Articulus 51
DE SIGNIFICATIONE EORUM QUÆ SUNT PROPRIA UNICUIQUE ORDINI.
HÆC ergo, ut diximus, sunt communia totius sanctificæ consummationis, id est omnium constitutorum in sacris ordinibus, utputa episcoporum, sacerdotum, diaconorum.1 Quorum propria subjunguntur.
Summus autem sacerdos discrete, id est differenter ab aliis, scilicet proprie, habet Eloquiorum super caput sacratissimam superpositionem, id est librum sacræ Scripturæ superpositum capiti suo dum ordinatur.2 Quoniam enim consummativa totius sacerdotii virtus et disciplina, id est tota potestas et auctoritativa scientia sacerdotalis, quæ sunt duæ claves, divinis summis sacerdotibus, id est episcopis, qui divini sunt ad minus ratione sacratissimi et divinissimi sui pontificalis officii, a divina donatur et perfectionis principe bonitate, id est, increata Dei benignitate confertur, pulchre in hierarchicis capitibus, id est super capita episcoporum, superponuntur Deo tradita Eloquia, id est liber Scripturarum a Deo inspiratarum, ut liber Evangeliorum, vel Biblia, continuatim et disciplinate manifestatoria, id est connexe ac sapienter declarativa, totius theologiæ, et theoptiæ, et theophaniæ. Alia translatio continet, Omnis Theologia, omnisque divina actio et apparitio, id est tota theologica veritas, et recitatio operum divinorum, et descriptio revelationum. Unde videtur quod liber totius aut majoris partis Bibliæ, superponebatur illorum capitibus. Unaque ratione, omnium divinorum et sacrorum operum et verborum quæ ab unifica divina operatione nostræ hierarchiæ donata sunt:3 id est, simili ratione et sensu continentur in libro illo totali descriptiones seu scripturæ omnium mysteriorum et sanctorum operum ac verborum desuper præstitorum et revelatorum Ecclesiæ, quantum necessarium fuit ad informationem Ecclesiæ. Non tamen simpliciter omnium, quum et scriptum sit: Multa alia fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum mundum arbitror posse capere eos qui scribendi sunt libros.4 In libro Job quoque dicitur : Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus; et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri?5 In Ecclesiastico quoque legitur : Multa sunt abscondita majora his ; pauca enim vidimus operum ejus.6 « Quæ donata » et revelata « sunt » ecclesiasticæ « hierarchiæ », id est universali militanti Ecclesiæ, quæ a primo electo homine dicitur incepisse, « operatione divina unifica », id est a Deo operante per se et per creaturas subjectas : qui cuncta unificat, id est, unumquodque efficit unum, secundum quod unum cum ente convertitur, et diversa in aliquam redigit unitatem ; imo universa coordinavit ita, quod omnia simul sunt quasi unus exercitus et una totalitas, et ordo est intimus rebus.
Tanquam deiformi summo sacerdote totius hierarchicæ virtutis integre participante, id est plenarie sortito plenitudinem scientiæ et «virtutis» ecclesiasticæ, saltem comparative, et quantum ad suum spectat officium in sua diœcesi. Quæ tamen potestas a Pontifice summo diversimode restringitur, dilatatur et ordinatur, ne sit in Ecclesia Dei confusio, sed unusquisque præsideat suis. Ob hanc præeminentiam potestatis atque scientiæ præsulis, superponitur capiti ejus in sua ordinatione liber totius divinæ Scripturæ.
Omnium autem hierarchicarum sanctarum laudationum et sanctarum actionum veram et Deo traditam scientiam, non illuminato tantum : hoc est, episcopo «non» solum «illuminato», id est docto et cognoscente, «scientiam veram» et a Deo collatam, «omnium laudationum sanctarum hierarchicarum», id est laudum ecclesiasticarum, quibus Ecclesia in Dei officio utitur, vel omnium laudabilium præconiorum operumque sanctorum, id est quorumdam de omnibus, ut sit distributio accommoda : juxta id Psalmi, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.7 Et Ecclesiasticus ait : Glorificate Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc;8 et, Exaltantes eum, replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis. Etenim de ipso scriptum est vere, Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero :9 supple, hominibus cognito. Nihilo minus verum est illud Sapientiæ :10 Omnia in mensura et numero et pondere constituisti.
