Quæstio 4
Quarto quæritur, An Deus sit theologiæ subjectum.
Videtur quod non. Primo, quia subjecti est subjici: quod Deo non competit, quum sit purus actus; atque ut ait Boetius, forma simplex non potest esse subjectum. — Secundo, quia subjectum est materia circa quam; Deus autem non est materia. — Tertio, quia theologia pro majori parte est de rebus creatis. — Quarto, quia secundum Augustinum, tota Scriptura est de rebus et signis; ergo res et signa sunt theologiæ subjectum. — Quinto, quia ut ait Hugo, opera restaurationis sunt theologiæ materia. Ait namque libro de Sacramentis: Opera primæ conditionis seu creationis, sunt aliarum scientiarum materiæ; opera vero restaurationis, sunt materia theologiæ. Quin et secundum glossam quamdam super librum Psalmorum, Christus sponsus et ejus sponsa, seu ut alii dicunt, totus Christus, id est caput et ejus membra, sunt theologiæ subjectum. — Sexto, de subjecto oportet præcognoscere quid est, et quia est, ut dicitur primo Posteriorum. Sed de Deo in hac vita cognoscere non valemus quid est, ut divinus Dionysius quinto Mysticæ theologiæ capitulo, et Damascenus primo libro testantur. — Septimo, quia singularium non est scientia: Deus autem est maxime singularis. — Octavo, subjecto scientiæ competit habere principium, et partes, et passiones: quorum nullum competit simplicissimo et impassibili Deo.
In oppositum est communis doctrina.
De hac quæstione opiniones sunt variæ, quæ partim concordantur per responsionem Thomæ hoc loco dicentis: Subjectum scientiæ habet ad minus tres comparationes. Prima est, quod quæcumque traduntur in scientia, continetur sub subjecto. Hanc conditionem subjecti quidam considerantes, posuerunt res et signa esse subjectum hujus scientiæ; quidam vero totum Christum, ut tactum est, seu Sponsum et Sponsam, ut Cassiodorus: quoniam quidquid in ista scientia traditur, ad ista reduci videtur. Secunda comparatio seu conditio subjecti est, quod ejus cognitio in scientia principaliter intenditur: et quia scientia hæc principaliter tendit ad Dei cognitionem, posuerunt aliqui Deum scientiæ hujus subjectum. Tertia conditio est, quod per subjectum suum distinguitur scientia a scientiis ceteris. Atque ex hac consideratione dixerunt quidam, credibile esse scientiæ hujus subjectum (hæc enim scientia per hoc ab aliis differt, quod ex inspiratione habetur, et secundum fidei inspirationem procedit); alii, opera restaurationis, quoniam tota scientia ista ad consequendum restaurationis effectum ordinatur. Porro, si volumus invenire subjectum quod hæc omnia comprehendat, possumus dicere, quod ens divinum cognoscibile per inspirationem, sit scientiæ hujus subjectum. Omnia namque quæ considerantur in ea, sunt vel Deus, aut ea quæ ex Deo et ad Deum sunt, in quantum hujusmodi: sicut et medicus considerat signa et causas sanitatis, et multa hujusmodi, in quantum sunt sana, id est ad sanitatem aliquo modo relata. Hinc quanto quid magis ad veram Deitatis rationem accedit, tanto principalius in scientia ista consideratur. Hæc Thomas in Scripto super primum.
Verumtamen in prima parte Summæ, quæstione prima, ad quæstionem hanc ita respondet: Subjectum hujus doctrinæ est Deus, quoniam universa quæ considerantur in ipsa, sunt Deus, vel aliquo modo referuntur ad ipsum, tanquam ad primum principium ac ultimum finem. Unde sicut se habet objectum ad habitum sive potentiam, sic se habet subjectum ad scientiam. Ideo, sicut illud est objectum potentiæ, sub cujus ratione omnia sub potentia cadunt (ut homo, lignum, lapis, referuntur ad visum sub ratione colorati: propter quod coloratum est visus objectum); sic, quoniam omnia quæ in sacra considerantur Scriptura, cadunt sub consideratione theologi in ordine ad Deum, ideo Deus est theologiæ subjectum. Hæc Thomas.
