Skip to the text

Proœmium

SAPIENTIAM omnium antiquorum exquiret sapiens. Eccli. XXXIX, 1. Sapientiam nobis præcipue esse appetendam et exquirendam, ipsemet fons Eccli. 1, 5. sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, Christus Dominus, virtus et sapientia Dei Patris, docuit atque testatus est : qui in actu sapientiæ beatitudinem nostram consistere perhibens, ait : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Hinc sincerus sapientiæ discipulus et amator fatetur : Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. Tanta est enim dignitas sapientiæ, ut propter eam nobis in hac vita inchoative, atque in futuro sæculo plene et consummate manifestandam, ipse Unigenitus Patris æterni, in mundum istum per incarnationis mysterium venire dignatus sit, quemadmodum in prima Canonica sua sanctus affirmat Joannes : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum. Filius quoque : Ego (inquit) in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Quid autem est veritati testimonium perhibere, nisi falsitatibus atque erroribus reprobatis, veram et salutarem sapientiam docere ?

Oportet ergo sapientiæ operam dare, studioque salubri ordinate vacare, et ipsam notitiam ad sincerissimum Deitatis amorem referre : sicque per sapientiam amorosam ad plenam et æternam beatitudinem indesinenter adspirare, imo et accelerare : quoniam omnis sapientia vitæ præsentis, omnis lux notitiæ hujus viæ, omnis profectus et splendor exercitationis viantium, respectu beatificæ contemplationis ac luminis gloriæ perfectionisque Beatorum, est velut ignorantia, tanquam umbra, et sicut defectuositas involuta in tantum, ut perfectissima cognitio quam de Deo altissimo habemus in mundo isto, sit per abnegationem et ablationem omnium prorsus ab ipso, quemadmodum et secundo Mysticæ theologiæ capitulo divinus Dionysius pandit, dicendo : Hoc est Deum vere cognoscere, ipsum supersubstantialem supersubstantialiter per omnium entium ablationem laudare. Sicut et super Joannem ait Chrysostomus, quod stanti in ripa Oceani, hoc est ipsum Oceanum intuenti, non possibile est totum perspicere, nec finem ejus visu attingere. Hoc et philosophi suo modo agnoverunt. Quorum unus in libro de Causis disseruit: Causa prima est superior omni narratione, et non narratur nisi per causas; itemque, Non est ei (inquit) diminutio nec complementum.

Ceterum, quamvis tanta sit defectuositas, parvitas ac paucitas sapientiæ viæ respectu sapientiæ patriæ; nihilo minus sapientia tempore legis evangelicæ revelata in primis per Christum, deinde per missionem et inspirationem Spiritus Sancti, deinceps per gloriosos Apostolos et Evangelistas, ac demum per sanctos Patres, tandemque per doctores catholicos atque scholasticos, non solum in divinis Scripturis, sed in omni etiam philosophia nobiliter eruditos, præclara et magna est valde: non solum philosophorum, sed et theologorum veteris Testamenti ac legis naturæ, sapientiam atque scientiam vehementer transcendens. Nam ut, teste Gregorio, sapientia per temporum processum crevit ante Salvatoris adventum, ita et interim. Et maxime a tempore quo Magister Petrus Lombardus Parisiensis episcopus, librum comportavit Sententiarum, videtur sapientia multam et magnam elucidationem, excrescentiam exuberantiamque sortita. Quod olim Isaias prævidens: Repleta est (inquit) terra scientia Domini, quasi aquæ maris operientes, id est valde abundanter.1 Et quæ latebant, in lucem producta sunt; difficultatesque Scripturarum sunt enodatæ; et quæ fidei christianæ objici queunt, et a perfidis objecta sunt, aggregate soluta. Imo non solum loca Scripturæ difficiliora, sed insuper verba et scripta sanctorum Patrum in expositionibus Scripturarum aliisque tractatibus multa difficilia et obscura scribentium, per præfatum Magistrum et per viros illustres studiosos scholasticos, qui super librum Sententiarum inclyte scripserunt, subtiliter sunt discussa, magistraliter declarata, catholice pertractata.

Quia vero jam quasi innumerabiles super ipsum Sententiarum librum scripsisse noscuntur, et adhuc quotidie aliqui scribunt, etiam plus forsitan quam expedit, dum per scripta quædam novorum minus præclara, scripta antiquorum præclariora minus curantur, leguntur et exquiruntur: hinc intentio mea est in opere isto, ex commentariis et scriptis doctorum magis authenticorum, famosiorum et excellentiorum, quamdam facere extractionem et collectionem, atque doctorum illorum mentem in unum volumen redigere: quatenus sicut ipse textus libri Sententiarum ex verbis et documentis sanctorum Patrum est collectus, ita et opus istud ex doctrinis et scriptis prætactorum super librum Sententiarum scribentium adunetur. Verumtamen operi huic intendo inserere et miscere quædam ex libris doctissimorum virorum, qui etsi super Sententias non scripserunt, tamen scripta eorum libro respondent Sententiarum: ut sunt scripta Guillelmi Parisiensis, Udalrici de Argentina, Henrici Gandavi. Nam Summa domini Guillelmi Antisiodorensis episcopi, libro Sententiarum in materia et processu correspondet directe. Intendo autem et breviter tangere in quibus doctores prætacti concordent, et in quibus ab invicem dissentire videantur.

Et gratia exempli, placet hoc modo procedere: Mota quæstione et argumentis aliquibus brevissime tactis, ponam responsionem in primis alicujus famosi doctoris, ut S. Thomæ, Alberti, Alexandri de Hales, Bonaventuræ, aut Henrici. Deinde responsioni illi adjiciam ea quæ sequaces eminentiores doctoris illius, addunt ultra ea quæ doctor ille induxit et scripsit: sicut præclariores S. Thomæ sequaces videntur esse

Petrus de Tarantasia et Richardus de Mediavilla, qui tamen in aliquibus recedunt a Thoma. Deinceps ponam aliorum majorum responsa et sequacium eorumdem. Nec solum inducam ea quæ in commentariis suis super Sententias scribunt, sed et alia quædam utilia ad propositum pertinentia, quæ in aliis suis scribunt tractatibus, commentariis ac Summis.