Itaque, episcopo non tantum sic illuminato, sed et aliis proportionibus hierarchicis tradente, id est, ipso episcopo inferioribus communicante dona gratiarum sibi concessa, «hierarchicis proportionibus», id est discretis commensurationibus, influendo singulis secundum capacitatem, dignitatem, statum, gradum et dispositionem eorum, quemadmodum in Evangelio legitur : Dedit unicuique secundum propriam virtutem, et perficiente illuminatos in divinissimis scientiis, id est profundioribus theoriis, et sublimissimis anagogis, id est altissimis contemplationibus sursumductivis, secundum illud Apostoli :11 Sapientiam loquimur inter perfectos.12 Hierarchiceque simul omnia totius hierarchiæ perfectissima, id est episcopo ita docto «omnia», imo et «perfectissima», et spiritualissima, et difficillima cognoscente «hierarchice», catholice, id est, ut necessarium est ecclesiasticæ hierarchiæ, ut queat ligata dissolvere, obscura exponere, et ea quæ fidei sunt persuadere, defendere, corroborare. Ad quem potissime spectat illud Petri :13 Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe. Nempe ad episcopum pertinet totam suam diœcesim purgare, illuminare, perficere, atque ad difficiliora responde-re. Sed heu, heu, heu! ad quid devenit Ecclesia ? ad quam miserabilissimam et pene extremam ruinam?
Sequitur de propriis sacerdotum respectu diaconorum.
Sacerdotibus autem pedum inclinatio conveniens est, id est, sacerdotibus in eorum ordinatione convenit quod ambo genua flectant, ultra ministrantium dispositionem, id est ultra dispositos et locatos in ordine diaconatus, tanquam unum inclinante illa, id est, dispositione seu ordine diaconorum flectente in sua ordinatione solummodo unum genu, et hoc hierarchico schemate consummante, id est, isto apparatu ac ritu complente episcopo consecrationes præfatas.1415
Ipsa ergo inclinatio, id est geniculatio, significat subjectum accessum accedentis, id est ipsum aditum ordinandi provenire ex humilitate et obedientia, sicque esse « subjectum » Deo, tam ipsum quam personam « accedentis », referentis Deo quod divinitus accedens, id est, Deo gratanter adscribentis quod ipso sic disponente, sibi concessum est ad ordinem sacrum accedere, ita quod non ingessit se ipsum.16
Quoniam vero, ut sæpe diximus, tres sacræ consummantium dispositiones, id est, tres sunt gradus seu ordines qui active se habent circa aliorum profectum, videlicet ordo purgantium, ordo illuminantium, ordo perficientium, propter tres sanctissimas teletas, id est ad exercendum et exsequendum tres consecrationes, ut habet una translatio, hoc est tres sacras actiones hierarchicas (quæ sunt purgatio, illuminatio, et perfectio), ut habet translatio alia, et virtutes supersedere tribus consummandorum ordinibus, id est propter tres « virtutes » seu vires hierarchiales, quæ sunt vis purgativa, vis illuminativa, et vis perfectiva :17 virtutes, inquam, « supersedere », id est, quæ datæ sunt ad supersedendum præsidendumque aliis, utputa « tribus ordinibus consummandorum », et eorum quorum est purgari, et eorum quorum est illuminari, eorum quoque quorum est perfici; et sub divina juga salutarem eorum sacrificant accessum : id est, ordines illi quorum est purgare, illuminare, perficere, « sacrificant », id est, sacrum efficiunt, « accessum eorum », quorum est purgari, illuminari, ac perfici, « sub divina juga », id est accessum quo se subdunt Dei præceptis, cujus etiam præcepta sunt præcepta Ecclesiæ et superiorum.
Apte ministrativa dispositio, seu ordo diaconorum, tanquam purgativa, unam sacrificat purgandorum accessionem, id est, sacram facit unam actionem eorum, qua ad Deum accedunt. Nam facit in eis salubrem purgationem passivam. Vel, « unam accessionem », id est congregationem, « purgandorum ». Sub divinum eam supponens altare, id est, sacro altari subjiciens ad humiliandum et prosternendum se coram altari, tanquam in ipso purgatis animis supermundane oblatis, id est tanquam animabus eorum qui jam purgati sunt, spiritualiter Deo « oblatis », cui se obtulerunt in servos fideles, « in ipso » altari, id est circa illud; vel, in altari, id est Christo.
