Quæstio 5
Quinto quæritur, An necessarium fuerit generi humano tradi hanc supernaturalem doctrinam præter et ultra naturales scientias.
Videtur primo quod non, quoniam sapientia Dei attingit a fine usque in finem fortiter, cuncta disponens suaviter.1 Quocirca dicunt expositores, quod increata Sapientia dicitur universa suaviter disponere, quoniam regit omnia, cunctisque influit secundum naturalem inclinationem et dispositionem eorum, quod eis naturaliter appetibile est et suave. Ergo et hominem dirigit ad salutem per naturalia, non per supernaturalia media. — Secundo, sapientis est, unicuique dare et influere ac documenta proponere juxta suam capacitatem, ut Seneca Tulliusque testantur. Non ergo expediens fuit homini supernaturalia et incomprehensibilia tradere ad cognoscendum et tenendum. — Tertio, quia ex incomprehensibilitate talium, multi retrahuntur ab evangelica lege et eam destruere moliuntur: sicque impedit magis quam conferat ad salutem. — Quarto, natura non deficit in necessariis, secundum Philosophum. Ergo naturæ humanæ per naturalia satis providit de necessariis ut salvetur: præsertim quia et irrationabilibus satis providit de necessariis ad consequendum proprium finem. Unde in libro de Cœlo et mundo ait Philosophus: Si astris inesset vis progressiva, quum natura non dederit eis ad progrediendum organa apta, deficeret in necessariis. — Quinto, philosophia, secundum Algazelem in libro de Quinque essentiis, non est nisi ordo animæ: ergo sufficit animam ordinare atque dirigere ad salutem. — Sexto, Plotinus Platonicus super Somnum Scipionis, tractat de virtutibus excellentissimis, seu de virtutibus secundum gradum perfectum, quas vocat virtutes purgati animi: quas et Aristoteles in Ethicis appellat heroicas. Si ergo per naturalem rationem, studium et exercitium, potest homo fieri tam virtuosus, perfectus, divinus, ut illi affirmant, non videtur supernaturalibus donis egere. — Septimo, secundum Senecam, philosophia est rerum divinarum et humanarum cognitio. Non ergo requiritur alia. — Octavo, secundum Ciceronem se-
Cundo de Tusculanis quæstionibus libro, philosophia medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, a cupiditatibus liberat, pellit timores: ergo sufficit contra vitia universa, præsertim quum secundum Augustinum super illud Psalmi, Incensa igni et suffossa, omne peccatum sit ex amore male inflammante, aut ex timore male humiliante.2 — Nono, quidquid continetur sub formali ratione objecti, potest a potentia apprehensiva objecti illius cognosci: sicut quidquid continetur sub colorato, potest percipi visu. Sed primum objectum intellectus nostri, secundum Avicennam primo Metaphysicæ suæ, est ens. Ergo quidquid continetur sub ente, et quod vere est ens, potest ab intellectu nostro naturaliter apprehendi. Sicque nulla alia quam naturali indigemus scientia. colorato, potest percipi visu. Sed primum objectum intellectus nostri, secundum Avicennam primo Metaphysicæ suæ, est ens. Ergo quidquid continetur sub ente, et quod vere est ens, potest ab intellectu nostro naturaliter apprehendi. Sicque nulla alia quam naturali indigemus scientia.
In contrarium est quod ad Hebræos ait Apostolus: Sine fide impossibile est Deo Hebr. XI, 6. placere; atque ad Timotheum: Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum.3 Et item quod ait jusmodi rebus divinis, hominibus exhi- Baruch :4 Non est qui possit scire viam ejus.
Ad hanc quæstionem respondet diffuse Guillelmus Parisiensis in libro de Fide et legibus, inter cetera dicens, quod Creator omnipotens requirit a rationali creatura, ut ipsa se suo Creatori perfecte subjiciat, mactet, sacrificet, redigendo intellectum naturalem ac proprium in captivitatem, in obsequium Christi :5 quod fit per hoc, quod intuitu divinæ auctoritatis præbet firmum assensum his quæ nequaquam comprehendere valet; quod ei etiam valde meritorium est. Hæc Guillelmus.
