Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An theologia sit scientia speculativa, an potius practica.

Videtur quod sit speculativa. Primo, quia Boetius libro de Trinitate, scientiam speculativam dividit in naturalem, mathematicalam, et theologicam. — Secundo, per illud Joannis penultimo :1 Hæc scripta sunt ut credatis. Credere autem est speculari, juxta illud Apostoli : Videmus nunc per speculum in ænigmate; per fidem enim ambulamus. — Tertio, quia finis hujus scientiæ est cognoscere : in præsenti quidem, per fidem illuminatam et sapientiæ donum; in futuro, facie ad faciem, juxta illud Joannis : Scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus Deum verum.2 — Quarto, scientia illa non est practica, cujus objectum est necessarium, invariabile et æternum : et tale est scientiæ hujus objectum, videlicet Deus. Practica namque scientia est de operabilibus per nos, quum finis ejus sit πρᾶξις, id est actio seu operatio per nos fienda vel facta, ut patet de ethica. — Quinto, habitus principiorum et conclusionum ejusdem sunt rationis, et ad eamdem differentiam pertinent. Sed habitus principiorum scientiæ hujus est speculativus, scilicet fides, quæ ordinatur ad cognitionem directe, et concernit divina. —

I Cor. XIII, 12; II Cor. V, 7.

Sexto, scientia ista est nobilissima, et maxime gratia sui; non ordinata ad aliud. Scientia vero practica non est gratia sui, dicente Philosopho primo Metaphysicæ: Speculativa est gratia sui, practica gratia usus. — Septimo, Philosophus probat et tenet metaphysicam esse speculativam. Sed theologia est nobilior illa, et de maxime speculabilibus, atque præcipue de his de quibus metaphysica in suo supremo, puta de Deo et substantiis separatis. — Octavo, quamvis scientia ista sit etiam de quibusdam operabilibus per nos, et rebus moralibus actibusque humanis; hoc tamen non est nisi per respectum et ordinem ad divina et ad ultimum finem, qui est cognitio clara per speciem, juxta illud Joannis: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Denominatio autem a fine ultimo et principali est accipienda.3

In contrarium arguitur: primo, per illud Apostoli: Finis præcepti est caritas;4 et rursus: Plenitudo legis est dilectio.5 Et item: In his duobus præceptis (videlicet ut Deus et proximus diligatur) tota lex pendet et Prophetæ.6 Sicque finis hujus scientiæ, est dilectio actualis, non ipsa cognitio. Ergo est practica, quum juxta Philosophum primo Metaphysicæ, finis speculativæ sit veritas, practicæ actio. — Secundo, theologia pro maxima sui parte, est recitativa actuum humanorum, morum informativa, directivaque actionum, utpote de præceptis, consiliis et doctrinis moralibus; et tam fides quam omnis scientia Scripturarum, sine caritate virtuosaque conversatione, vocatur informis, reputatur inutilis, imo majoris damnationis occasio. Totum ergo in ea ordinatur ad actus sine quibus nec ultimus finis valet acquiri.

Ad hanc quæstionem respondet Ægidius: Non est inconveniens ejusdem rei esse diversos et plures fines, dum unus ordinatur ad alium, et omnes fines inferiores, ad unum supremum in cujus virtute alii manent, et ille per se intenditur: quemadmodum in agentibus secunda agentia movent in virtute primi agentis; et quia videmus in Scripturis plures et diversos fines intendi (videlicet: operationem boni, quoniam tractat de moribus; speculationem veri, quum tractat de multis speculabilibus; et dilectionem, sicut probatum est), et quia dilectio Dei in ea ubique principaliterque intenditur, juxta illud Augustini: Si non vacat omnes sacras paginas perscrutari, omnia involucra sermonum evolvere, omnia Scripturarum abdita aperire aut penetrare, tene caritatem, in qua pendent omnia; ita tenebis quod in Scripturis didicisti, tenebis quoque quod in eis non didicisti. Itaque tenet quod patet et quod latet in divinis sermonibus, qui tenet caritatem in moribus. Hinc scientia ista a caritate proprie dicitur affectiva, non proprie speculativa aut practica: quia a fine dignum est omnia denominari, ut dicitur secundo de Anima; et ab eo quod potissime finis est, debet res potissime appellari. Caritas autem est in affectu et voluntate; intellectus vero dividitur secundum speculativum et practicum. Hæc Ægidius in Scripto primi, prima distinctione.