Sacerdotes autem utroque pede inclinans, id est, ambo genua flectunt, veluti suis sacris accessibus non solum mundantibus, id est, ad designandum quod per sacros suos accessus ad Deum ut illuminentur ab illo, vel ad inferiores ut illos illuminent, non solum purgent illos, sed et manifestissimis suis sacrificationibus, id est sacris oblationibus, anagogice purificatam vitam in contemplativum habitum et virtutem sacrifice consummantibus : id est, ipsis sacerdotibus « consummantibus », id est perficientibus, « anagogice », id est superductive erigendo, videlicet ad superna, « vitam purificatam », id est conversationem jam mundatam a malis prioribus, sicque perficiendo illos, ut pertingant « in habitum contemplativum », id est ad sapientiam salutarem et virtutem perfectam, per quæ sint ad contemplandum idonei : et ita sacerdotes non solum purgant, sed et illuminant inferiores « sacrifice », non verbis solummodo, sed etiam sacre agendo seu juste vivendo.
Summus autem sacerdos utroque pede inclinans, id est, ambo genua flectens, super caput habet Deo tradita Eloquia, id est librum Scripturæ, Dei ministrativa virtute purgatos et sacrifica illuminatos, ad inspectorum ab ipsis sacrorum proportionaliter eis scientiam hierarchice ducens, et per eam consummans accedentes in integram secundum eos oblationem : id est, episcopus « ducens purgatos ministrativa Dei virtute », id est diaconali et purgativa potestate, « et illuminatos sacrifica », id est sanctificativa et illuminativa vi sacerdotum : ducens, inquam, « ad scientiam », id est cognitionem et spiritualem intellectum, « proportionaliter eis », id est, secundum quod capere queunt, « sacrorum inspectorum ab ipsis », id est mysteriorum et sacramentorum ac divinorum, quæ ipsis aliqualiter sunt ostensa, vel sub sensibilibus signis et formis manifestata, et per scientiam illam « consummans », id est perficiens, « accedentes in oblationem integram secundum eos », id est, ad hoc quod ipsi accedentes ad Deum per directionem et eruditionem episcopi, perfecte se offerant Deo secundum exigentiam et tenorem vocationis et status eorum, et secundum quod dona eis divinitus collata requirunt : quia ut ait Salvator, cui plus datum est, plus requiretur ab eo.18 Idcirco hortatur Apostolus : Obsecro vos ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et patientia.19
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
POST divinas operationes in consecratione chrismatis, dignum est exponere sacerdotales ordines et partitiones, et virtutes eorum, et operationes et perfectiones, et trinitatem ordinum sub ipsis constitutorum :20 ut ostendatur nostra hierarchia expellere a se inordinationem et confusionem, et in ordinibus suis servare bene ordinatam et stabilem ordinationem, juxta singulorum ordinum congruentiam. Et quum de hierarchiis generaliter tractaremus, trinam eis divisionem attribuimus, dicendo omne hierarchicum negotium dividi in sanctas perfectiones, et divinos magistros, et eos qui ab ipsis perficiuntur. Cœlestis autem hierarchia perfectionem habet, secundum virtutem propriam, intellectum Dei et invisibilium divinorum comprehensivum, et integram (secundum eamdem suam virtutem) Dei conformitatem et Dei imitationem firmam. Et habet primas substantias illuminatores et duces inferiorum ad sanctam perfectionem. Ipsæ enim ad subjectos ordines deferunt deificas cognitiones sibi donatas a divina hierarchia, quæ sapientes facit divinas mentes. Primis autem substantiis subjecti, sunt et dicuntur perfecti ordines, tanquam ab illis sursumacti ad divinam illuminationem. Post angelicam vero hierarchiam divina bonitas ad nos proferens dona sua, antiquo populo sub lege, tanquam pueris, secundum Scripturam, legalem hierarchiam tradidit, obscuris et remotis imaginibus verorum archetyporum, scilicet spiritualium intelligentiarum, et difficilibus ænigmatibus ad contemplandum, propter figurarum obscuritatem habentibus contemplationem spiritualis intelligentiæ non clare expressam, sed coopertam in ipsis, secundum capacitatem antiqui populi, tanquam infirmis oculis sine læsione supersplendens.21 Huic autem legali hierarchiæ perfectio est sursumactio ad spiritualem unius Dei cultum;22 manuductores vero ad istam, qui a primo legis magistro Moyse docti sunt de his quæ ad tabernaculum Domini pertinebant.2324 Qui Moyses, ad introductoriam notitiam tabernaculi cum suis pertinentiis scribens hierarchiam legalem et imaginem figuræ sibi in monte Sina ostensæ, vocabat omnia secundum legem sanctificata. In hac autem legali hierarchia perfecti erant, qui a dictis manuductoribus proportionaliter sursumagebantur ad doctrinam perfectiorem per signa legalia. Perfectiorem vero doctrinam Theologia dicit nostram hierarchiam, vocans ipsam adimpletionem et finem sanctum legalis hierarchiæ. Nostra autem hierarchia media est inter legalem et cœlestem, tanquam utrique secundum aliquid communicans : scilicet cœlesti hierarchiæ, intellectualibus contemplationibus; et legali, in eo quod variatur signis sensibilibus, et per illa in divina sursumagitur. Et similiter trinam habet divisionem, scilicet imperfectiores, perfectores, et perfectos.