Præterea, Petrus circa hujus quæstionis solutionem tres narrat opiniones: Quidam (inquiens) dicunt, quod de subjecto theologiæ est loqui tripliciter, secundum tria quæ sunt in unoquoque ente completo, videlicet quoad substantiam, virtutem, et operationem. Primo modo, subjectum theologiæ est Deus; secundo modo, Christus, qui est virtus Dei Patris;1 tertio modo, opera restaurationis facta per Christum. De operibus vero creationis agitur in Scripturis per accidens, ut manifestius pateant opera restaurationis. — Alii dicunt, quod aliquid dicitur alicujus scientiæ subjectum tripliciter. Primo, id ad quod omnia reducuntur in illa scientia sicut ad principium radicale; secundo, id ad quod omnia reducuntur tanquam ad principium integrale; tertio, id ad quod referuntur ut ad principium universale. Primo modo, subjectum in geometria potest dici punctus, a quo fluit tota natura quantitatis continuæ; secundo modo, corpus quantitatis*, in quo omne genus dimensionis* includitur;2 tertio modo, quantitas continua immobilis, quæ de qualibet figurarum specie prædicatur. Primo modo, Deus est theologiæ subjectum; secundo modo,
B Christus; tertio modo, ens divinum. — Tertii asserunt subjectum scientiæ dici dupliciter. Primo, stricte ac proprie: quod dicitur subjectum intentionis; de quo in scientia principaliter agitur, et ad quod cetera reducuntur, et sub cujus ratione aliquo modo continentur; per quod et scientia ab aliis distinguitur, et de quo etiam intitulatur. Secundo, large et communiter: quod dicitur subjectum exsecutionis, scilicet omne illud de quo in scientia tractatur. Verbi gratia, artis domificativæ subjectum intentionis, est domus; subjectum vero exsecutionis, est materia circa quam operatur. Primo modo, Deus est subjectum theologiæ; secundo modo, omnes res divinæ, secundum quod esse divinum participant. — Hæc Petrus, qui et huic ultimæ positioni seu distinctioni magis consentit.
Insuper, Richardus circa hæc scribit: Subjectum in hac scientia est Deus, quamvis scientia ista principalius consideret de Deo id quod per naturalem rationem investigari et cognosci non valet de eo. Ut enim patet primo Posteriorum, illud est subjectum scientiæ, cujus proprietates per se considerat ipsa scientia. Sed Scriptura considerat Dei proprietates et operationes. Agitur enim in Scriptura de Deo secundum rationem suæ naturalis perfectionis, et in quantum ejus perfectio relucet in operibus conditionis, et administrationis seu gubernationis, et restaurationis, et sanctificationis, et retributionis. Ad quæ sex possunt reduci omnia quæ considerantur in sacra Scriptura : quia intra divinam perfectionem comprehenduntur attributa divinæ essentiæ, personarumque emanationes et earum proprietates. In operibus conditionis comprehenduntur creatio, creatorum distinctio, et distinctorum ordinationio. In operibus restaurationis etiam multa comprehenduntur : quia præfigurata fuit restauratio in institutione veteris legis ac veterum sacramentorum, initiata in Filii Dei incarnatione, promota in novæ legis datione, completa in Christi passione, manifestata paucis hominibus in resurrectione, atque aliquibus angelis in ascensione, et toti mundo in Evangelii per discipulos prædicatione. In operibus quoque sanctificationis, intelligo virtutum infusionem, et sacramentorum novæ legis suspicionem. In operibus retributionis intelligitur tanquam prævia extremi judicii examinatio, et reproborum damnatio, et principaliter electorum glorificatio. Sicque ostensum est, quomodo omnia quæ in sacra continentur Scriptura, aut spectant ad Dei intrinsecam perfectionem, aut ad suæ perfectionis refulgentiam per operationum ejus multiplicitatem : quia per quamdam appropriationem potentia maxime relucet in creatione, sapientia in administratione, misericordia in restauratione et sanctificatione, justitia in reproborum damnatione, bonitatis affluentia in electorum glorificatione. Idem sic probo : Tota scientia virtualiter est in principiis; sed articuli fidei sunt principia hujus scientiæ : ergo tota scientia ista virtualiter est in articulis fidei. Quod ergo est subjectum articulorum, est subjectum hujus scientiæ : Deus autem est subjectum articulorum, ut patuit in præcedentibus. Hæc Richardus.