Quibus consonat Alexander, dicendo: Est scientia perficiens cognitionem secundum veritatem, est etiam movens affectionem ad bonitatem. Prima est ut cognitio secundum visum: ideo dici debet scientia absolute. Secunda est ut cognitio secundum gustum: idcirco dicenda est sapientia, a sapore affectionis, secundum quod dicitur in Ecclesiastico: Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus.7 Theologia ergo quæ perficit animam secundum affectionem, movendo ad bonum secundum principia amoris et timoris, proprie est sapientia. Prima vero philosophya, seu metaphysica, quæ est theologia philosophorum, perficiens cognitionem secundum viam artis et ratiocinationis, minus proprie sapientia nuncupatur. Ceteræ scientiæ, quæ sunt de causis consequentibus et causatis, scientiæ, non sapientiæ, sunt vocandæ. — Hinc denuo: Omnes

(inquit) aliæ scientiæ traduntur secundum ordinem ratiocinationis a principiis ad conclusiones, quibus doceatur intellectus, non moveatur affectus. Sed sacra Scriptura traditur secundum ordinem informationis practicæ principiorum ad operationes, ut moveatur affectus secundum amorem et timorem ex fide justitiæ et misericordiæ Dei. Unde in Deuteronomio Deut. vi, 5. dicitur: Diliges Dominum Deum tuum; et Ibid. 13. infra, Dominum Deum tuum timebis. Hinc theologia non est sicut scientiæ ceteræ, nec eis connumeratur, ut alicui parti philosophiæ supponatur. Hæc Alexander.

His quoque concordat quod ait Albertus: Scientia ista ex fine suo determinanda est. Cujus finis exprimitur illic ubi legitur: In agnitionem veritatis quæ secundum pietatem est, in spem vitæ æternæ.8 Et ibi dicit Glossa: Secundum pietatem, id est Christi religionem. Quod ideo dicit, quia in liberalibus artibus veritas est, sed quæ nihil pertinet ad christianam religionem. Porro ad veritatem quæ secundum pietatem est, pertinent duo. Unum videlicet secundum pietatem, cultus Dei in se et in membris: ad quod pertinent omnia promoventia cultum illum. Alterum est finis intentionis: quod est intellectu, affectu, et subjecto conjungi ei qui colitur, prout est finis beatificans.9 Ideo ista scientia proprie est affectiva, complectens in se speculationem et praxim, id est veritatem non sequestratam a ratione boni. Ideo perficit intellectum et affectum. Talis autem finis in rebus creatis non invenitur. Hinc philosophi non tractaverunt hujusmodi scientiam.

Verum contra hæc scribit Durandus: Dicunt aliqui, quod theologia non sit speculativa, nec practica, sed affectiva: quia finis ejus est amor; et si affectiva, non est speculativa nec practica: quia speculativum et practicum spectant ad intellectum. Deinde probat Durandus quod oporteat theologiam dici speculativam vel practicam, quum omnis scientia sit speculativa aut practica. Et etiam, quia theologia est scientia, ergo est in intellectu; idcirco non sequitur, si est affectiva, quod non sit intellectiva, seu speculativa aut practica. Hæc Durandus.

Verum ad hæc verba Durandi dicendum, quod nec Alexander, neque Ægidius negat theologiam aliquo modo speculativam aut practicam dici posse; sed quod improprie dicitur talis, magisque proprie affectiva. Et juxta hoc dici posset, quod distinctio illa Philosophi distinguentis scientiam in speculativam et practicam, proprie competit scientiis naturalibus acquisitis: quæ tamen et theologiæ quodammodo competit. Ait quippe Ægidius: Si quæreretur utrum theologia sit magis speculativa quam practica: respondendum, quod magis sit speculativa, quoniam visio divina magis principaliter concernit beatitudinem (ad quam ordinatur omnis nostra cognitio et potissime sacra pagina) quam operatio. Est ergo speculativa quantum ad proximum finem, sed principalius affectiva. Et sicut est de maxime speculabilibus, ita de maxime amabilibus. Imo, secundum quod concessa est vitæ præsenti, magis pertingit ac pertinet ad amorem, quam ad cognitionem, prout super Angelicam hierarchiam loquitur Hugo: Dilectio supereminet scientiæ, et major est quam intelligentia. Hæc Ægidius.