Denique Thomas, primo libro Summæ contra gentiles, primo ostendit, quod etiam valde expediens sit, ut ea quoque quæ naturali ratione queunt cognosci, credenda tradantur hominibus : quia si talia solummodo relinquerentur hominibus inquirenda, triplex inconveniens sequeretur. Primum, quod paucis hominibus esset talium vera cognitio, eo quod plurimi a talium studiosa inquisitione impediantur vel hebetudine intellectus, vel occupatione externa circa necessaria vitæ, vel pigritia, seu occupatione iniqua. Secundum inconveniens est, quod illi qui ad talium divinorum cognitionem propria inquisitione, vel aliorum informatione, pertingerent, non nisi laboriose et tarde pervenirent ad eam, quum multa præexigantur ad talia intelligenda. Tertium est, quod eorum cognitioni frequenter errores et dubietas miscerentur, ex intellectus debilitate et phantasmatum admixtione, sicut videmus philosophis contigisse. Sicque simplices videntes inter majores et doctiores esse opinionum diversitates, ambigerent cui potius assentirent. Inter multa quoque vera quæ demonstrantur, miscetur aliquando aliquid falsi, quod non nisi probabiliter aut sophistica ratione asseritur, quæ interdum demonstratio reputatur. Idcirco oportuit per viam fidei, fixam certitudinem et puram veritatem de hulariter bona spiritualia et æterna promittit. Porro lex vetus, quæ temporalia promissa habebat, pauca rationem excedentia proponebat. Sic et philosophis cura fuit, ut homines a sensibilium delectationibus ad honestatem perducerent, ostendendo esse alia bona his meliora, quorum gustu multo suavius, qui vacant activis vel contemplativis virtutibus, delectantur. Expedit etiam istud ad repressionem præsumptionis quorumdam, qui tantum de suo præsumunt ingenio, ut totam rerum naturam se reputent suo intellectu posse metiri, putantes verum esse quidquid eis videtur, et falsum quidquid eis non videtur. Iterum expedit istud ad reprobandum eorum errorem qui dixerunt hominem mortalem non nisi mortalia et humana debere sapere et curare : quorum unus fuit Simonides, contra quem decimo Ethicorum docet Philosophus, quod homo debet se pro viribus ad immortalia et divina erigere. Undecimo quoque de Animalibus, ait : Quod quamvis parum sit quod de substantiis superioribus percipimus, magis tamen hoc modicum est amatum et optatum omni cognitione quam de inferioribus habemus substantiis. Sic et in secundo de Cœlo et mundo, testatur, quod quum de corporibus cœlestibus quæstiones poterunt solvi parva ac topica solutione, contingit auditori ut vehemens sit gaudium ejus. — Ex quibus omnibus constat, quod de rebus nobilissimis quantumcumque imperfecta cognitio, magnam perfectionem animæ confert. Ideo, quamvis ea quæ supra rationem sunt, ratio humana plene capere nequeat, tamen multum perfectionis ei acquiritur, si ea saltem qualitercumque teneat fide. Hæc Thomas.
Qui et in prima parte Summæ suæ et in Scripto primi, super his tractat, dicens in Scripto: Omnes qui recte senserunt, posuerunt finem vitæ humanæ Dei contemplationem. Contemplatio autem Dei est duplex. Una per creaturas: quæ est imperfecta, quoniam creatura est effectus non proportionatus Creatori, sed distans ab eo in infinitum. Idcirco ducit in cognitionem Dei imperfecte: in qua Philosophus felicitatem contemplativam constituit, quæ tamen felicitas est viæ; atque ad hanc ordinatur tota cognitio philosophica, ex rationibus et considerationibus creaturarum procedens. Alia est contemplatio Dei qua immediate videtur per suam essentiam: quæ contemplatio est perfecta, et habetur in patria, estque possibilis homini secundum fidei suppositionem. Unde oportet ut ea quæ sunt ad finem, proportionentur fini; sicque homo in statu viæ ad illam beatitudinem manuducatur per cognitionem non ex creaturis sumptam, sed ex divino lumine inspiratam. Et hæc est doctrina theologiæ, cujus est omnibus aliis scientiis imperare, et eis in suum obsequium uti. Hæc Thomas.
Et idem Richardus, addens quod theologica ista supernaturalis cognitio, efficacius accendit affectum nostrum divino amore: quoniam plenius docet nos de caritate, pietate et liberalitate Dei ad nos, et de beneficiis ac promissis ipsius; et quod philosophi quantumcumque excellentis ingenii, qui non fuerunt supernaturaliter illuminati, nunquam cognoverunt nec posuerunt beatitudinem veram et plenam. Quo signo constat, quod cognitio illius beatitudinis est homini supernaturalis.
Porro Ægidius tangit tres causas utilitatis seu necessitatis hujus supernaturalis theologiæ, quas Thomas assignat. Dicit tamen, quod in istis causis tribus solum consideratur id quod est per accidens, et dimittitur quod est per se. Nam quæstio est de ipsa theologia in se, an superflua sit, vel necessaria; et non est quæstio de ipsa per comparationem ad nos, vel ad tradentes scientiam. Idcirco (inquit) dicendum, quod theologia ista necessaria est, non superflua, quoniam docet ea ad quæ cognoscenda aliæ scientiæ se non valent extendere.
Ad quæ verba Ægidii est dicendum, quod S. Thomas de hac quæstione optime scripsit, nec dimisit quod est per se: quia ut patuit jam ex verbis ipsius, ipse ideo scripsit, theologiam hanc nobis necessariam esse, quia de supernaturali fine et vera beatitudine, et de Deo, ipsa sufficienter nos instruit in hac vita, quod aliæ scientiæ facere nequiverunt. Insuper, in moralibus ac naturalibus necessarium dicitur uno etiam præcipuo modo per respectum ad finem: quemadmodum necesse est hominem habere fidem et caritatem, si consequetur salutem. Et hoc modo necessaria est homini theologia. Alio modo simpliciter: ut hominem esse animal. Causa demum quam assignat Ægidius, non videtur nisi unum et idem assignare causam sui ipsius. Quum enim theologia ista dicatur supernaturalis scientia, et supernaturalis scientia nuncupetur quæ docet quod naturalis ratio non attingit: dicere quod ista scientia sit præter naturales scientias necessaria, quoniam docet ea ad quæ illæ non extendunt se, est idem exponere per se ipsum. Ideoque adhuc remanet quæstio, cur necessaria sit homini talis scientia. Ad quod sanctus Doctor sapienter respondit.