Porro labor iste, ut spero, utilis erit ad clariorem et pleniorem intelligentiam veritatis, ac necessariorum ad salutem, atque scholasticarum materiarum in quibus sunt opiniones variæ ac diversæ; estque delectabile de omnibus aliquid scire. Imo frequenter pro serenatione conscientiæ, est salubre diversorum doctorum doctrinas agnoscere, nec opinioni unius incaute aut pertinaciter inhærere, sicut interdum his accidit qui pauca aut unum dumtaxat doctorem legerunt. Multa quoque pulchra atque utilia inveniuntur in uno doctore, quæ in scriptis non habentur alterius. Nec omnibus vacat tam multos legere doctores: et si maxime vacet, tamen difficile est tam multorum scripta conquirere, sicut et ego grandi labore procuravi scripta eorum quos in hoc opere frequentius allegabo.

Postremo, in opere tam ingenti et laborioso, quod tamen ad laudem et gloriam Omnipotentis et propter commune bonum libenter arripio, tanto præcordialius et tanto humilius adorandi Paracleti, superdulcissimi et superliberalissimi Spiritus Sancti opem, directionem illuminationemque invoco, quanto ad perficiendum hoc opus ex me ipso insufficientior impotentiorque consisto. Veni igitur, Sancte Spiritus, et emitte cœlitus lucis tuæ radium. Veni, pater pauperum; veni, dator munerum; veni, lumen cordium.

Commendatio sacræ Scripturæ, præconiumque libri Sententiarum; et de ineffabili dignitate, salubritate, fructuositate, dulcedine et excellentia eorumdem.

Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia;2 melior est acquisitio ejus negotiatione auri et argenti; pretiosior est sapientia cunctis opibus; et omnia quæ desiderantur, huic non valent comparari.

De multiplici sapientia mentio fit in divina Scriptura. Primo, de Sapientia increata, quæ est ipsemet supersapientissimus Deus, in quo idem sunt esse et essentia, sapere et sapientia. De quo ad Romanos dixit Apostolus:3 Soli sapienti Deo honor et gloria. Porro, qualiter sapientia multipliciter dicatur in Deo, infra patebit.

Secundo loquitur Scriptura de sapientia creata: quæ multiplex est. Una est sapientia salutaris infusa, quæ inter septem dona Spiritus Sancti primum est atque dignissimum, juxta illud Isaiæ: Requiescet super eum spiritus sapientiæ et intellectus.4 Hæc sapientia est semper formata, id est caritati inseparabiliter juncta, sicut et cetera dona. De qua saluberrima sapientia in Ecclesiastico legitur:5 Aqua sapientiæ salutaris potabit eum. Et Jacobus ait: Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.6 Quicumque hac sapientia caret, in Scripturis stultus vocatur, utpote omnis qui in mortali est culpa. Et quoniam innumerabiles tales sunt, recte

Eccle. 1, 15. locutus est Salomon : Stultorum infinitus est numerus. Hinc de sapientibus sæculi

Rom. 1, 22. hujus, caritate infusa et gratia gratum faciente carentibus, Vas ait electionis : Dicentes se sapientes esse, stulti facti sunt. Hæc sapientia est divinorum notitia cum gustu interno, atque cum conformitate affectus ad ipsam notitiam.

Alia est sapientia causata, spectans ad dona gratiæ gratis datæ : quæ tam per infusionem a Deo quam per studium potest acquiri. Et est duplex : una naturalis et philosophica, quæ ex lumine naturali et rerum creatarum potest notitia adipisci, secundum quod ex cognitione visibilium ad invisibilium agnitionem consurgimus. Alia est supernaturalis, quoniam primordialiter ex divina revelatione innotuit, nec naturali ratione potuit inveniri : quæ in Scripturis digesta est, et est Scripturarum notitia. De qua modo est sermo. Quæ sicut præstantior est sapientia naturali philosophica acquisita, ita inferior est non solum Sapientia increata, sed et ea quæ donum est Spiritus Sancti. Denique sapientia ista quæ est intelligentia Scripturarum, recte vocatur donum gratiæ gratis datæ : quoniam bonis et malis hominibus, imo bonis malisque angelis, est communis; et ad aliorum ordinatur profectum, quia per eam fit homo ad fidei defensionem, persuasionem et declarationem, atque ad proximorum ædificationem, idoneus.

Hæc ergo sapientia quæ est sacra doctrina et Scripturarum notitia, multipliciter est laudanda, ac naturali sapientiæ multiformiter præferenda. Primo, ratione suæ originis : quia in supernaturali lumine est fundata, supernaturaliter revelata, increatæque veritati innitens; philosophica autem sapientia, ex naturali lumine est inventa. Ideo asserit Hugo : Sacra Scriptura est liber vitæ, cujus origo æterna, supernaturalis, divina. Quamvis ergo omnis sapientia, omnis scientia, omnis notitia veritatis, a Deo sit originaliter atque fontaliter (unde et de philosophis ait ad Romanos Apostolus, quod Deus illis revelavit), tamen altiori immediatiorique modo sapientia ista, quam naturalis theologia, desuper emanavit et revelata consistit, utpote ex supernaturali inspiratione ac informatione procedens.7 Hinc loquitur Augustinus : Cœlum tonat, ranæ taceant.