Insuper dicit Durandus, quod theologia sumpta pro habitu quo fides et ea quæ fidei sunt, persuadentur, declarantur ac defenduntur, sit absolute speculativa, quoniam sistit in cognitione; nec ejus objectum, videlicet Deus, est a nobis agibile neque factibile.

Præterea Thomas in prima parte, quæstione prima: Sacra (inquit) doctrina, quum sit principalius de Deo atque æternis, quam de actibus humanis et operabilibus, potius dicenda est speculativa quam practica: quamvis quodammodo practica sit, in quantum agit de agendis ac moribus. Et in hoc concordat Ægidius.

Porro Richardus circa hæc scribit: Scientia hæc, quamvis aliquo modo possit dici speculativa, in quantum est de subjecto non operabili per nos, scilicet Deo; et etiam practica, in quantum multa tracantur in ea de operabilibus per nos : dico tamen, quod principalius est practica, extendendo praxim non solum ad operationem exteriorem, sed etiam ad operationem voluntatis interiorem. Scientia enim non debet dici speculativa simpliciter, quia est de rebus non operabilibus per nos tantum; nec scientia practica simpliciter, quia est de rebus operabilibus per nos tantum. Hoc enim non faceret scientiam speculativam aut practicam, nisi secundum quid. Sed ideo dicitur scientia simpliciter speculativa, quoniam est eorum quæ non sunt opera nostra, nec nostræ dispositiones : et hoc, propter scire, non propter operari. Hinc Avicenna primo Metaphysicæ suæ ait : Speculativæ sunt illæ in quibus quærit virtus animæ speculativa perfici per acquisitionem intelligentiæ in effectu, per adeptionem scientiæ imaginativæ et creditivæ de rebus quæ non sunt nostra opera nec nostræ dispositiones. In his ergo finis, certitudo scientiæ vel opinionis. Et scientia simpliciter practica, est eorum quæ sunt nostra opera vel nostræ dispositiones : et hoc, propter operationem. Unde Avicenna primo Metaphysicæ suæ iterum dicit : Practicæ sunt illæ in quibus primum quærit perfici virtus animæ speculativa per adeptionem scientiæ imaginativæ et creditivæ de rebus quæ sunt opera nostra, ad hoc ut secundario proveniat perfectio virtutis practicæ in moribus. Sic ergo duo considerantur in scientia pure speculativa, videlicet materia et finis; et similiter in scientia pure practica. — Nunc autem sic est, quod quamvis Scriptura principalius tractet de rebus non operabilibus per nos, quam de operabilibus per nos : tamen quia tam de illis quam de istis principalius tractat propter operationem (extendendo nomen operationis ad actum voluntatis interiorem) quam propter cognitionem; ideo, omnibus computatis, magis debet dici practica quam speculativa. Non enim finis accidentalis, quem constituit intentio operantis, sed finis essentialis, quem principalius respicit scientia ex parte sua, magis est considerandus ad judicandum scientiam speculativam vel practicam, quam materia. Unde Philosophus speculativam a practica distinguit penes finem, dicens quod theologicæ seu speculativæ finis, est veritas; practicæ, opus. Quod autem doctrina Scripturæ magis sit propter operationem quam propter cognitionem, patet et per ea quæ in ea tractantur, et ex modo tractandi. Nam ea quæ ibi tractantur, magis nata sunt inflammare affectum, quam illuminare intellectum, quamvis agant utrumque : quoniam quæ in ea tracantur, principaliter de Deo, sunt maxime amabilia. Modus quoque procedendi est ut plurimum exhortativus : quia ut plurimum procedit vel præcipiendo, vel prohibendo, vel comminando, vel promissionibus alliciendo. Hæc Richardus.

