Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An theologia sit una scientia.

Videtur quod non. Primo, quoniam diversorum scibilium seu objectorum, sunt diversæ scientiæ, quum tertio de Anima secentur scientiæ sicut et res de quibus sunt. Sed theologia est diversorum scibilium, quia tractat de Creatore et creaturis. — Secundo, æternorum, divinorum et incorruptibilium, atque temporalium et corruptibilium, non est una scientia: quia secundum Philosophum in primo Posteriorum, una scientia est unius generis scibilis. Sed theologia est de divinis, æternis, incorruptibilibus, et de rebus inferioribus actibusque humanis: non ergo est una. — Tertio, eorum quæ in nullo univocantur, non est una scientia: sed Creator et creaturæ non univocantur in aliquo, quum Deus gloriosus et infinitus sit supra omne genus et ordinem rerum. — Quarto, scientia qua scio historias veteris Testamenti, non est eadem cum scientia qua scio historias evangelicæ legis: imo una sine alia potest haberi. Ergo totius Scripturæ seu theologiæ non est una scientia. — Quinto, scientia rerum gestarum, non est eadem cum scientia qua scitur quod Deus est omnipotens et æternus: sed theologia est partim historica, id est rerum gestarum recitativa, partim omnino divina. — Sexto, eadem scientia non est moralis, rationalis, et naturalis: sed theologia est partim moralis, partim rationalis, partim naturalis, ut patuit ex verbis Hieronymi in præcedentibus.1 — Septimo, theologia est partim de his quæ rationem naturalem non transcendunt, videlicet quod Deus sit, et quod sit unus verus Deus; partim de his quæ omnem naturalem superant rationem, ut quod Deus sit trinus: talium autem non videtur una scientia. — Octavo, in hoc libro Sententiarum, in libris quoque sacræ paginæ, traduntur diversæ scientiæ, quæ omnes ad theologicam spectant facultatem. Ergo theologia non est una scientia: imo nec una, nisi forsan aggregative et per reductionem ad unum. — Nono, Scriptura habet intellectum quadruplicem, videlicet litteralem, allegoricum, tropologicum, et anagogicum: ergo theologia est scientia quadripartita, non una et simplex. Quilibet enim intellectus, seu unaquæque expositio Scripturæ, habet suam scientiam.

In contrarium est, quod unum et ens convertuntur. Si ergo theologia non est una scientia, ergo nec scientia. Etenim ex eodem habet res esse et unum esse, ut fertur quarto Metaphysicæ. Atque ut in libro dicitur Elenchorum, eadem est ratio hominis, et unius hominis: ergo pari ratione, eadem est ratio scientiæ, et unius scientiæ. Præterea metaphysica est una scientia, quæ tamen tractat de prima cauta, de intelligentiis, de prædicamentis et ceteris rerum generibus.

Ad hanc quæstionem S. Thomas in prima parte, quæstione prima, respondet: Theologia seu sacra doctrina est una scientia. Unitas namque habitus ac potentiæ est pensanda secundum formalem unitatem objecti, id est secundum propriam rationem secundum quam habitus seu scientia, vel potentia, respicit ipsum objectum. Omnia autem quæ in sacra doctrina traduntur, considerantur in ea secundum eamdem rationem, videlicet prout sunt divinitus revelata. Et quamvis talium quædam spectent ad Deum, quædam ad creaturas, non tamen scientiæ unitas impeditur: quoniam sacra doctrina principaliter et directe ac per se, est de Deo; de creaturis autem, secundum quod ordinationem et comparationem habent ad Deum, qui est omnium ultimus finis. Hinc constat quod scientia ista est quædam impressio divinæ et increatæ scientiæ, quæ una et simplex exsistens, omnia intuetur: sic et ista est proportionabiliter simplex et una, ac omnium suo modo cognoscitiva. Hæc Thomas.