Secundo, ratione sui objecti. Quamvis enim Deus sit objectum sapientiæ naturalis de qua philosophi sunt locuti, attamen Deus ipse altissimus sublimiori modo supernaturalis sapientiæ est objectum, hoc est, secundum modum quo in rebus creatis non repræsentatur ita perfecte, ut ex earum notitia queat supernaturalis sapientia elici. Hinc quidquid de dignitate, nobilitate ac præcellentia naturalis ac philosophicæ sapientiæ dixerunt philosophi ratione sui objecti, multo præclarius de theologica sapientia ista potest pronuntiari. Porro, de naturali sapientia illa dixit Philosophus, quod sit divina possessio, capitanea scientia, ceterarum scientiarum finis ac judex : in tantum ut desiderabilius sit parum quid haberi de ea, quam multum de rerum inferiorum notitia. Propter quod undecimo Metaphysicæ protestatur se de materialium rerum determinasse notitia, propter incorporalium ac divinorum agnitionem. Etenim, sicut omnis creatura ad Creatorem finaliter ordinatur, et ipso incomparabiliter inferior esse censetur; sic rerum creatarum scientia ad sapientiam istam divinorum contemplativam tanquam ad finem refertur, ac ea valde inferior perhibetur. Dignitas equidem, excellentia nobilitasque sapientiæ atque scientiæ, uno modo ex parte pensantur objecti.

Tertio, sapientia ista laudatur, et ceteris præfulget humanis scientiis ac sapientiæ naturali, ratione sui decoris : quoniam nihil falsitatis, nihil erroris ei admixtum est sicut illis. Quamvis enim subtiliores ac meliores philosophi multa vera de Deo, de substantiis separatis, de sphæris, elementis, hominibus, creaturisque ceteris sint locuti, in multis nihilo minus circa hæc erraverunt, sicut et infra patebit. Naturale equidem lumen vehementer est defectuosum, sed supernaturale lumen est limpidum, erroris falsitatisque exclusivum.

Quarto, sapientia ista ceteris rite præfertur certitudine et auctoritate, utpote cui nec falsitas nec ambiguitas potest subesse, quum increatæ veritati ac supernaturali indeviabili lumini innitatur, loquendo de doctrina Scripturæ canonicæ. Hinc ad Galatas disseruit Paulus : Licet nos aut angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Galat. 1, 8.

Quinto, sapientia ista commendatur et præfulget ratione suæ fructuositatis : quæ talis ac tanta est, ut exprimi plene non valeat. Hæc quippe sapientia de supernaturalibus beneficiis ac munificentiis Dei nos instruit, et de omni caritate, pietate ac gratia ejus ad nos, de supernaturali beatitudine ad quam conditi sumus ab illo, de modo ac mediis pertingendi ad illam. Docet quoque nos agnoscere nosmetipsos, culpas, negligentias, ingratitudines, insipientias nostras, atque pericula quibus expositi sumus. Docet demum qualiter debeamus adversariis nostræ salutis resistere, in omni gratia et virtute proficere; et divino nos accendit amore, potat et reficit, et in omni adversitate nos consolatur. Facit nos efficaces ad consulendum et succurrendum proximis nostris; estque saluberrimum ac splendidissimum nostrarum speculum animarum.

— Idcirco ad Timotheum scripsit Apostolus : Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo ad omne opus bonum instructus. Salomon quoque : Omnis (inquit) sermo Dei ignitus, clypeus est omnibus sperantibus in se; itemque, Mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ. Rursus, de hac saluberrima fructuositate, efficacia, directione et efficientia sapientiæ hujus, in libris sapientialibus multa scribuntur, ut est illud : Primi et purissimi fructus ejus. Et quod ibidem paulo post monetur : Posside sapientiam, posside prudentiam, et proteget te. Arripe sapientiam, et exaltabit te; glorificaberis, quum eam fueris amplexatus; dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. Hinc ait Gregorius : Sacra Scriptura oculis mentis quasi speculum quoddam opponitur, ut in ea interna nostra facies videatur. Ibi enim fœda, ibi pulchra nostra cognoscimus; ibi sentimus quantum proficimus, et quantum a profectu seu perfectione distamus. O quam salubre est hoc speculum intueri! Propter quod hortatur Hieronymus : Utere lectione divina vice speculi, fœda corrigendo, pulchra conservando, et pulchriora agendo. Hinc denuo dixit Gregorius : Omnem scientiam et doctrinam sacra Scriptura transcendit, ut taceam quod vera prædicat, quod ad patriam cœlestem invitat, quod a terrenis desideriis legentis cor revocat, quod dictis obscurioribus fortes exercet, et parvulis humili sermone blanditur. Nec sic clausa est, ut pavesci debeat, neque sic patet, ut vilescat; sed usu tollit fastidium, et tanto plus diligetur, quanto amplius meditatur.

Sexto, sapientia ista laudatur a sua excellenti dulcedine. Habet autem et naturalis sapientia quamdam suavitatem. Imo ut ait Philosophus, Philosophia admirabiles delectationes habet sibi admixtas. Qui rursus fatetur, quod vir contemplativus non quærit extra se in rebus vilibus delectari, quoniam intra se jucundis theorematibus plenus

II Tim. III, 16, 17.

Prov. XXX, 5.

Ibid. VI, 23.

Ibid. III, 14.