Porro Ægidius de his scribit prolixe, inter cetera dicens : Theologia et metaphysica sunt de Deo non sub eadem ratione. Sed metaphysica quum sit communis scientia, utpote habens pro objecto ens secundum quod ens, ideo tractat de Deo sub modo communi, secundum quod ens et universalis entium causa. Theologia autem, quum sit specialis scientia principaliter intendens de Deo, habet pro objecto Deum sub speciali aliqua ratione, quæ potest esse in quantum est principium nostræ restaurationis ac consummatio nostræ glorificationis. Hinc positio dicentium quod Deus est subjectum in theologia, magis accedit ad propriam rationem subjecti, non tamen sufficienter assignat subjectum : quia nunquam assignatur subjectum aliquod in scientia, nisi sub aliqua ratione; aliter esset confusio in scientiis, quum plures scientiæ determinent de eodem. Ideo, quamvis Deus sit principaliter intentus in theologia, et sub ratione ipsius alia inducuntur in ea, non tamen sufficit dicere quod Deus sit subjectum in ea, nisi addatur ei aliqua specialis ratio, ut principium nostræ restaurationis et consummatio nostræ glorificationis : quia sub illa ratione subjectum principaliter consideratur in scientia, sub qua ejus cognitio principaliter intenditur in eadem : sed in theologia principaliter intendimus Deum cognoscere ut nostrum restauratorem et glorificatorem. — Hæc Ægidius. Ex cujus verbis accipitur, quod secundum eum Deus est subjectum in theologia, in quantum salvator et glorificator. Quod ab aliquibus, ut tangetur inferius, improbatur.
Porro Doctor irrefragabilis, Alexander, de his compendiosissime ait : Theologia est scientia de divina substantia cognoscenda per Christum in opere reparationis, sic quod materia de qua divinæ Scripturæ secundum rationem operationis, est opus reparationis humani generis; materia vero secundum rationem virtutis, est Christus; materia autem secundum rationem essentiæ, est Deus seu divina substantia, prout istud supra in verbis Petri de Tarantasia dictum est plenius. Materia vero circa quam ipsius Scripturæ, est res et signa. Hæc Alexander.
At vero Scotus circa hæc loquitur, quod theologiæ in se et secundum se consideratæ, et prout est in mente divina, objectum est Deus sub ratione deitatis. Objectum vero theologiæ prout in nobis est, dicit esse Deum secundum rationem entis infiniti: quia infinitas est prima ratio seu proprietas intrinseca quam de Deo (ut ait) concipimus. Sic enim in sententia dicit: Theologia nostra est de eisdem de quibus theologia in se; et quoad hoc, posset ei pro objecto assignari Deus sub ratione deitatis. Sed quia conceptus Dei proprius et perfectus non potest apprehendi a nobis in vita hac, quoniam quidquid de ipso intelligimus, per phantasmata capimus; idcirco subjectum hoc, Deus, licet contineat virtualiter in se omnes theologicas veritates, non tamen ut nobis notas; nec ipse ut sic, a nobis cognoscitur. Quapropter, quum conceptus perfectissimus post conceptum deitatis, sit entis infiniti conceptus (quia infinitas est modus intrinsecus deitatis), et iste conceptus queat haberi a nobis in statu præsenti, quoniam infinitatem Aristoteles probat de primo motore, octavo Physicorum, atque de prima causa, duodecimo Metaphysicæ: hinc attribuimus enti infinito, continere veritates hujus scientiæ ut nobis notas, et ut est faciens evidentiam veritatis ut in nobis.