Præterea, de his scribit Scotus: Omnes Catholici conveniunt in hoc, quod aliqua supernaturalis cognitio nobis necessaria sit in via. Sed controversia est inter philosophos et theologos: primo in hoc, quod philosophi negant omnem supernaturalem cognitionem, dicentes quod dignitas sit naturæ, quod possit ex se perfectionem suam acquirere. Sed intellectus potest acquirere omnem cognitionem necessariam sibi ex naturalibus. Et quod hoc sit intentio Philosophi, primo apparet ex hoc quod ait tertio de Anima: Intellectus agens est, qui est omnia intelligibilia facere; et intellectus possibilis, qui est omnia intelligibilia fieri. Præterea, sexto Metaphysicæ ait, quod tres sunt partes philosophiæ, metaphysica, physica, et mathematica: quæ secundum ipsum, dividunt omnem speculativam scientiam in via possibilem. Insuper, ratio quæ potest intelligere principium, potest naturaliter intelligere omnem conclusionem intentam et contentam in illo principio: quia cognitio conclusionis non dependet nisi ex cognitione principii et deductione conclusionis a principio; et ista deductio est evidens per dici de omni vel de nullo. Sed nos naturaliter cognoscimus prima principia, in quibus virtualiter continentur omnes conclusiones: ergo, etc. — In contrarium est, quod necessaria nobis est cognitio ultimi finis nostri supernaturalis, quem per nullum actum nostrum naturalem intelligere possumus. Unde philosophi qui habuerunt intellectum acutum, quando descenderunt in singulari ad finem, vel fuerunt dubii de fine, vel erraverunt. Philosophus namque dixit cognitionem substantiarum separatarum acquisitam esse felicitatem. Et si intellexit quod fuit finis hujus vitæ, tamen dubius fuit an esset alia vita, ut patet ex primo Ethicorum. Præterea, nostra naturalis cognitio quam habemus de substantiis separatis ac divinis, procedit ex sensibilium agnitione effectuum. Et talis probatio vel inducit errorem, vel relinquit dubietatem. Nullus enim effectus sensibilis probat Trinitatem: quia probare per simile, est causa erroris, quum sit major diversitas. Deus quoque omnia libere causat: ideo arguens ex effectibus, vel errabit, vel dubius erit, ut patet de Philosopho, qui dixit Deum semper causare. Et sic ex motu cœli concludit angelos movere perpetuo, et quod esse non possent plures angeli quam orbes, nec cœlum posse esse majus propter laborem angeli moventis, ut si apponatur una stella. Sed ista sunt sophismata, idcirco solvuntur. — Sciendum quoque quod potentia passiva seu receptiva, potest uno modo comparari ad formam quam recipit: et sic non cadit circa eam distinctio naturalitatis et supernaturalitatis, sed distinctio quæ est per naturale et violentum ac neutrum. Si enim inclinetur ad recipiendum formam vel actionem, recipit naturaliter eam; si autem inclinetur ad oppositum, recipit violenter; si vero nec inclinetur ad formam, nec ad ejus oppositum, habet se neutro modo et indifferenter. Sed si comparetur ad formam quam recipit, ut recipit eam ab agente (et ita comparetur ad agens aliquo modo), locum habet ista distinctio, naturale et supernaturale. Ideo, si potentia nata est recipere actionem ab agente aut formam, recipit formam seu actionem illam naturaliter ab eo; et si non nata est potentia illam recipere, non naturaliter sed supernaturaliter recipit eam. Itaque primo modo non est cognitio aliqua supernaturalis nec visio Dei, comparando videlicet potentiam tantum ad formam. Unde comparando intellectum ad movens naturaliter natum movere ipsum, in via solum est cognitio naturalis, quæ causatur a phantasmate et intellectu agente. Hæc Scotus.
In cujus verbis sunt duo contra quæ objici potest. Primum est, quod dicit secundum Philosophum non esse plures angelos seu substantias separatas quam orbes. Philosophus namque duodecimo Metaphysicæ, accipit numerum substantiarum illarum secundum numerum cœlestium motuum, non orbium: quamvis Avicenna, Algazel, et alii quidam, computant illas secundum orbium numerum. Secundum est, quod dicit circa potentiam passivam et receptivam per comparationem ad formam seu actionem quam recipit, non habere locum distinctionem naturalitatis et supernaturalitatis. Quemadmodum enim potentia illa naturaliter recipit formam et actionem pure naturalem, in qua consistit sua naturalis perfectio : sic formam et actionem supernaturalem, per quam perficitur supra gradum, conditionem et modum suæ naturæ, supernaturaliter recipit; nec idem est modus recipiendi formam et habitum naturalem et acquisitum, atque formam et habitum supernaturalem infusum. Nec inclinatio mentis creatæ ad supernaturalem formam et habitum, naturalis, sed potius supernaturalis censetur, hoc est, conveniens potentiæ ultra et supra gradum ac modum et limitem suæ naturalis conditionis, utpote per respectum ad finem supernaturalem. Imo, si naturalis consideret, posset a causa naturali compleri et actuari. Hinc visio Dei per speciem, est omnino super naturam omnis mentis creatæ.