Ibid. IV, 5, 8, 9. est. Delectatio namque consurgit ex unione potentiæ ad objectum conveniens. Idcirco ex unione potentiæ intellectivæ per actum sapientiæ cum summo et incommutabili bono, delectatio oritur. Verum hujus supernaturalis sapientiæ multo copiosior est dulcedo, atque in ejus actu delectatio consistit sublimior: sicut et sapientia ista pleniorem de Deo præstat notitiam, ejusque caritatem, misericordiam, munificentiam, beneficia et promissa, clarius nobis ostendit. Ideo ait Hugo: Nihil in hac vita dulcius sentitur, nihil avidius sumitur, nihil mentem ab amore mundi sic separat, nihil animum contra tentationes sic roborat, nihil hominem sic excitat et adjuvat ad omne opus bonum ac salubrem laborem, ut studium sacræ Scripturæ. Sicque sapientia ista facit oblectamenta aspernari carnalia. Appetit equidem homo naturaliter delectari: idcirco qui spirituales delectationes non quærit nec experitur, in carnalibus delectari molitur. Propterea hortatur Hieronymus: Ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis; sint divinæ Scripturæ semper in manibus, et mente jugiter revolvantur; studendo obdormi, et cadentem ex somno faciem pagina sancta suscipiat. Hinc fatur Chrysostomus: Geminum confert donum lectio Scripturarum, quia erudit intellectum, atque a vanitatibus carnalitatibusque abstractum ad Dei amorem perducit hominem.

— De his Scripturæ præconiis et de suavitatibus ejus, pulchre loquitur Damascenus libro quarto: Pulsemus (inquit) optimum paradisum Scripturarum, qui odoriferus, qui dulcissimus, qui speciosissimus; qui omnimode intellectualium deiferarum volucrum cantilenis circumsonanter aures nostras demulcet; qui tangit cor nostrum, et contristatum consolatur; qui mentem nostram facit ascendere ad præclaras et instar auri fulgidas theorias. Hauriamus ex hujus paradisi fonte perennes atque purissimas aquas salientes in vitam æternam, et insatiabiliter voluptuemur in eo:8 inconsumptibilem enim possidet gratiam. De hac amœnitate et jucunditate sapientiæ scriptum est in Sapientia: Sapientia erit allocutio cogitationis et tædii mei. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem conversatio ejus, nec tædium convictus illius, sed gaudium et lætitiam.9

Septimo, collaudatur et præfulget ratione opulentiæ ac sufficientiæ suæ, ob quas præ cunctis transitoriis et terrenis incomparabiliter est optanda, quærenda et conservanda. Hinc sapientiæ ait amator: Præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse dixi in comparatione illius;10 super salutem et speciem dilexi illam; venerunt autem mihi omnia bona simul cum illa. Et si divitiæ appetuntur, quid sapientia locupletius? Unde in Proverbiis fertur: Sapientia lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam, beatus;11 longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiæ et gloria. Hinc libro quarto Damascenus: Optimum (inquit) et utilissimum est investigare divinas Scripturas. Sicut enim lignum secus decursus aquarum plantatum, ita et anima divinis irrigata Scripturis, impinguatur, et fructum temporaneum tribuit, et semper virentibus foliis, id est acceptabilibus Deo actionibus, decoratur.12 Ad actionem enim virtuosam et immaculatam contemplationem, ex Scripturis dirigimur.

His consonat illud Isaiæ: Divitiæ salutis sapientia et scientia;13 illud quoque Sapientiæ: Infinitus thesaurus hominibus est sapientia, quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei. Neminem enim diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.1415 Hinc ait Hieronymus: Pinguissimus est sermo divinus, omnes in se habet delicias: quidquid volueris, ex divino sermone nascitur, sicut tradunt Judæi de manna, quod secundum uniuscujusque voluntatem sapiebat, juxta illud Sapientiæ : Panem de cœlo præstitisti eis, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem;16 deserviens enim uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. Quod tamen de justis est intelligendum : impiis enim vertebatur in nauseam.

Octavo, sapientia seu divina Scriptura commendatur ac eminet ratione suæ sententiositatis atque multiplicis sensus. Nam eadem littera interdum duplicem, aliquando triplicem, nonnunquam quadruplicem habet sensum : qui sunt quatuor fercula quæ ponuntur in mensa refectorii animæ. Nam et ipsæ res significatæ per verba Scripturæ, aliquid significant. Hinc dicit Gregorius : Tanta ac talis est Scripturæ sublimitas, ut non solum verba a Domino et a Sanctis prolata, sed et circumstantiæ rerum quæ simpliciter dictæ videntur, spiritualibus sint plenæ mysteriis. Augustinus quoque ad Volusianum : Tanta est, inquit, christianarum Litterarum profunditas, ut quotidie in eis proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem, maximo otio, summo studio, meliori ingenio, conarer addiscere. Nec mirum, quum et Plato ubique inveniret quod disceret, et semper se ipso melior fieret. Hoc est quod ait Chrysostomus : Quanto plus quis in sacris Eloquiis assiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intelligentiam capit. — Postremo, etiam aliis variis considerationibus potest eminentia sapientiæ hujus seu divinæ Scripturæ monstrari, puta ex ejus altitudine, pretiositate, salubritate : quæ ad præinducta possunt reduci.

Hinc sacram Scripturam cum omni reverentia pertractemus, diligentissime legamus, atque præ cunctis scientiis philosophicis et humanis appretiemur : quum ipsa sit velut epistola nobis a Spiritu Sancto missa, imo et ore Dei incarnati pro magna parte prolata. Propter quod, dum studemus et legimus eam, Deus loquitur nobis; dum vero oramus, alloquimur Deum. Munda quoque receptacula in animabus nostris tam præclaræ sapientiæ præbeamus, ut subjectum suo proportionetur habitui, locus locato, et susceptivum suscepto.

De recto, salubri et ordinato modo ac processu studendi.

Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;17 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.