C Præterea, secundum Bonaventuram, scientia ista habet se medio modo inter scientias pure speculativas pureque practicas. Nam ait : Perfectibilis a scientia est intellectus noster, quem contingit tripliciter considerari : primo in se; secundo, prout extenditur ad affectum; tertio, prout extenditur ad opus. Extenditur autem intellectus per modum dictantis et regulantis. Et quia secundum hunc triplicem statum errare potest, habet triplicem habitum ductivum seu directivum : quia secundum primam considerationem est pure speculativus, et perficitur ab habitu qui est contemplationis gratia, atque vocatur scientia speculativa. Considerando autem intellectum ut natum extendi ad opus, perficitur ab habitu qui est ut boni fiamus : qui est scientia practica seu moralis. Si vero consideretur ut natus extendi ad affectum, sic perficitur ab habitu medio inter pure speculativum et practicum, qui utrumque complectitur : et hic habitus nominatur sapientia, quæ dicit cognitionem et affectum. Idcirco est contemplationis gratia, et ut boni fiamus; principaliter tamen, ut boni fiamus. Et talis est scientia tradita in hoc libro Sententiarum. Hæc Bonaventura.

Idem Petrus. Et addit: Hæc scientia est de ultimo fine omnium scientiarum, quo solo perficitur tota anima intellectiva, in quo aliarum scientiarum fines continentur. In ipso enim (ut dicit Plato, et recitat Augustinus libro de Civitate Dei) est ratio intelligendi, et causa subsistendi, et ordo vivendi. Unde, ut ait Hieronymus ad Marcellam, sicut philosophi solent disputationes suas in physicam, ethicam, logicamque partiri: sic divina Eloquia aliquando agunt de natura, ut in Genesi; quandoque de moribus, ut in Proverbiis; interdum de logica, pro qua theologicum sibi vindicant terminum, ut in Evangeliis. In Deo namque est prima potestas, quæ est principium et finis omnis motus naturalis; et prima veritas, quæ est terminus omnis speculationis; primaque bonitas, quæ est finis et principium movens omnis actionis. Hæc Petrus. — Quorum (videlicet Bonaventuræ et Petri) positio concordat Richardo.

Insuper de hac re scribit Scotus, quod theologia est habitus simpliciter practicus. Consideratio enim practica, est consideratio naturaliter prior praxi, secundum quam nata est praxis recta elici. Unde dicitur sexto Ethicorum: Finis practicæ, est veritas conformiter se habens appetitui recto. Practica ergo consideratio duas habet conditiones; una est conformitas ad praxim, et hanc habet ab objecto quod directe apprehendit; et habet rationem prioritatis, quam habet ab intellectu. Ideo intellectus comprehendens objectum secundum regulas ex quibus potest causari praxis per motionem voluntatis, est practicus; sed intellectus perfectus habitu theologiæ apprehendentis Deum ut amandum, et secundum regulas ex quibus potest elici praxis, est hujusmodi: ergo theologia est habitus practicus. Fides quoque est habitus practicus, et credere est actus practicus, et visio ei succedens est practica, quia nata est esse conformis praxi, et naturaliter eam præcedit. Hæc Scotus. Cujus dicta in hac parte a multorum doctrinis dissentiunt. — Insuper circa hæc quærit hic doctor, an scientia dicatur speculativa et practica ex fine. Ad quod respondet: Cognitio practica extenditur ad praxim, quia cognitio stans solum in intellectu, est speculativa. Praxis etiam est actus alterius potentiæ quam ipsius intellectus: quia cognitio practica extenditur ad aliud, puta ad praxim, et non in secetipsam. Est quoque posterior naturaliter intellectione: oportet enim quod ordinem habeat ad actum intellectus. Nata est etiam elici conformiter intellectis recte, ad hoc quod praxis sit recta. Unde sexto Ethicorum dicitur, quod intellectus et appetitus sint recti oportet, ad hoc quod electio sit recta. Similiter Augustinus vult quod intellectus comprehendat res et actus aliarum potentiarum, et judicet de actibus earum. Ex quibus sequitur, quod nihil aliud est praxis formaliter, nisi actus voluntatis imperatus vel elicitus: quoniam nullus actus sequitur actum intellectus qui conformiter elicitur, nisi actus voluntatis, quoniam omnes aliarum actus potentiarum possunt præcedere actum intellectus, sed non actus voluntatis. Ex quo ulterius sequitur, quum actus imperatus non habeat rationem praxis, nisi quia actus elicitus habet qui eum præcedit: sequitur quod actus voluntatis elicitus, sit primo praxis; et si forma et ratio praxis est primo in actu voluntatis, omnes alii non erunt praxis, nisi ratione actus voluntatis. Hinc dicendum, quod habitus dicitur practicus vel speculativus ab objecto: quia non est alia causa prior habitu, nisi intellectus et objectum. Sed ab intellectu non potest dici practicus: quia intellectus de se non est practicus vel speculativus; nec ex fine: quia intellectus potest considerare objectum habitus practici, non propter finem practicum: et sic intellectus posset habere actum practicum, et non esse practicus. Dico ergo, quod ab eodem intellectus et actus et habitus distinguatur practici, scilicet ab objecto. Hæc Scotus.