Postremo, Henricus in Summa sic arguit: Agens per instrumentum, non potest habere actionem per illud quæ instrumento illi repugnet; sed anima humana utitur intellectu agente ut instrumento: ergo non potest habere aliquam cognitionem illi instrumento repugnantem. Sed per illud instrumentum nihil cognoscimus nisi quod a sensibilibus abstrahitur: ergo per illud non possumus perfecte cognoscere nisi sensibilia tantum, non immaterialia. Ideo necessaria est alia scientia supernaturalis.
Ad objecta dicendum. Et primo ad primum, quod Deus disponit cuncta suaviter, quantum in se est, et juxta congruentem finem omnia gubernando;6 habet tamen specialem providentiam actuum humanorum, quos dum supernaturaliter dirigit, etiam convenienter ac dulciter agit hoc, quoniam per supernaturalia dona gratiæ perficit dona naturæ. — Ad secundum dicendum, quod sicut sapientis est dona præstare et informare juxta recipientium audientiumque capacitatem; sic liberalissimi Dei est, gratiose, miraculose et supernaturaliter se communicare et suos instruere, in quibus et naturalem capacitatem potest augere, et naturam creatam supernaturalium capacem efficere. — Ad tertium, quod hoc contingit ex impiorum perversitate atque abusu, nec propter illorum pravitatem omittit Omnipotens facere quod ad suam pertinet bonitatem: qui etiam supernaturalia fidei documenta tam clare, copiose et miraculose monstravit, quod ab eorum credulitate nullus se potest rationabiliter excusare. — Ad quartum, quod Deus providit homini per dona naturæ de naturali perfectione, et per charismata gratiæ de necessariis ad supernaturalem felicitatem. Hoc quoque pertinet ad maximam hominis dignitatem, quod ad tam sublimem finem a Deo est institutus, quod naturalia non sufficiunt ipsum ad finem illum perducere, sed supernaturalibus donis desuper decoratur ac gubernatur, et supernaturali sapientia informatur. Inferiora vero ad naturalem tantummodo finem sunt instituta. — Ad quintum, quod philosophia est ordo animæ, valens ad naturalem dirigere finem. — Ad sextum, quod magni illi philosophi loquuntur de virtutibus naturalibus acquisitis, secundum gradum earum perfectum; non tamen de virtutibus gratuitis et infusis, sine quibus illæ non sufficiunt ad salutem, nec fecerunt quemquam a privato amore sincere purgatum, et fide ac caritate fulcitum. — Ad septimum, quod philosophia est naturalis, non supernaturalis agnitio divinorum ac humanorum. — Ad octavum, quod philosophia medetur suo modo passionibus et peccatis, prout impediunt a virtutibus acquisitis et fine earum: non tamen simpliciter, prout a caritate et vera salute impediunt; nec sine theologia et gratia docet in quo sit plena felicitas, nec eam attingit. — Ad nonum, quod ex principiis per se notis naturaliter non sequuntur nisi quæ per naturales subsumptiones et syllogisticas deductiones elici queunt.
QUÆSTIUNCULARUM SOLUTIO BREVIS
ABSQUE ARGUMENTIS
QUÆST. I
UT vitetur prolixitas, movendæ et solvendæ sunt aliquæ quæstiones minus principales sine argumentis compendiose. Quæritur ergo, An theologia subalternetur alicui scientiæ, et an supponatur alicui parti philosophiæ.
Circa hoc Scotus ait : Theologia nulli alteri scientiæ subalternatur, quia principia ejus non accipiuntur ab aliqua alia scientia, sed immediate ab essentia divina, quæ ut hæc, est primum subjectum in ea. Nec etiam subalternat sibi scientiam aliam, quia est omnis scientia, quæ non includit imperfectionem, et nihil subalternatur sibi ipsi. Similiter nulla scientia subalternatur theologiæ Beatorum : quoniam nulla scientia habens principia immediata, quæ non resolvuntur in priora in illo genere, subalternatur alteri. Hæc Scotus.
Verumtamen Ægidius videtur sentire, quod theologia viatorum subalternetur theologiæ Beatorum : quia principia theologiæ nostræ, puta articuli fidei, sunt nota in se et per se in luce scientiæ Beatorum. Et hoc consonare videtur dictis Thomæ et Richardi inductis, dicentium theologiam esse scientiam : quoniam quamvis principia ejus non sunt nota in ea per se, attamen per se nota sunt in altiori scientia, utpote Beatorum.
Porro quod Scotus affirmat, principia theologiæ non accipi ab alia scientia, sed immediate a divina essentia, videtur obscurum. Siquidem certum est quod non sunt accepta ab alia scientia naturali humana; sed non apparet quod sint accepta immediate a divina essentia. Scriptura quippe canonica pro magna parte revelata est Moysi et Prophetis ministerio angelorum, quorum obsequio factæ sunt revelationes propheticæ, ut in libro de Angelica hierarchia divinus Dionysius protestatur, et doctores allegant ac tenent communiter. Sicque a scientia angelorum revelatio illa immediate profluxit, et mediate principaliterque a Deo. Unde B. Stephanus legitur improperasse Judæis incredulis :7 Acceptistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. Omnia quoque quæ in Evangelio credimus, prænuntiata sunt in lege et Prophetis, ut in prologo super Isaiam fatetur Hieronymus, et super illud Ezechielis, Ecce rota in medio rotæ, scribit Gregorius.8 Insuper obscurum censetur quod asserit Scotus, theologiam esse omnem scientiam, quum a ceteris scientiis sit distincta et specialis scientia : nisi forsitan dicere velit, quod virtualiter ceteras includat scientias, ut supra expositum est. Hoc tamen non impediret aliarum scientiarum subalternationem sub ea, nec sequeretur quod subalternaretur sibimetipsi, ut arguit Scotus.