In omnibus observandus est rectus ac debitus ordo, et quod primo ac maxime Deus requirit a nobis, id in primis est exquirendum ac adimplendum. Ideo bene locutus est S. Bernardus : Ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris. Porro ad præcepta Dei atque Ecclesiæ in primis tenemur; ideo quidquid illis neglectis quis studeat, et quantumcumque in scientiis crescat, non solum inacceptum est Deo, nec ad salutem proficiens, imo etiam ad damnationem ejus cedit majorem, quoniam aggravat culpam ipsius, quemadmodum Jacobus protestatur apostolus : Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Unde et ipsemet Dominus dixit :18 Servus qui cognovit voluntatem domini, et non fecit, plagis vapulabit multis.19 Ideo in Ecclesiastico fertur : Melior est homo qui minuitur sapientia, et in timore Dei ambulat, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.20

Qui studere itaque cupit salubriter, et in divinorum notitia ordinate proficere, primo omnium satagat adimplere præcepta, atque per arctam incedere viam salutis; fugiat vanitates, et carnis vitia detestetur. Scientia quippe sine virtutibus, est informis; et sicut forma perfectio est materiæ, sic conversatio virtuosa decor consistit scientiæ. Hinc scriptum est: Quis sapiens et disciplinatus inter vos?21 Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Recte ergo disseruit Gregorius Nazianzenus: Primus sapientiæ gradus est vita laudabilis, et apud Deum mens pura, qua puri superpurissimo Deo junguntur, et sancti sanctissimo Deo sociantur. Sapientia clara est, non quæ in verbis volat, sed in virtutibus constat.22 Isidorus quoque: Ad majoris, inquit, culpæ cumulum pertinet, scire quid facere debeas, nec implere.

Denique Plato in Phædone diffuse docet et probat, quod philosophi nequaquam sit circa vestimentorum occupari ornatum, ciborum aut venereorum viles optare delicias, divitiis inhiare; sed contemptis his omnibus, divinis et intellectualibus inhærere. Quanto magis istud ad omnem christianum spectat philosophum, præsertim theologum? Nempe, ut commune est verbum, Virtus unita fortior est quam dispersa. Ideo quo intellectus studentis circa carnalia, exteriora et vana magis dispergitur, eo ad proficiendum in divinorum agnitione ac veritatis notitia impotentior redditur. Et quo magis se a mundanis et vilibus abstrahit, ac circa intellectualia et divina se ipsum recolligit, eo ad proficiendum in theologica facultate, in veritatis splendore, atque in omni scientia, aptior fortiorque efficitur: potissime vero, dum lumen naturæ per lumen gratiæ vigoratur; dum scholastica exercitatio exercitio devotionis internæ juvatur; dum oratione sincera contemplationeque fervida, mens fonti munditiæ ac summæ veritati unitur. Tunc quippe desuper illustratur, atque a Sole sapientiæ gratiose perfunditur, ungitur, eruditur ad intelligendum abdita Scripturarum, ad considerandum mirabilia legis divinæ, nexum et ordinem credendorum: ita ut habeat fidem cum rationibus credibilium, et cum purificatæ mentis intelligentia. Propter quod oravit Psalmista: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.23 Hinc talibus scripsit S. Joannes: Unctio ejus docet vos de omnibus;24 Paulus quoque ad Timotheum: Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum.25 Etenim, sicut Spiritus Sanctus Scripturarum est dator, sic ipse ad earum intelligentiam est optimus illustrator, et mentibus puris sibi placentibus exuberantes illuminationes largitur. Unde Jacobus ait apostolus: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei.26

Hinc, ut recitat Cassianus, sanctus anachoreta Theodorus dixit, quod cupiens Scripturarum verum atque profundum acquirere intellectum, potius studeat cordis puritati, quam disputationi aut multorum voluminum lectioni. Hoc vir vitæ purissimæ sanctus pater Bernardus expertus, ad Dei gloriam humiliter fatebatur totam Scripturam cum plena intelligentia sibi ter resplenduisse. Hinc S. Thomas, Bonaventura, et eis consimiles, creduntur sapientiam suam orando potius quam studendo obtinuisse. Talis etiam fuit magnus ille Pierius, presbyter Alexandrinus: qui ut in martyrologio recitatur, fuit vita purissimus, rebus pauperrimus, ad christianam philosophiam expeditissimus, et doctor Ecclesiæ incomparabilis, in Scripturis nobiliter eruditus. Præterea talis exstitit Gregorius Nazianzenus, qui dum in adolescentia sua studeret Athenis, castitati et sapientiæ valde intentus, apparuerunt ei in visione quasi speciosissimæ duæ puellæ, una a dextris, et alia a sinistris, ipsum quasi amplecti et deosculari optantes. Quas dum ingenti horrore abjiceret, dixerunt: Cur nos, o bone adolescens, in tantum abhorres et abjicis, quum simus tibi tam caræ et familiares? siquidem una nostrum sapientia, alia castitas appellatur.

Ex his innotescit quam verissime dixerit venerabilis Hugo de S. Victore: Ad sacræ cognitionem Scripturæ, opus est intima compunctione magis quam profunda investigatione, suspiriis quam argumentis, crebris gemitibus quam copiosis argumentationibus, lacrimis quam sensibus, oratione quam lectione, cœlestium contemplatione quam terrestrium occupatione. Verum studendi hunc ordinem multi subvertunt studentium: imo et, proh dolor! religiosi nonnulli, qui scientiæ magis quam conscientiæ vacant; imo, ut verius tangam, carnalitati et vanitati dare operam non verentur, et circa quæstiones magis quam circa regulares observantias occupantur.

Postremo, circa id quod in articuli hujus exordio tactum est, Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: advertendum quod quædam est perscrutatio divinorum immoderata, ex curiositate aut confidentia proprii intellectus procedens: quæ merito vituperatur. De qua Salomon contestatur: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum;27 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Alia est perscrutatio divinorum incomprehensibilium altissimorum, moderata et reverentialis, cum recognitione imbecillitatis propriæ mentis, ex zelo veritatis et pietate emanans, desiderio atque intentione defendendi fidem contra impugnantes eamdem, et ad appropinquandum lucidæ notitiæ credendorum, prout in hac vita Deo præstante fieri valet. Quæ perscrutatio rite laudatur. De qua ait vir sanctus: Beati qui scrutantur testimonia ejus;28 itemque, Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.29 Unde in Evangelio locutus est Christus: Scrutamini Scripturas. In Actibus quoque legitur:30 Nobiliores ex eis susceperunt verbum Dei cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas.31

Ex prologis doctorum super primum librum Sententiarum.

Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: via aquilæ in cælo, via colubri super petram, via navis in medio mari; et viam viri in adolescentia sua. Prov. xxx, 18, 19.

PROLOGUS PETRI DE TARANTASIA.

In his verbis Salomon describit excellentiam theologiæ, et specialiter libri Sententiarum, in quo theologiæ difficultates congestæ sunt. Et describit eam a quatuor. Primo, ab ipsius difficultate, quum dicit, « difficilia ». Unde Sapiens: Ecce quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore; quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit? Difficilis32 enim est naturali intellectui hæc doctrina, quia non habet causam in natura, nec similitudinem plenam in arte. Secundo, ab omnium ignorantia, ibi: « penitus ignoro ». Si enim hoc dixit sapientissimus Salomon, quanto magis nos? Tertio, a librorum numero, ibi: « tria sunt, et quartum ». Quatuor enim sunt libri Sententiarum partiales, unus totalis.

Quarto, a librorum materia. In hoc namque quod ait, « via aquilæ in cœlo », tangit materiam primi libri. Aquila enim rex avium, significat Deum Trinitatem, omnium regem: de cujus essentia et personis, de personarum origine et distinctione, id est proprietatibus earumdem, in primo libro determinatur. De quo dicit, « via aquilæ in cœlo ». Hæ sunt enim investigabiles viæ Dei, juxta illud Job:33 Abscondita est sapientia ab oculis omnium viventium. Propter quod et Joannes in Ezechielis visione per aquilam figuratur, quoniam Deitatis ac Trinitatis mysterium altissime penetravit.34 In hoc autem quod dicitur, « via colubri super petram », signatur materia libri secundi.35 Job xl, 16. Coluber namque colens umbram, est diabolus, juxta illud Job: Sub umbra dormit in secreto calami, etc. Petra vero signat firmitatem status hominis in innocentia et puritate, quam coluber iste super eam se effundens, per tentationem corrupit. De natura igitur colubri hujus, id est de natura angelica, de tentatione qua hominem vicit, aliisque attinentibus, determinatur in libro secundo. In hoc autem quod dicitur, « viam viri in adolescentia sua », materia tertii libri signatur. Vir iste Christus est, ab instanti Jer. xxxi, 22. conceptionis perfectus, juxta illud Jeremiæ: Novum faciet Dominus super terram, mulier circumdabit virum. Hujus viri Alma, id est adolescentula, est virgo Maria, quæ Is. vii, 14. dicitur adolescentula, juxta illud Isaiæ, Ecce virgo concipiet: ubi textus Hebræus habet, Alma, id est adolescentula custodita. In hac fuit via Christi per gratiam unionis ad redimendum. Alia vero est via ejus in qualibet anima sancta, quæ dicitur adolescentula. Unde in Canticis dicitur: Adolescentulæ dilexerunt te. Et hoc, per gratiam adoptionis ad gratificandum:36 quod fit per virtutes et dona. Et de his duobus tractatur in tertio. Porro, per hoc quod dicitur, « via navis in medio mari », signatur materia Cant. 1, 2. quarti libri. Navis quippe est Ecclesia. Hæc est Petri navicula, in quam Christus ascendit.37 Sed navicula hæc in medio mari mundi hujus jactatur fluctibus tentationum. Mundus enim est mare turbidum per impatientiam, amaritudinem et inquietudinem vitiorum. In quarto autem libro tractatur qualiter Ecclesia per suos ministros in hoc mundo regatur per ecclesiastica sacramenta, et quomodo tandem ad gloriam perducatur. Hæc ergo est materia totius doctrinæ hujus. — Hæc Petrus.

PROLOGUS

S. THOMÆ.

Exordium prologi Thomæ est: Ego sapientia effudi flumina; ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio, et quasi fluvius Dorix et sicut æquæductus exivi de paradiso; dixi, Rigabo hortum plantationum, et inebriabo partus mei fructum. Eccli. XXIV, 40-42.

Inter multorum sententias inquirentium quid sit vera sapientia, unam specialiter veram et firmam protulit Apostolus, dicens, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam:38 quia videlicet sapientia Filio appropriatur, quoniam sapientiæ opera multum conveniunt cum propriis Filii. Per sapientiam enim Dei, manifestantur divinorum abscondita, producuntur creaturarum opera, nec solum producuntur, sed etiam instaurantur, ac perficiuntur illa perfectione qua unumquodque dicitur perfectum, secundum quod proprium finem attingit.

Quod autem manifestatio divinorum pertineat ad Dei sapientiam, patet ex hoc quod Deus per sapientiam suam se ipsum perfecte cognoscit. Ideo, si quid de ipso cognoscimus, oportet quod inde derivetur, quoniam omne imperfectum a perfecto trahit originem. Unde in libro Sapientiæ dicitur:39 Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam? Denique manifestatio ista per Filium specialiter facta est, quum ipse sit Verbum Patris. Propter quod convenit sibi manifestatio Patris dicentis totiusque Trinitatis: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.40 Recte igitur dicitur ex persona Filii: « Ego sapientia effudi flumina ». Flumina ista intelligo fluxus æternæ processionis ad intra, olim occulta, et quodammodo infusa in similitudinibus creaturarum et in ænigmatibus Scripturarum, ita ut vix aliqui sapientes Trinitatis mysterium crederent. Venit Filius, et infusa flumina ista effudit nomen Trinitatis explicando, dicens: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.41 Et in hoc tangitur materia primi libri.