Unaquæque enim harum trium divisionum nostræ hierarchiæ ordinatur sicut et in legali et in cœlesti hierarchia, scilicet prima et media et ultima, providens sanctis in se contentis virtutem, et convenientem singulis proportionem, et universorum ordinatam et conjunctivam communionem. Perfectionum ergo sanctificatio, primam habet virtutem, imperfectorum mundationem; mediam autem virtutem, doctrinam mundatorum illuminativam; ultimam vero et priorum complexivam, perfectionem doctorum in scientia propriarum doctrinarum. Ordo autem sanctificantium, in prima virtutum, mundat imperfectos per perfectores; in media autem, illuminat mundatos; in ultima et summa virtutum sanctificantium, perficit eos qui divino lumini communicaverunt, in scientificis perfectionibus illuminationum quas contemplati sunt. Eorum autem qui perficiuntur prima virtus est mundativa; media virtus illuminativa, et quorumdam contemplativa; ultima et aliis divinior, illuminata per perfectivam scientiam sanctarum illuminationum quarum effecta est contemplatrix. Laudavimus ergo triplicem virtutem sanctificationis perfectionum: duplicem quidem in Baptismo, scilicet mundationem, et illuminationem; unam vero in Eucharistia et chrismate, scilicet deificam cognitionem et scientiam, per quam perficiuntur vivifica deductio et beatissima communio nostri ad ipsam Divinitatem. Restat deinceps tractare de ordine sacerdotali, per quem ista administrantur: qui ordo dividitur in ordinationem mundativam, et illuminativam, et perfectivam.
Est autem generalis lex hierarchiæ, ut inferiores per suos superiores sursumagantur ad divinos splendores sibi illucentes, juxta quod videmus in rebus sensibilibus et elementatis: quia cognatiora sibi et propinquiora, prius et familiarius immutant secundum suam similitudinem, et illis mediantibus extendunt operationem suam ad ulteriora. Convenienter igitur Deus, qui est principium et firmamentum omnis visibilis et invisibilis ordinationis, primo influit radios suos vitales et deificos primis et superioribus, sicut sibi conformioribus, et per illos, tanquam idoneos ad lumen divinum et hauriendum et aliis influendum, elucet et superapparet inferioribus secundum ipsorum capacitatem. Primorum ergo Deum sublimius contemplantium, est copiose demonstrare suis inferioribus, secundum ipsorum capacitatem, visiones divinas quas ipsi inspiciunt; et eorumdem est docere quæ hierarchica sunt scientia perfectiva, quum ipsi bene didicerint divina universæ hierarchiæ et præ aliis acceperint perfectivam virtutem docendi; et ipsorum est tradere divina his qui sacerdotali perfectione integre participant, secundum ipsorum dignitatem. Ordo autem episcopalis, præ ceteris ordinibus ecclesiasticis proximus est Deo, et summus et ultimus, id est consummativus aliorum, quia in ordine episcopali consummatur et adimpletur omnis ornatus ecclesiasticæ hierarchiæ. Sicut enim universa hierarchia angelica et humana in Domino Jesu consummatur, ita et quælibet spiritualis hierarchia terminatur in proprio hierarcha. Virtus autem ordinis hierarchici continet omnes virtutes et operationes ecclesiasticas, quamvis per inferiores fiat subministratio, et ipsa operetur ministeria sibi appropriata per singulos alios ordines. Lex autem divina excellenter attribuit ordini episcopali super reliquos ordines, diviniores sanctificationes ad operationem sibi appropriatam. Istæ autem sanctificationes episcopales, sunt perfectivæ imagines divinæ virtutis, perficientes omnia signa divina et ornatus ecclesiasticos. Quamvis enim a sacerdotibus quædam mysteria symbolica impleantur, ut Baptismus et confectio Eucharistiæ, cum quibusdam pertinentiis: tamen