Contra cujus scripta arguit Henricus de Gandavo tripliciter. Primo sic: Intellectus speculativus extensione sui fit practicus, secundum Philosophum: quod ita non esset, nisi diceretur practicus ex fine, non ab objecto. Secundo, medicina dividitur in speculativam et practicam, et tamen est de eodem objecto, puta sanitate aut sanabili corpore: ergo divisio illa ex fine accipitur. Tertio, finis est prior inter causas, secundum Philosophum secundo Physicorum, et secundum Avicennam sexto Metaphysicæ suæ. Ergo extensio talis, seu conformitas aptitudinalis, convenit considerationi ratione finis.

His addi potest ad probandum quod theologia sit speculativa, quod Philosophus primo Ethicorum et tertio de Anima, ponit scientiam practicam esse circa contingens. Quum ergo theologia sit circa divina præcipue et æterna, non erit practica. Rursus, secundum Philosophum primo Metaphysicæ, omni scientia practica est aliqua scientia speculativa nobilior, quum speculativa sit gratia sui. Unde et metaphysicam dicit esse speculativam, utpote nobilissimam. Sed theologia ista fidelium est nobilissima hujus vitæ scientia: ergo est speculativa.

Insuper, ad intelligendum hæc plenius, advertenda sunt verba Durandi, qui dicit hic: Distinctio scientiarum secundum practicum et speculativum, est a fine formaliter, et ab objecto originaliter seu radicaliter. — Primum patet, quia scientia dicitur speculativa ab actu speculandi, ut ipsum nomen insinuat; practica vero, ab operatione extra intellectum. Speculatio autem et operatio sunt fines scientiarum, quoniam omnis habitus est finaliter propter operationem quæ est secundum habitum illum. Unde et felicitas, quæ habet rationem finis, non est habitus, sed actus secundum habitum perfectissimum. Operatio autem secundum habitum scientiæ, est speculatio aut praxis: quia scientia attingit suum objectum per suam operationem. Quæ operatio est vel sola veritatis cognitio, quæ dicitur speculatio; vel cognitio dirigens in faciendo objectum, sicut ars domificativa præbet cognitionem dirigentem in faciendo domum, et ars medicinalis in causando sanitatem. Sicque speculatio et praxis sunt actiones scientiarum et fines earum, secundum quorum differentiam formaliter distinguuntur scientiæ per speculativum et practicum. — Secundum vero, videlicet quod ista distinctio sit radicaliter ab objecto, sic patet: Ex hoc scientia radicaliter habet quod sit speculativa aut practica, ex quo habet quod actio scientiæ circa objectum sistat in cognitione veritatis, vel sit directiva ulterioris operis, ut patet ex præcedentibus. Sed hoc habet scientia ex natura sui objecti. Ex hoc enim quod objectum scientiæ tale est, quod nullo modo operabile est a nobis, nec per actionem nostram contingit ipsum sic vel aliter se habere: ex hoc provenit quod operatio scientiæ circa ipsum sistit in sola cognitione veritatis.

C Porro, quando objectum agibile aut factibile est a nobis, atque per operationem nostram contingit ipsum sic vel aliter se habere: tunc actio scientiæ circa ipsum non sistit in sola cognitione veritatis, sed dirigit in prosecutione operis. Et horum utrumque innuit Philosophus tertio de Anima: ubi primo dicit quod intellectus speculativus differt a practico, ipso fine, puta quoad differentiam formalem; et postea tangens radicem et originem differentiæ hujus, subdit quod objectum intellectus practici, est opus non omne, sed actuale. Actuale autem est contingens aliter se habere. — Hæc Durandus. Cujus scripta in hac parte videntur intentioni Philosophi et communi doctrinæ doctorum amplius consonare.