Secundum ad Dei sapientiam pertinens, est creaturarum productio: quæ etiam attribuitur Filio, in quantum est imago Dei, ad cujus formam omnia sunt formata. Unde Joannes: Omnia per ipsum facta sunt. Hinc recte dicitur in persona Filii:42 « Ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio ». In quo notatur ordo creationis et modus. Ordo, quoniam sicut trames a fluvio derivatur, sic temporalis processus creaturarum ab æterno processu personarum. Unde Psalmista: Dixit, et facta sunt:43 id est, Pater Verbum genuit, in quo erat ut fieret creatura, secundum Augustinum. Primum namque semper est causa sequentium, secundum Philosophum. Hinc primus processus est causa et ratio omnis sequentis processionis. Modus quoque signatur quantum ad duo. Primo, ex parte creantis, qui quum omnia impleat, nulli tamen se commensurat: quod notatur in hoc quod dicitur, « immensæ ». Secundo, ex parte creaturæ: quoniam sicut trames procedit extra alveum fluminis, ita creatura procedit a Deo extra unitatem essentiæ, in qua sicut in alveo, fluxus personarum continetur. Atque in hoc notatur materia libri secundi.

Tertium ad Dei sapientiam pertinens, est operum restauratio: quia per id debet res reparari, per quod facta est. Hinc Filius omnia reparavit, qui hominem redimendo, dicitur omnia reparasse quæ propter hominem facta sunt. Recte ergo ex persona Filii dicitur: « Ego quasi fluvius Dorix et sicut aquæductus exivi de paradiso. » Paradisus iste est gloria Patris: de qua Filius exivit in vallem nostræ miseriæ, non illam amittendo, sed occultando. Et circa hunc exitum duo notantur, videlicet modus et fructus. Dorix enim est rapidissimus fluvius: unde designat modum quo quasi impetu quodam amoris Christus complevit mysterium nostræ reparationis. Fructus vero significatur in hoc quod dicitur, « sicut aquæductus ». Quemadmodum enim ex uno fonte producuntur plures aquæductus divisim ad fecundandam terram, ita ex Christo fluxerunt diversa genera gratiarum ad irrigandam Ecclesiam, secundum quod dicitur ad Ephesios: Ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam Prophetas.44 Et in hoc tangitur materia tertii libri.

Quartum ad Dei sapientiam pertinens, est perfectio qua res conservatur in suo fine: quo subtracto, relinquitur vanitas, quam non patitur sapientia, pertingens a fine in finem fortiter, et disponens omnia suaviter.45 Unumquodque enim suaviter disponitur, quando in suo fine naturaliter desiderato locatur. Quod etiam ad Filium specialiter pertinet, qui quum sit virtus et naturalis Filius Dei Patris, nos in gloriam paternæ hereditatis reduxit. Unde Apostolus ad Hebræos ait: Decebat eum propter quem et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, etc.46 Unde dicitur: « Rigabo hortum plantationum ». Ad consecutionem etenim finis exigitur præparatio, per quam omne quod fini non congruit, tollatur. Sicque Christus, ut nos in finem æternæ gloriæ perduceret, sacramentorum medicamenta instituit et paravit, quibus peccati vulnus a nobis abstergitur : quibus deletis, in felicitatem perducimur. Et in hoc tangitur materia quarti libri. — Hæc Thomas.

Thema prologi Bonaventuræ est : Profunda fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem.47 Job XXVIII, 11.

In his verbis tangitur quadruplex causa libri Sententiarum : causa videlicet materialis, in nomine « fluviorum »; causa formalis, in perscrutatione profundorum; causa finalis, in revelatione absconditorum; causa efficiens, in supposito verborum istorum, « scrutatus est et produxit ».

Itaque causa materialis innuitur nomine « fluviorum ». Nam juxta quadruplicem proprietatem fluvii materialis, quadruplex est fluvius spiritualis : de quo secundum quadruplicem differentiam, sunt quatuor libri Sententiarum. Considerando namque fluvium materialem quoad suam durationem, invenitur in eo perennitas : quia secundum Isidorum, fluvius est fluxus perennis. Considerando autem fluvium quantum ad extensionem, invenitur in eo spatiositas. Et quantum ad motum ejus, invenitur in Eccle. 1, 7. eo circulatio. Unde Ecclesiastes : Ad locum unde exeunt flumina, revertuntur. Et quoad suum effectum, convenit ei mundare.

Juxta hæc quatuor, ponitur quadruplex fluvius spiritualis. Nam ratione perennitatis, emanatio personarum ad intra æterna dicitur fluvius. De hoc fluvio apud Danielem : Antiquus dierum, id est Pater æternus, sedit, et fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus :48 quia ex Patre procedit plenitudo amoris, id est Spiritus Sanctus, ideo fluvius igneus dicitur; et plenitudo virtutis in Filio, propter quod fluvius dictus est rapidus. Secundo, ratione spatiositatis, emanatio rerum ad extra et universorum creatio, fluvius nuncupatur. Tertio, ratione circulationis, incarnatio Filii Dei fluvius nominatur. Quemadmodum enim in circulo finis conjungitur principio, ita in incarnatione natura hominis ultimo die conditi, unita est Verbo æterno, quod incarnatum, fecit circulum, redeundo ad Patrem unde exivit, sicut ipse ait :49 Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Et in Psalmo : summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus.50 Quarto, ratione emundationis, fluvius dicitur dispensatio sacramentorum, quæ mundant nos. Unde in Apocalypsi : Ostendit mihi fluvium aquæ vivæ splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.51 Nam gratia sacramentalis clara instar crystalli et mundativa, procedit a Deo effective, atque de latere Christi dormientis in cruce, tanquam a causa mediatrice ac meritoria.

De primo fluviorum istorum, est primus liber Sententiarum; de secundo, secundus : sicque deinceps. — Hæc sententialiter Bonaventura.