Baptismus non celebratur solenniter sine chrismate, et Eucharistia conficitur in altari; chrisma autem et altare non nisi ab episcopo consecrantur. Sed neque aliquis fit sacerdos nisi ab episcopo consecratus. Unde divinitus ordinatum est ad solum episcopum pertinere sacerdotum, chrismatis et altaris consecrationem. Ordo ergo episcopalis adimpletus est virtute perfectiva naturæ nostræ, perficiens excellenter ea quæ perficiunt sacerdotium, et manifestative edoctus spirituales scientias, et edocens sacerdotes et alios inferiores spirituales scientias et virtutes.
Ordo autem sacerdotum illuminativus eorum qui perficiuntur ab hierarchis, manuducit ad cognitionem perfectionum, et cum eisdem hierarchis operatur mysteria sibi competentia, in quibus et operatur divinas operationes, quas et demonstrat per signa sensibilia, accedentes faciens contemplativos, et sanctarum perfectionum communicatores, et ad episcopos mittens eos qui desiderant scientiam sanctificationum quas contemplati sunt. — Ordo autem diaconorum, qui mundativus et separativus est dissimilium, accedentes mundat antequam accedant ad sanctificationem quæ fit per sacerdotes. Mundat autem eos a contrariis, et idoneos facit ad sanctificativam inspectionem et communionem. Unde in Baptismo, diaconi accedentem exuunt vestem veterem et discalceant; et ad occidentem statuunt ad faciendam abrenuntiationem, et iterum transducunt ad orientem. Ea ratione ordinis mundativi et virtutis mundativæ sunt: qui præcipiunt accedentes abjicere omnino vestes prioris vitæ, et obscuritatem prioris vitæ ostendentes, et docentes illos abrenuntiare obscuris, et ad illuminativa transduci. Mundativus ergo est ordo diaconorum, sursumagens mundatos ad manifestas sanctorum sanctificationes, et imperfectiores mundans et inflammans doctrinis Scripturarum illuminativis et exhortativis, mundos etiam segregans ab immundis. Et ideo constitutio ecclesiastica statuit ordinem diaconorum ad portas, per imperfectas mundationes signans introitum ad sancta, et per virtutes mundativas insinuans adductionem in sanctas inspectiones et communiones sanctorum, et per istas communiones et inspectiones suscipiens eos immaculatos.
Ostensum est ergo, quod ordo episcopalis perfectivus est et perfecta operans; sacerdotalis autem ordo, illuminativus et luciducus; ordo autem diaconorum, purgativus et discretivus: episcopali ordine non solum sciente perficere, sed et mundare et illuminare, et habente in se virtutem sacerdotalem, et virtutem illuminativam, et scientiam mundativam. Nam minores nequeunt operationes majorum implere, neque eis licet ad talem præsumptionem conari. Sublimiores vero ordines, quamvis et proprias et subjectas scientias cognoscant, tamen quia typum gerunt divinarum operationum, ipsi ostendentes in se ordinis sacerdotalis bene et inconfuse ordinati illuminationes divinarum operationum, divisi sunt ecclesiastici gradus in primas, et medias, et ultimas sanctas operationes et ordines secundum hierarchicas discretiones, per hoc manifestantes (ut dixi) in se ipsis inconfusam ordinationem divinarum operationum. Nam quoniam
Divinitas cœlestes animos prius naturaliter mundat, post illuminat, et illuminatos perficit ad operationem perfectionis Deo conformem; convenienter ecclesiastica hierarchia diligenter imitans divinam, se ipsam dividit in discretos ordines et virtutes, per se manifeste ostendens operationes ecclesiasticæ hierarchiæ in sanctis et mundis ordinibus firmiter et inconfuse esse collocatas. Quoniam autem sacerdotales ordines et ordinum partitiones, et virtutes et operationes tetigimus secundum nostram possibilitatem, consideremus ipsorum perfectiones.