Præterea de hac quæstione Alexander de Hales dicit : Omnes aliæ scientiæ traduntur secundum ordinem ratiocinationis a principiis ad conclusiones, ad erudendum intellectum, non ad inflammandum affectum; theologia vero proponitur secundum ordinem informationis practicæ principiorum agibilium, ad bene agendum secundum impulsum timoris atque amoris. Hinc theologia non est sicut scientia alia, nec inter alias numeratur, ut alicui parti philosophiæ supponatur. Dicitur quoque divina, non solum quia a Deo, vel de Deo, sed quia a Deo et de Deo, et reductiva ad Deum. Sed et aliter convenit ei esse a Deo quam scientiis ceteris. Est namque aliquod verum ut verum, et est verum ut bonum : et utrumque est a Spiricap. IV. tu Sancto. Sed quum accipitur verum ut bonum, illud bonum aut est ut bonum morale, aut ut bonum gratuitum. Si gratuitum, sic est assimilatio ad Spiritum Sanctum, qui appropriate est bonitas. Idcirco hujus veri acceptio, est a Spiritu Sancto per modum ipsius. Hinc doctrina hæc antonomastice dicitur inspirata et edita a Spiritu Sancto.9 In aliis vero scientiis, speculativis videlicet, est acceptio veri ut veri, imo et boni ut veri. In practicis autem moralibus, etsi sit acceptio veri ut boni, non tamen ut boni gratuiti, sed moralis. Propter quod non dicuntur editæ a Spiritu Sancto. Est etiam theologia de Deo, non sicut metaphysica aut aliæ scientiæ: quia non agunt de Deo secundum mysterium Trinitatis, neque secundum sacramentum humanæ reparationis. Est item reductiva ad Deum per principia timoris et amoris divini, ex fide misericordiæ et justitiæ Dei: quod nulli ex aliis scientiis convenit. Hæc Alexander.
Insuper quæritur, An theologia subalternet sibi alias scientias, naturales videlicet et humanas.
Circa hoc scribit Ægidius: Modus subalternationis scientiarum est triplex. Unus est, quando una alteri tanquam principaliori ancillatur, et ordinatur ab illa ut eminentiori. Sicque primo Metaphysicæ dicitur, quod omnes aliæ scientiæ ipsi metaphysicæ famulantur. Unde scientia quæ considerat optimum in aliquo generæ, habet alias regulare et ordinare, et aliæ habent ei ancillari. Secundus modus subalternationis est, quando una scientia dicit propter quid, et dat principia alteri; alia vero dicit quia, accipitque sua principia a subalternante scientia. Tertius modus est, dum una scientia procedit per causam, et modo subtili; alia, modo grosso: qui duo modi primo Posteriorum tanguntur. Itaque theologia secundum primum modum dici potest sibi subalternare naturales scientias; non autem secundo modo, quia aliæ scientiæ non accipiunt a theologia sua principia; nec tertio modo, quoniam aliæ scientiæ non tractant de restauratione et glorificatione, et mysterio Trinitatis, de quibus principaliter est theologia. Hæc Ægidius.
Præterea quæritur, An modus procedendi theologiæ ac libri Sententiarum, sit perscrutativus et disputatorius, uniformis aut multiformis, poeticus, artificialis, aut certitudinalis.10
Circa hæc scribit Bonaventura: Modus perscrutatorius seu inquisitivus convenit huic doctrinæ et libro Sententiarum. Finis enim imponit necessitatem his quæ sunt ad finem: sicut juxta Philosophum, serra est dentata, quoniam ordinatur ad secundum. Sic liber iste, qui est ad fidei promotionem, habet modum inquisitivum. Modus enim ratiocinativus seu inquisitivus valet ad fidei promotionem tripliciter, secundum tria genera hominum. Quidam enim sunt adversarii fidei, quidam in fide infirmi, quidam perfecti. Modus itaque inquisitivus valet primo ad confundendum fidei inimicos. Unde Augustinus primo de Trinitate: Adversus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores, rationibus catholicis et similitudinibus congruis ad defensionem assertionemque fidei est utendum. Secundo valet ad foendos infirmos in fide. Quemadmodum enim Deus caritatem infirmorum per temporalia beneficia fovet, sic fidem infirmorum per probabilia argumenta corroborat. Si enim infirmi viderent rationes ad fidei probabilitatem deficere, et ad oppositum abundare, nulus eorum persisteret. Tertio valet ad delectandum perfectos. Miro enim modo anima delectatur intelligendo quod credit fide perfecta. Unde Bernardus: Nihil libentius intelligimus, quam quod jam fide tenemus. Hæc Bonaventura. — Qui etiam ait: Dum assentitur rationi propter se, aufertur locus et meritum fidei, quia in anima hominis dominatur violentia rationis. Sed quando fides non assentit propter rationem, sed amore ejus cui fide assentit, desiderat rationes habere; tunc non evacuat humana ratio fidei meritum, sed auget solatium. Et primo modo intelligitur illud Hieronymi: Tolle argumenta quum de fide agitur; piscatoribus, non dialecticis creditur.