Insuper, sicut Scotus tangit, et ejus sequaces clarius dicunt, Deus cognosci quadrupliciter potest, sicut et homo. Potest enim homo secundum quidditativam suam rationem cognosci, videlicet in quantum animal rationale; secundo, in communi, in quantum animal; tertio, per accidens, secundum quod animal mansuetum, sociale, civile; quarto, respectu aliorum, videlicet animal dignissimum. Proportionabiliter potest Deus cognosci: primo, secundum rationem deitatis, ut hæc natura; secundo, in communi, ut ens divinum; tertio, quasi per accidens, in quantum justus et sapiens; quarto, per respectum ad extra, in quantum causa et gubernator. Quidam ergo dixerunt, quod Deus primo modo est theologiæ subjectum, ut patuit. Alii, quod secundo modo, in quantum ens infinitum: sicut Henricus de Gandavo in Summa; cui ut tactum est, videtur consentire Scotus. Tertii, quod tertio modo, puta ut bonus: quemadmodum Guerro. Quarti, quod quarto modo, utpote ut salvator et glorificator: sicut Ægidius.
Contra cujus positionem sic arguit Scotus: Quia respectus est ens rationis, quum ergo formalitas habitus sumatur a formalitate objecti, theologia hoc modo esset habitus atque scientia rationis, ut logica. Secundo, quia conceptus essentiæ et respectus ad extra, non faciunt unum conceptum per se, sed per accidens: sed nulla scientia prima seu non subalternata, habet conceptum per accidens pro primo objecto, quoniam sola scientia subalternata est talis. Ergo essentia cum respectu non facit unum subjectum. Tertio, quia respectus absolutus, est prior respectivo respectu. Si ergo theologia esset de Deo sub respectu, esset alia prior de Deo absolute.
Circa hæc verba Scoti multa possent induci. Et qui vellet tenere Ægidium, dicere posset, quod quamvis respectus seu relatio Dei ad extra, sit ens rationis, tamen in creaturis correspondet ei realis relatio, et in reali actione fundatur. Salvator enim et glorificator reale quid dicunt, non ens rationis dumtaxat. Idcirco de Deo ut salvatore et glorificatore, potest esse realis scientia. — Insuper mirum videtur, quod Doctor ille subtilis affirmat Deum sub ratione entis infiniti potius esse objectum nostræ theologiæ, quam sub ratione deitatis, quum prima facie, imo et cunctis communiter, certius sit Deum esse, et quod ipse sit summa essentia seu natura, quam quod ipse sit infinitus. Imo multi boni simplicesque fideles, interrogati an Deus sit summa substantia, prima veritas, pura bonitas, et utrum sit sapiens, omnipotens et perfectus, protinus indubie responderent quod imo; si vero interrogarentur an Deus sit infinitus, forsan nescirent quid responderent: quia ignorant qualiter Deus dicatur et sit infinitus. Denique, sicut Dei conceptus proprius et perfectus non potest a nobis haberi in statu isto, quia per phantasmata intelligimus, ita nec conceptus entis infiniti : imo infinitum secundum quod tale, est incomprehensibile, præsertim infinitum perfectionaliter, actualiter atque formaliter. Propter quod supergloriosissimus Deus sibi soli perfecte comprehensibilis perhibetur.
Hinc inter omnes positiones præhabitas de objecto theologiæ, rationabilior esse videtur positio Thomæ in prima parte Summæ suæ, et Richardi hoc loco. Verumtamen, absque eorum aliorumque derogatione, apparet quod Deus sub ratione perfecti aptissime dicatur theologiæ objectum, sumendo perfectum in Deo secundum quod ipse est in se ipso absolute perfectus in sua natura, tam in emanatione et operatione ad intra, quam in emanatione ad extra, hoc est tam in operibus naturæ, quam gratiæ et gloriæ. Nempe de his tota tractat theologia. Siquidem et effectus divinæ providentiæ atque justitiæ spectant seu reducuntur ad ista.