MYSTERIUM SACERDOTALIS PERFECTIONIS.
Episcopus quidem, quando consecrandus est, ambo genua flectens ante altare, super caput habet sacras Scripturas; et episcopus consecrans ipsum, ponit manum super caput ejus, et præmissis invocationibus ad Deum, sic eum consecrat. Sacerdos autem qui consecrandus est, utrumque genu flectens, episcopo eum consecrante et manum capiti ejus imponente, sanctis invocationibus consecratur. Minister vero, id est diaconus, flectens unum genu ante altare, ab episcopo imponente manum dexteram ejus capiti ordinatur, factis ab episcopo consecrationibus ad diaconorum perfectionem pertinentibus. Cuilibet ergo eorum qui perficiuntur, imprimitur signum crucis ab episcopo eos perficiente, et quilibet specialiter edocetur, et omnes qui ibi præsentes sunt in sacrario, recipiunt eum in osculo sancto.
CONTEMPLATIO.
Colligitur ergo ex prædictis, quod episcopis, sacerdotibus, diaconis, communia sunt: introductio, ante altare inclinatio, impositio manus episcopalis, signatio cruciformis, prædicatio, osculum. Episcopis autem electum et singulare est, quod liber sacræ Scripturæ capitibus eorum superponitur. Sacerdotes autem genua ambo flectunt, quum ministri tantum unum genu flectant.
Adductio autem ad altare et inclinatio, signat eos qui sacerdotaliter perficiuntur, universaliter Deo supponere vitam suam, et intellectum et intellectuales suas operationes omnino divinæ majestati præsentare, et secundum suam facultatem se divina præsentia dignam exhibere, et cœlesti sanctuario mentes Deo dignas offerre. — Impositio vero manuum episcopi signat quod episcopus eos quos perficit, principaliter protegit tanquam pueros et custodit, paterne ipsis impertiens habitum et virtutem sacerdotalem, et conterens contrarias virtutes. Docet etiam eos perficere sacerdotales operationes tanquam Deo subditos, et ipsum habentes ducem in omnibus propriarum operationum. — Cruciformis vero signatio, abstinentiam ab omnibus carnalibus appetitibus, et vitam Deo conformem, semper intentam ad conversationem Salvatoris nostri in carne, vel potius ad ipsius divinam vitam, qui usque ad crucem et mortem cum peccati immunitate plenissima pervenit, et ad sui imitationem viventes insignivit propria cruciformi imagine immunitatis peccati.
Sanctam autem perfectionem eorum qui perficiuntur episcopus pronuntiat: in quo ostendit quod ipse sanctitatis perfector, in Dei amore manifestivus est divinæ electionis; nec propria voluntate eos ad culmen gradus sacerdotalis exaltans, sed a Deo motus ad omnes sacerdotales sanctificationes. Ita Moyses perfector legalis sanctitatis, etiam Aaron fratrem suum carnalem, ad dignitatem sacerdotalem et Dei amicitiam non sublimavit, neque eum hierarchice propria gratia consecravit, sed Deus, qui principalis est auctor sanctitatis. Nam et ipse Dominus Jesus propter nos homo factus, non se ipsum glorificavit, ut dicit Apostolus ad Hebræos; sed qui locutus est ad ipsum:25 Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.26 Unde et ipse Dominus Jesus discipulos suos in episcopos consecrans, quamvis ipsemet secundum divinitatem princeps sit omnis perfectionis, tamen perfectionem eorum ipse reponit ad Patrem suum Deum et Spiritum Sanctum, annuntians eis, sicut scriptum est in Actibus Apostolorum, ab Jerosolymis ne recederent, sed exspectarent promissionem Patris:27 Quam audistis, inquit, per os meum, quoniam baptizabimini Spiritu Sancto. Et B. Petrus Apostolorum princeps, cum aliis decem coapostolis, completurus duodenarium apostolicum, Deo commisit electionem, dicens:28 Ostende quem elegeris. Et divina sorte demonstratum, in numerum duodenarii apostolici suscepit. De sorte autem illa quæ cecidit super Matthiam, aliqui non recte dixerunt. Mihi autem videtur quod sors ibi dicatur aliquod divinum donum, demonstrans apostolicæ congregationi quem Deus in apostolum elegisset; demonstrans etiam, quod episcopum non oportet proprio motu aliquos promovere ad ordinem sacerdotalem, sed instinctu divino et inspiratione cœlesti.