Dubitatio circa præsentem quæstionem.

Præterea, circa præhabita occurrit difficultas. Ostensum est enim, qualiter secundum Ægidium et Albertum, theologia sit scientia affectiva; et quod secundum Alexandrum, sit cognitio non solum illuminans intellectum, sed etiam accendens affectum; et quod secundum Bonaventuram ac Petrum, includit notitiam et affectum. Quibus videtur repugnare quod dictum est supra, hanc sapientiam seu theologiam esse donum gratiæ gratis datæ, ita quod bonis et malis potest inesse: alioqui non nisi virtuosi essent theologi, nec mali possent scientiam istam addiscere. Est ergo theologia scientia informis in se, nec semper caritati aut amori conjuncta: non ergo est inflammativa, nec affectum nec saporem internum includit. Ex quo ultra videtur, quod theologia ista Christianorum sit informis et nuda sicut theologia philosophorum; nec per hoc distinguatur ab illa, quod est inflammativa et affectiva scientia. Imo apparet quod theologia philosophorum accendat affectum sicut et ista. Philosophi enim docent et probant, quod Deus sit summum, independens, purum et incircumscriptibile bonum: ex quo directe consequitur quod sit summe incomparabiliterque amandus, etiam in se et propter se. Docent quoque, quod ab ipso cunctis communicatum et derivatum sit esse et vivere: ergo et propter beneficia sua est potissime diligendus. — Insuper non apparet verum quod, sicut prætactum est, aliqui dicunt, quod philosophi non retulerunt suam theologiam ad Dei amorem, et quod ideo Aristoteles dixit metaphysicam esse pure speculativam, quia non ordinavit eam ad divinam dilectionem. Naturalis enim ratio docuit eos, quod sicut Deus est prima veritas, ita et summa bonitas, idcirco non minus amandus quam contemplandus; atque quod nuda et informis cognitio ejus sit imperfecta, nec in ea felicitatem consistere, quam solis virtuosis dicebant competere. Denique Aristoteles scripsit hominem contemplativum heroicum, esse amantissimum Deo, quum similitudo sit causa amoris. Amicitia autem relationem includit, ut asserunt in Metaphysica sua Avicenna et Algazel: sicque inter hominem talem et Deum, est mutuus amor. Præterea, quod philosophi retulerunt theologiam suam ad Dei amorem, aperte testatur Augustinus octavo libro de Civitate Dei, dicendo: Summum, primum et verum bonum, dicit Plato Deum. Unde vult philosophum esse Dei amatorem, ut, quoniam philosophia tendit ad vitam beatam, fruens Deo beatus sit qui Deum amaverit. Rursus, duodecimo de Civitate Dei, asserit Augustinus: Dixerunt Platonici, quod quanto quis plus amaverit Deum, tanto facilius ad felicitatem perveniet. Hinc Plato in Phædone et Timæo ac alibi sæpe fatetur, scientiam sine virtutibus ad beatitudinem nequaquam perducere.

Ad ista reor dicendum, quod utique theologia ista seu sacra doctrina, in se est donum gratiæ gratis datæ, habitusque informis, bonis et pravis communis. Dicitur tamen affectiva et inflammativa, non sicut sapientia quæ est unum septem donorum, de cujus ratione est quod sit habitus formatus, gratificans, et a caritate inseparabilis;10 sed ideo, quia aperte et copiose docet ea de Deo et de ejus effectibus, quæ sunt valde inflammativa divini amoris. Evidenter quoque docet et jubet Deum super omnia toto corde amari, et beneficia ac promissa Dei multipliciter recommendat ac nobis commemorat. Et quamvis, ut tactum est, etiam philosophorum theologia sit aliquo modo ad Dei amorem inducens ac ordinata, non tamen tam efficaciter et aperte, ut theologia ista fidelium: imo comparative loquendo, est solum erudiens, non accendens. Verumtamen verum non arbitror quod aliqui dicunt, philosophos illos elegantiores non ordinasse suam theologiam ad Dei amorem, sed in nuda cognitione stetisse.