Hinc asserit Alexander: Modus sacræ Scripturæ non est modus artis aut scientiæ naturalis, secundum comprehensionem rationis humanæ, sed per dispositionem sapientiæ divinæ ad informationem animæ in pertinentibus ad salutem. Quemadmodum autem B. Dionysius in libro de Angelica hierarchia testatur, decentissimum est Scripturam partim poetice artificialiterque procedere, ut et divina celentur indignis, et per parabolicas ac metaphoricas locutiones intellectus juvetur, bonæ quoque exercitationis occasio detur.11 Itaque alius est modus scientiæ naturalis, quæ est secundum rationem, et alius theologiæ, quæ est scientia secundum affectum pietatis, per traditionem divinam. Naturalis namque scientiæ modus debet esse et est definitivus, divisivus et collectivus: sic enim aptius explicatur apprehensio veritatis secundum humanam rationem. Porro modus theologiæ debet esse præceptivus, exemplificativus, exhortativus, revelativus in Prophetis, orativus in Psalmis. Modus demum præceptivus est in lege et Evangelio, exemplificativus in historiographis, exhortativus in libris Salomonis atque Apostolorum epistolis. Iterum, proprium est sacræ doctrinæ aliquando tradi per sermones occultos, quum sit sapientia in mysterio.12 Hæc Alexander.
His consonat quod scribit Richardus: Modus procedendi in Scriptura, propter amplitudinem suam est multiplex. Quandoque enim procedit præcipiendo, aliquando prohibendo, interdum comminando, nonnunquam promissionibus alliciendo, etc., ut supra.
Amplius, de hac re pulchre scribit hic Thomas: Modus, inquiens, cujuscumque scientiæ debet inquiri secundum considerationem et qualitatem materiæ, ut dicit
A Boetius libro de Trinitate. Principia autem hujus scientiæ sunt per revelationem accepta. Ideo modus accipiendi ea, est revelativus ex parte infundentis in visionibus Prophetarum, et orativus ex parte recipientis. Sed quia, præter lumen infusum, oportet ut habitus fidei distinguatur et determinetur ad diversa credibilia ex doctrina prædicantis (juxta illud Apostoli: Quomodo credent sine prædicante?13), quemadmodum etiam habitus principiorum naturaliter insitorum determinatur per sensibilia accepta; veritas autem prædicantis per miracula confirmatur (sicuti scriptum est: Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis):14 hinc modus Scripturæ est etiam narrativus signorum. Sed quia principia fidei non sunt proportionata humanæ rationi, quæ ex sensibilibus consuevit accipere, oportet ut ad eorum cognitionem per sensibilium similitudines manuducatur. Hinc modum hujus scientiæ oportet etiam metaphoricum seu symbolicum vel parabolicum esse. Denique, ex istis principiis ad tria proceditur in Scripturis. Primo, ad destructionem errorum: quod sine argumentis fieri nequit. Idcirco oportet modum hujus scientiæ esse interdum argumentativum, tum per auctoritates, tum per rationes et similitudines naturales. Secundo, ad instructionem morum: et quoad hoc, modus ejus est præceptivus, sicut in lege; comminatorius et promissivus, ut in Prophetis; et narrativus exemplorum, sicut in historialibus. Tertio, ad contemplationem veritatis in quæstionibus Scripturarum: et quantum ad hoc, etiam oportet modum Scripturæ esse argumentativum. Quod præcipue observatur in originalibus Sanctorum, atque in hoc libro Sententiarum, qui ex illis quasi conflatur. Hinc modus Scripturæ est maxime artificialis, quia potissime congruens suæ materiæ. — Si autem his objiciatur, quod scientiarum maxime differentium non debet esse unus modus; sed poetica, quæ minimum continet verisibilia accepta; veritas autem prædicantis per miracula confirmatur (sicuti scriptum est: Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis): hinc modus Scripturæ est etiam narrativus signorum. Sed quia principia fidei non sunt proportionata humanæ rationi, quæ ex sensibilibus consuevit accipere, oportet ut ad eorum cognitionem per sensibilium similitudines manuducatur. Hinc modum hujus scientiæ oportet etiam metaphoricum seu symbolicum vel parabolicum esse. Denique, ex istis principiis ad tria proceditur in Scripturis. Primo, ad destructionem errorum: quod sine argumentis fieri nequit. Idcirco oportet modum hujus scientiæ esse interdum argumentativum, tum per auctoritates, tum per rationes et similitudines naturales. Secundo, ad instructionem morum: et quoad hoc, modus ejus est præceptivus, sicut in lege; comminatorius et promissivus, ut in Prophetis; et narrativus exemplorum, sicut in historialibus. Tertio, ad contemplationem veritatis in quæstionibus Scripturarum: et quantum ad hoc, etiam oportet modum Scripturæ esse argumentativum. Quod præcipue observatur in originalibus Sanctorum, atque in hoc libro Sententiarum, qui ex illis quasi conflatur. Hinc modus Scripturæ est maxime artificialis, quia potissime congruens suæ materiæ. — Si autem his objiciatur, quod scientiarum maxime differentium non debet esse unus modus; sed poetica, quæ minimum continet veritatis, maxime differt ab ista scientia prorsus verissima: ergo, quum illa procedat per metaphoricas locutiones, modus hujus scientiæ talis non debet esse: Respondendum, quod poetica scientia est de his quæ propter defectum veritatis capi non possunt a ratione: idcirco quibusdam similitudinibus ratio in eis seducitur. Theologia vero est de his quæ sunt supra rationem: ideo modus symbolicus utrique communis est, quum neutra rationi proportionetur. Hæc Thomas.
