proportionibus hierarchicis tradente, et perficiente in divinissimis scientiis et sublimissimis anagogis, hierarchiceque simul omnia totius hierarchiæ perfectissima. Sacerdotibus autem pedum inclinatio conveniens est ultra ministrativam dispositionem, tanquam unum inclinante illa, et hoc hierarchico schemate consummante. Ipsa igitur inclinatio significat subjectum accessum accedentis, referentis Deo quod divinitus accedens. Quoniam vero, ut sæpe diximus, tres sacræ consummantium dispositiones, propter tres sanctissimas teletas et virtutes supersedent tribus consummandorum ordinibus, et sub divina juga salutarem eorum sacrificant accessum; apte ministrativa dispositio, tanquam purgativa, unam sacrificat purgandorum accessionem, sub divinum eam supponens altare, tanquam in ipso purgatis animis supermundane oblatis. Sacerdotes autem utroque pede inclinant, veluti suis sacris accessibus non solum mundantibus, sed et manifestissimis suis sacrificationibus anagogice purificatam vitam in contemplativum habitum et virtutem sacrifice consummantibus. Summus autem sacerdos utroque pede inclinans, super caput habet Deo tradita Eloquia, Dei ministrativa virtute purgatos et sacrifica illuminatos, ad inspectorum ab ipsis sacrorum proportionaliter eis scientiam hierarchice ducens, et per eam consummans accedentes in integram secundum eos oblationem.

Footnotes

  1. Act. i, 4, 5. ↩

Chapter 49 of 98