Hinc quoque existimo, ex hoc non posse sufficienter probari theologiam hanc nostram non esse speculativam, sed simpliciter practicam, quoniam ordinatur ad dilectionem. Dico enim in primis, quod directe atque finaliter ordinatur ad claram et perfectam contemplationem, in qua consistit felicitas, et ad theologiam civium supernorum: ad quam quia non valet pertingere neque perducere nisi per dilectionem et actus virtutum, ideo docet et jubet Deum amari, coli, et ei in omnibus obedire. Sicque dilectio est aliquo modo finis ipsius, directius tamen et consummatius visio clara: imo et in hac vita ordinatur ad hoc, ut ea quæ fidei sunt, cognoscamus per donum sapientiæ salutaris, et per ejus saporem internum, atque per rationes credendorum ac purificatæ mentis intelligentiam, sicque per talem divinorum notitiam, futuræ beatificæ visioni, quantum possibile est, propinquemus.

Insuper dico, quod dilectio est forma et complementum theologiæ, et quodammodo comprehensa in ea. Nec per respectum ad theologiam est proprie praxis, sed immanens completio ejus. Hinc opinio Scoti dicentis idcirco theologiam simpliciter practicam esse, eo quod consideratio practica est consideratio naturaliter prior praxi, secundum quam nata est praxis recte elici, non censetur idonea. Si enim omnis consideratio talis practica esset, sequeretur quod metaphysica consisteret practica. Multa namque in Metaphysica Aristotelis asseruntur et probantur de Deo, quorum consideratio naturaliter prior est praxi, et ex quorum consideratione, seu secundum quorum considerationem, nata est recte elici praxis: ut quod Deus est absolute perfectus, et quod ipse est honoratissimus intellectus, et purus actus, ac omnium causa, universaque movens sicut desideratum movet desiderium, hoc est sicut causa finalis; et item, quod ipse est summus et unicus omnium princeps, ad quem totum comparatur universum, sicut exercitus ad militiæ principem. Ex quorum consideratione unusquisque rite intelligens, potest et merito debet eligere multas praxes salubres, videlicet quod Deum super omnia ultimate debet appetere, et propter ipsum omnia ultimate peragere, ejusque comparatione se prorsus humiliare, et multa similia. Sequeretur quoque simili ratione, quod et physica exsisteret practica. Nam et in ea quædam probantur de Deo, ex quibus hujuscemodi praxis directe apta est elici, ut quod ipse est primus motor et infinitæ virtutis.

Denique fides, quum sit quædam inchoatio beatificæ visionis, directe ordinata et tendens ad illam, speculativa magis quam practica esse videtur. Quod autem visio fidei succedens, sit speculativa, apparentiam multam habere conspicitur: præsertim quum visio illa, secundum Augustinum, sit tota merces et essentialiter ipsa felicitas, quæ non refertur ad praxim, prout suo loco magis probabitur infra. — Denique donum sapientiæ, quod magis directe concernit dilectionem quam theologia seu sapientia ista, est speculativum magis quam practicum, prout in secunda secundæ, quæstione quadragesima quinta, probat et tenet Thomas: ideo magis theologia, quamvis ad dilectionem ordinetur. Imo, secundum Gregorium, dilectio Dei ad actus pertinet vitæ contemplativæ. Non ergo ex hoc monstratur theologia practica esse, quia ad dilectionem refertur, quum et ipsa dilectio ad contemplationem potius quam ad praxim pertinere noscatur.

Ex præinductis patet argumentorum solutio. Illa quippe concedo, quæ probant theologiam esse præcipue speculativam, prout Thomas Ægidiusque affirmant. Alia vero id obtinent, quod etiam aliquo modo practica dici queat.

Footnotes

  1. Joann. XX, 31. ↩

  2. I Joann. V, 20. ↩

  3. Joann. xvii, 3. ↩

  4. 1 Tim. 1, 5. ↩

  5. Rom. xiii, 10. ↩

  6. Matth. xxii, 40. ↩

  7. Eccli. vi, 23. ↩

  8. Tit. i, 1, 2. ↩

  9. *substantia ↩

  10. Is. xi, 2. ↩

Chapter 53 of 271