Præterea Petrus affirmat theologiam quoque per definitiones, divisiones, et ratiocinationes procedere. Nam et Apostolus ad Hebræos definit fidem;15 et in epistola ad Corinthios ponit divisionem gratiarum et ministrationum ac statuum.16 Itaque Petrus ait: Alius est modus scientiæ in quantum est scientia, scilicet per divisiones, definitiones, et ratiocinationes: et hunc habet theologia in quantum scientia. Alius est modus scientiæ in quantum est sapientia, hoc est, in quantum habet movere affectum. Et hoc non fit argumentatione, sed præceptis in lege et Evangeliis, exhortationibus in Epistolis et sapientialibus libris, exemplis quoque, revelationibus et orationibus, ut supra. Hæc Petrus.
Cui consonat quod scribit Richardus: Dum Scriptura procedit argumentando, non procedit ad probandum sua principia, quæ sunt articuli fidei, nisi quum interdum probat articulum unum per alium: sicut ad Corinthios probat Apostolus ex Christi resurrectione resurrectionem communem.17 In hoc autem libro Sententiarum, articuli fidei ponuntur in conclusione, et probantur per auctoritates et persuasiones, atque per validas rationes a posteriori sumptas. Porro ubi sacra Scriptura argumentando procedit, facit argumenta subtiliora, efficaciora et profundiora, quam sint argumenta hujus libri Sententiarum. Unde propter argumentorum profunditatem non æstimamus sacram Scripturam quandoque arguere, ubi arguit. Hinc Hieronymus ad Paulinum in epistola de Omnibus divinæ Scripturæ libris, ait de libro Job, quod omnes leges dialecticæ, propositione, assumptione, confirmatione, conclusione contineat.
Quæritur quoque, An modus procedendi Quæst. IV Scripturæ sit certitudinalis.
Ad quod Alexander respondet: Est certitudo speculationis, et est certitudo experientiæ. Item, est certitudo secundum intellectum, et est certitudo secundum affectum. Præterea, est certitudo quoad animum spiritualem, et est certitudo quantum ad animum animalem. Dico ergo, quod modus et processus theologicus, est certior certitudine experientiæ, et certitudine quantum ad affectum, qui est per gustum, juxta illud Psalmi, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua?18 quamvis non sit certior quantum ad speculationem intellectus, qui est per modum visus. Rursus certior est homini spirituali, quamvis non animali, juxta illud Apostoli:19 Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; spiritualis autem omnia dijudicat. Et idem dicendum est de certitudine fidei. Hæc Alexander.
Alii dicunt, quod Scriptura seu fides habet certitudinem adhærentiæ, non evidentiæ; alii, quod habet certitudinem ex parte objecti, non subjecti, prout suo loco, Deo præstante, dicetur diffusius.
Ægidius vero hic quærit, An theologia Quæst. V sit certior scientiis aliis. Et respondet: Certitudo scientiæ tripliciter accipi pomest: primo, ex rebus de quibus considerat; secundo, ex parte luminis cui innititur; tertio, ex proportione scientiæ ad scientem. Primo modo theologia certior est scientiis ceteris, quum sit principaliter ac directe de primis causis atque principiis, et de rebus maxime invariabilibus et abstractis. Item secundo modo est certior, quum supernaturali lumini innitatur. Tertio autem modo non est certior, loquendo de certitudine speculationis seu evidentiæ, quum sit de incomprehensilibibus, de quibus est fides, quæ est de non visis. Attamen certior est certitudine adhæsionis : quia pro nulla veritate tradita in alia scientia, homo subiret capitalem sententiam, sicut pro ista. Hæc Ægidius.
QUÆST. VI Quæritur ultra, An theologia sit specialis scientia. Videtur quod non, quum tractet de Deo et creaturis, de hominibus et angelis, omnique genere entis.