Quibus consonant quæ in prologo suo scribit Richardus de Mediavilla, sic inchoans : Abscondita produxit Deus in lucem.52 Job XXVIII, 11.

Hæc verba in Job ad litteram de Deo dicta, allegorice possunt exponi de Magistro Sententiarum : qui « abscondita », id est divina, « produxit in lucem », id est, nobis manifestavit, prout patitur materiæ sublimitas atque ingenii nostri debilitas. Sicque in verbis propositis tanguntur quatuor causæ hujus libri : materia, quum dicitur, « abscondita »; forma, quum additur, « produxit »; efficiens, in supposito hujus verbi, « produxit »; finis, in effectu ipsius productionis, quum subditur, « in lucem ».

Porro divina dicuntur nobis abscondita : primo, propter suam sublimitatem; secundo, propter nostræ carnis corruptibilitatem; tertio, propter perversitatem voluntatis quorumdam, in quibus judicium rationis offuscatur ex perversitate voluntatis, quæ a divina illuminatione impedit mentem, et ex naturali colligantia sua ad intellectum, trahit et allicit eum sibi.

Causa formalis hujus voluminis duplex est, scilicet forma tractatus, et forma tractandi. Forma tractatus libri, est divisio sua in libros partiales, partialiumque librorum in distinctiones, et distinctionum in capitula. Forma tractandi, est modus agendi qui est in isto libro per auctoritates et rationes. Optimus namque modus producendi intelligibilia abscondita in lucem, est per auctoritates et rationes procedere : quia auctoritas inclinat ad credendum, et ratio illuminat ad intelligendum. Credere quoque præparat intellectui viam ad veritatis intelligentiam. Unde Isaias :53 Nisi credideritis, non intelligetis. Hinc Magister per similitudinem quamdam dici potest posuisse stellas in firmamento, id est in Ecclesia. Rationes enim Magistri stellis comparantur, quoniam instar stellarum sunt altæ, subtiles, claræ, et indissolubiles.

Causa efficiens duplex est : prima et principalis, quæ est Deus, quantum ad omnia vera in hoc libro contenta; et causa secundaria ministerialis, utpote Petrus Lombardus, doctor theologiæ, postea Parisiensis episcopus. Causa finalis, est illuminatio intellectus ad divinorum cognitionem. Ad hoc editus est hic liber, ut divina intellectui nostro luceant et patescant, tam luce acquisitæ scientiæ, quam luce gratiæ ac lumine gloriæ. Quædam enim cognoscimus luce gratiæ, quæ luce acquisitæ scientiæ cognoscere non valemus. Quod etiam infidelium testimonio comprobatur. Ait equidem Avicenna nono Metaphysicæ suæ, loquens de dispositionibus animarum a corporibus exutarum : Oportet te scire quod promissio aliqua est quæ fide recipitur, quia non est via ad probandum eam, nisi credendo testimonio Prophetæ (utpote Mahometi, de cujus lege exstitit Avicenna) : ut est illa, quod anima habebit corpus apud resurrectionem. — Hæc Richardus.

D. PETRI LOMBARDI EPISCOPI PARISIENSIS

LIBRI QUATUOR

SENTENTIARUM

EX SACRIS LITTERIS DOCTORUMQUE SCRIPTIS

STUDIOSISSIME COLLECTARUM

Footnotes

  1. Is. xi, 9. ↩

  2. Prov. III, 13-15. ↩

  3. Rom. XVI, 27. ↩

  4. Is. XI, 2. ↩

  5. Eccl. XV, 3. ↩

  6. Jacob. III, 27. ↩

  7. Ibid. 19. ↩

  8. Joann. IV, 14. ↩

  9. Sap. VIII, 9, 16. ↩

  10. Sap. VII, 8, 10, 11. ↩

  11. Prov. III, 18, 16. ↩

  12. Ps. I, 3. ↩

  13. Is. XXXIII, 6. ↩

  14. Sap. vii, 28. ↩

  15. Sap. VII, 14. ↩

  16. Sap. XVI, 20, 21. ↩

  17. Eccl. III, 22. ↩

  18. Jacob. IV, 17. ↩

  19. Luc. XII, 47. ↩

  20. Eccl. XIX, 21. ↩

  21. Jacob. III, 13. ↩

  22. Sap. VI, 13. ↩

  23. Ps. CXVIII, 18. ↩

  24. 1 Joann. II, 27. ↩

  25. 11 Tim. II, 7. ↩

  26. Jacob. I, 5. ↩

  27. Prov. xxv, 27. ↩

  28. Ps. cxviii, 2. ↩

  29. Ibid. 129. ↩

  30. Joann. v, 39. ↩

  31. Act. xvii, 11. ↩

  32. Sap. ix, 16. ↩

  33. Rom. XI, 33. ↩

  34. Job XXVIII, 21. ↩

  35. Ezech. I, 10. ↩

  36. Cant. I, 2. ↩

  37. Matth. VIII, 23. ↩

  38. 1 Cor. I, 24. ↩

  39. Sap. IX, 17. ↩

  40. Matth. xi, 27. ↩

  41. Matth. xxviii, 19. ↩

  42. Joann. i, 3. ↩

  43. Ps. xxxii, 9; cXLviii, 5. ↩

  44. Ephes. iv, 11. ↩

  45. Sap. viii, 1. ↩

  46. Hebr. ii, 10. ↩

  47. PROLOGUS S. BONA-VENTURÆ. ↩

  48. Dan. VII, 9, 10. ↩

  49. Joann. XVI, 28. ↩

  50. Ps. XVIII, 7. ↩

  51. Apoc. XXII, 1. ↩

  52. PROLOGUS RICHARDI DE MEDIA-VILLA. ↩

  53. Is. VII, 9, juxta LXX. ↩

Chapter 50 of 271