Quod autem in fine, qui perficitur in osculo suscipitur, tam ab episcopo quam ab aliis sacerdotibus qui præsentes sunt, signat quod mens sancta, scientiis et virtutibus, et divina vocatione, ad sacerdotalem perfectionem perveniens, alias sanctas mentes amat, et ab illis amatur. Unde et mutuum sacerdotum osculum ostendit communionem conformium mentium, et mutuo amabilem exsultationem, sicut integre servantem deiformem pulchritudinem per gradum sacerdotalem.
Igitur quæ dixi, communia sunt totius ordinis sacerdotalis. Ad solum vero episcopum pertinet ut sancta Evangelia ponantur super caput ejus quum consecratur. In quo signatur, quod divina bonitas tribuit episcopis tam virtutem quam scientiam perfectivam omnis sanctificationis, juxta quod sacræ Scripturæ continent et declarant divinas operationes, apparitiones, sanctificationes, locutiones, et uno verbo, omnia divina et opera et verba donata nostræ hierarchiæ a benefica divina operatione. Ideo Scriptura sacra superponitur capiti episcopi consecrandi, tanquam Deo conformis, et omni sacerdotali virtute integre participaturi; neque tantum illuminandi vera et divina scientia omnium hierarchicarum locutionum et operationum, sed et aliis secundum singulorum gradum et capacitatem hoc dispensaturi, et perfecturi illos hierarchice in divinissimis cognitionibus et summis sursumactionibus in omnibus perfectissimis totius hierarchiæ. Sacerdotibus autem speciale est præter ministros, utrumque genu flectere; ministris autem, unum genu tantum flectere. Genuflexio vero ante altare, signat quod tam adducentis adductio, quam ipse qui adducitur, Deo supponitur. Quoniam autem tres sunt ordines perficientium, scilicet purgatores, illuminatores, et perfectores, et ipsi præsident tribus ordinibus eorum qui perficiuntur, scilicet purgandis, illuminandis, et perficiendis, per tres perficiendi virtutes, scilicet purgationem, illuminationem, et perfectionem, et eorum adductionem Deo supponunt: congruit ut ministri, qui purgant tantum, adductionem unam sanctificent coram sancto altari, unum tantum genu flectendo; sacerdotes vero, qui duplicem accedentibus impendunt adductionem Deo suppositam, duo genua flectant, scilicet pro purgatorum illuminatione, et illuminatorum perfectione. Episcopus vero et ambo genua flectit, et super caput habet Evangelia, quia a ministris purgatos, et a sacerdotibus illuminatos et perfectos, ad contemplationem et communionem sacrorum secundum singulorum proportionem hierarchice adducens, per istam perficit adductos ad integram secundum istos sanctificationem.
Footnotes
-
* igitur ↩
-
* sanctissimam ↩
-
* a benefica et divina ↩
-
Joann. xxi, 25. ↩
-
Job xxvi, 14. ↩
-
Eccli. xliii, 36. ↩
-
Ps. ix, 2. ↩
-
Eccli. xliii, 32, 34. ↩
-
Job v, 9. ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
Matth. xxv, 15. ↩
-
1 Cor. u, 6. ↩
-
1 Petr. iii, 15. ↩
-
*ministrativam ↩
-
1 Cor. ii, 6. ↩
-
* igitur ↩
-
* superse dent ↩
-
Luc. xii, 48. ↩
-
Ephes. iv, 1, 2. ↩
-
Cf. p. 507 in fine. ↩
-
Galat. iv, 3. ↩
-
Exod. xxv, 40. ↩
-
Rom. x, 4. ↩
-
Matth. v, 17; ↩
-
Ps. cix, 4. ↩
-
Hebr. v, 5, 6; ↩
-
Act. 1, 4, 5. ↩
-
Ibid. 24. ↩
Chapter 58 of 98