Ad prætactas autem opiniones de theologiæ subjecto, possunt aliorum opiniones reduci. Durandus quippe dicit Deum esse subjectum theologiæ sub ratione salvatoris. Et si intelligat Deum dici salvatorem, non solum quia liberavit a peccatis, et a jugo diaboli ac pœnis inferni, sed etiam quia gratiam gloriamque largitur, coincidit ista opinio cum positione Ægidii.
Albertus vero ad hanc quæstionem respondet: Subjectum scientiæ multipliciter dicitur, scilicet generaliter et specialiter. Generaliter, sic omne illud dicitur esse subjectum vel pars subjecti, de quo tractatur in scientia: et sic res et signa sunt subjectum hujus scientiæ; non tamen absolute ut res et signa, sed in quantum aliquo modo faciunt ad beatitudinis participationem. Quod notat Augustinus, dicendo: In rebus id considerandum est, quod aliæ sunt quibus fruendum, etc. Alio modo dicitur subjectum specialiter, circa quod negotiatur scientia probando de ipso proprietates et differentias per propria sibi principia. Sicque quidam antiqui dixerunt, quod credibile generaliter acceptum, est subjectum theologiæ. Voco autem credibile generaliter acceptum, tam præambulum articulo fidei (sicut Deum esse veracem, Scripturam esse a Spiritu Sancto) quam ipsos articulos; et etiam illud quod sequitur ad duo illa ex parte bonorum morum, ut fornicationem esse peccatum mortale. De istis enim probatur omne quod in sacra probatur Scriptura. Specialissime vero id dicitur esse subjectum, quod est dignius inter considerata in ipsa scientia. Sicque subjectum scientiæ hujus est Deus, a quo etiam denominatur: non tamen prout Deus sumitur absolute, sed secundum quod est Alpha et Omega, principium et finis.3 Quia sic ea quæ sunt ab ipso, considerantur in ista scientia ut principiata ab ipso: quæ repræsentant indicia sui factoris, quoniam teste Augustino, omnia clamant:4 Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Sed secundum quod ipse est finis, sic considerantur per ipsum ordinata ad illum finem; dispositiones quoque ordinantes ad finem, sicut virtutes, dona et sacramenta. ipse est finis, sic considerantur per ipsum ordinata ad illum finem; dispositiones quoque ordinantes ad finem, sicut virtutes, dona et sacramenta.
Ad argumenta dicendum. Et primo ad primum, quod Deo, qui est purus actus et simplicissima forma, non competit realiter subjici aut accidenti substerni; sed actibus considerationum subjici dicitur, in quantum de eo sunt vel circa ipsum versantur: quod non ponit aliquam alterationem, impressionem aut mutationem in Deo. — Ad secundum, quod Deus non est materia ex qua seu in qua, sed bene de qua et circa quam; et nec nomen nec ratio materiæ convenit ei, nisi per transumptionem et similitudinem quamdam. — Ad tertium, quod theologia pro majori parte quantitatis molis, non virtutis et principalitatis, est de rebus creatis, totumque illud ad Creatoris notitiam ordinatur. — Ad quartum et quintum patet ex dictis responsio. — Ad sextum, quod de subjecto oportet scire quid importetur per nomen, non quid essentialiter sit, et quæ sint proprietates ipsius. — Ad septimum, quod de singularibus non est scientia, propter eorum variabilitatem. Quum ergo Deus sit summæ et infinitæ invariabilitatis, sua singularitas non impedit de eo esse scientiam. Ipse quoque est universale in causando et formando, et omnium generalis ultimus et invariabilis finis. — Ad octavum, quod Deo non competit habere principium effectivum, nec passiones corporales, sed bene principia cognoscendi, et communiora quæ sunt principia quoad nos.
Footnotes
Chapter 55 of 271