Circa hujus solutionem ponit Ægidius quatuor differentias inter theologiam et ceteras scientias : Prima, quod illæ habentur per humanam inventionem, ista per divinam inspirationem, nec naturaliter poterat inveniri. Secunda, quod theologia est principaliter et directe de insensibilibus, nec est de his quæ in sensibilibus sunt, nec sensibilia habet partem sui subjecti : quod nulli naturali scientiæ competit, quum naturalis nostra cognitio a sensu et sensibilibus sumat exordium. Unde physica est de sensibilibus, mathematica de his quæ sunt in sensibilibus, metaphysica habet sensibilia partem sui subjecti. Theologia vero sequitur modum Sapientiæ increatæ. Ideo, sicut illa habet se ipsam pro objecto, sic ista principaliter circa Deum versatur, et ejus solius cognitio in ea exquiritur, aliorum vero propter illam finaliter. Tertia differentia est, quod aliæ omnes scientiæ habent aliquid universale pro principali objecto. Hæc autem nec universale nec particulare, sed Deum, qui est maxime unus et singularis. Quarta est, quod nulla scientia potest tot et tanta cognoscere sub propria forma et ratione, sicut theologia, prout supra ostensum est. Itaque habendo respectum ad primum et principale objectum theologiæ, nulla scientia est tam specialis ut ista, quum habeat pro objecto Deum maxime unum. Respiciendo autem ad materias ad quas secundario se extendit, communissima est censenda. Absolute tamen est specialis scientia, ratione sui principalis primariique objecti : quia in omni scientia magis pen-
Quæritur adhuc, Qualiter liber iste Sententiarum ad totam sacram Scripturam se habeat. QUÆST. VII.
Ad hoc Bonaventura respondet : Liber iste ad sacram Scripturam reducitur per modum cujusdam subalternationis, non partis principalis ; similiter libri doctorum qui sunt ad fidei defensionem : quia non quælibet determinatio trahens in partem, facit subalternationem scientiæ, sed determinatio quodammodo distrahens. Scientia namque de linea recta, non dicitur subalternari geometriæ, sed scientia de linea visuali : quia determinatio ista trahit quodammodo ad principia alia. Quoniam ergo sacra Scriptura est de credibili ut credibili, scientia vero hujus libri est de credibili ut facto intelligibili, et hæc determinatio distrahit (nempe quod credimus, debetur auctoritati ; quod intelligimus, rationi) : hinc, sicut alius modus certitudinis est in scientia superiori, alius in inferiori ; sic alius modus certitudinis est in sacra Scriptura, et alius in hoc libro. Idcirco et alius modus est procedendi. Et sicut scientia subalternata, ubi deficit, recurrit ad certitudinem scientiæ subalternantis ; sic et quum Magistro deficit rationis certitudo, confugit ad auctoritates certitudinemque Scripturæ, quæ certitudinem omnem rationis excedit. — Sciendum quoque, quod quamvis credibile sit supra rationem, quantum ad scientiam naturalem et acquisitam, non tamen penitus supra rationem per fidem ac donum sapientiæ atque per donum intellectus elevatam. Fides enim elevat ad assentiendum, sapientia et intellectus ad intelligendum quæ credita sunt. Hæc Bonaventura.
De hoc scribit Richardus : Uno modo se habet liber ad scientiam aliquam, sicut continens ordinatam expositionem litteræ et sententiæ libri illius in quo ipsa scientia principaliter continetur : et sic se habet totum commentum metaphysicæ ad metaphysicam, et postillæ super Bibliam ad sacram Scripturam. Alio modo tanquam continens expositionem sententiæ, non seriatim exponendo litteram libri illius aut librorum, in quo vel quibus principaliter traditur scientia: sicque habent se originalia multa Sanctorum ad scientiam theologiæ. Tertio modo, sicut continens scientiam subalternatam illi scientiæ: ut liber musicæ ad arithmeticam; aut sicut continens scientiam subalternantem sibi scientiam aliam: et ita se habet liber arithmeticæ ad scientiam musicæ. Alio modo, sicut continens ordinatam excerptionem quarumdam auctoritatum magis utilium libri aut librorum, in quo vel quibus principaliter traditur ipsa scientia: et sic se habet liber concordantiarum de Biblia extractarum, ad scientiam theologiæ. Alio modo, ut continens excerptionem auctoritatum utiliorum illorum librorum qui facti sunt ad explanationem alicujus scientiæ: et sic se habet liber Sententiarum ad originalia Sanctorum. Alio modo, sicut ordinata congregatio multarum quæstionum utilium ad majorem intelligentiam et explanationem sententiæ, quarum solutiones rationibus et auctoritatibus confirmatæ sunt: sicque liber Sententiarum se habet ad theologiæ scientiam. Idcirco in ea assignari non debet aliud subjectum, sicut nec est aliud subjectum libri Physicorum, et quæstionum quæ factæ sunt super librum illum, ad intelligentiam eorum quæ in libro illo tractantur: nisi forte velles ibi assignare aliquam differentiam secundum rationem, juxta proportionem ad modos tractandi.
D. PETRI LOMBARDI EPISCOPI PARISIENSIS
Footnotes
-
Sap. viii, 1. ↩
-
Ps. LXXIX, 17. ↩
-
II Tim. III, 16. ↩
-
Baruch III. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Sap. viii, 1. ↩
-
Act. VII, 53. ↩
-
Ezech. I, 16. ↩
-
II Petr. 1, 21. ↩
-
QUÆST. III ↩
-
cap. 11. ↩
-
1 Cor. 11, 7. ↩
-
Rom. x, 14. ↩
-
Marc. xvi, 20. ↩
-
Hebr. xi, 1. ↩
-
1 Cor. xii, 5, 6. ↩
-
1 Cor. xv, 12. ↩
-
Ps. cxviii, 103. ↩
-
1 Cor. xii, 14. ↩
Chapter 56 of 271