Cui concordat Richardus: Theologia, inquiens, est una scientia, quia ut patet ex quarto Metaphysicæ, illa scientia est una, in qua cuncta quæ determinantur, considerantur secundum aliquam comparationem ad aliquid unum: sed omnia quæ determinantur in scientia, aut sunt principia, aut habent habitudinem quamdam ad ea, quoniam tota scientia in principiis virtualiter est consistens. Ergo quum in principiis prædicatum referatur ad subjectum principiorum (prædicatum enim comparationem habet ad subjectum), sequitur quod omnia quæ determinantur in scientia, considerantur secundum aliquam habitudinem ad subjectum principiorum. Illa ergo scientia in cujus principiis est unum et idem subjectum, est una. Sed in principiis sacræ Scripturæ, quæ sunt articuli fidei, est unum et idem subjectum, videlicet Deus. Quod patet, quia si de quolibet articulo fidei formes enuntiationem, Deus erit subjectum in qualibet : ut si de isto articulo, Carnis resurrectionem, formes enuntiationem, dices sic : Deus resuscitabit homines; similiter, si de isto, Credo in Deum Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, sic dices : Deus Pater omnipotens est creator, etc. Hæc Richardus.

Amplius, qualiter sit unum theologiæ genus scibile seu subjectum, et qualiter theologia sit una scientia, declarat Petrus, dicendo : Genus dicitur unum dupliciter. Primo, unitate univocationis, quando æqualiter prædicatur de pluribus, ut animal de equo et asino. Secundo, analogice, quando non æqualiter prædicatur, sed per reductionem ad aliquid unum. Quod contingit dupliciter. Primo, sicut ad subjectum, ut sanum de urina et medicina per comparationem ad sanitatem animalis, quod est subjectum sanitatis susceptivum. Secundo, sicut ad causam. Et hoc dupliciter. Primo sic, quod illud dicitur de causa et causatis per participationem, tamen inæqualiter, quia de causa prius ac principalius, ut ens de substantia et accidente. Secundo sic, quod dicitur de causa per essentiam, et de causatis per participationem, ut ens de Deo et creaturis. Quoties autem genus dicitur unum, potest et scientia dici una. Quum ergo theologia agat de rebus divinis, divinitas vero in Deo sit per essentiam, in aliis per quamdam participationem seu imitationem ; scientia ista est una ultimo modo unitatis prætacto. Nam primo modo, scientia naturalis de corpore mobili dicitur una ; secundo modo, scientia medicinæ, quæ est scientia ægri et sani ; tertio modo, metaphysica ; quarto modo, theologia. Hæc Petrus.

Postremo, de hac quæstione scribit Albertus, concordans cum Petro : Hæc scientia una est, non proportione ad unum quod sit subjectum aliorum, sicut substantia est subjectum accidentium; sed proportione ad unum quod est finis beatificans : quia sic beatificabile considerabitur ut participans unum illud; et dispositiones beatificantes, ut removentes a contrario; atque res hujus mundi, ut adjuvantes et adminiculantes ad adipiscendum finem, ut patet in littera ex verbis Augustini.

Verum his objicit Ægidius, quia illa scientia est una unitate analogiæ, cujus subjectum est analogum; Deus autem analogum non est. Arguit quoque Ægidius contra positionem Thomæ, quia ut sibi videtur, positio illa includit petitionem principii. Hoc enim præsupponit, quod incumbit probandum, videlicet quod omnia considerantur in theologia sub una ratione formali. Hinc ait Ægidius : Species per quas cognoscit homo, differunt a speciebus per quas cognoscunt substantiæ separatæ : quia a sensibilibus et phantasmatibus sunt abstractæ, et ducunt solum in cognitionem rei universalis directe : sicut per speciem intelligibilem hominis non cognoscimus ea quæ conveniunt Sodrati ut est certa persona; nec per speciem animalis cognoscimus ea quæ competunt homini ut est homo. Substantiæ autem separatæ, per species universales cognoscunt omnia quæ sub illo universali continentur, nec indigent formis intelligibilibus specierum ad cognoscendum eas distincte. Et quia humana scientia sequitur modum humanum, si habemus scientiam communem, non superfluunt scientiæ speciales. Et ideo, quia per metaphysicam, quæ considerat ens in eo quod ens, non possumus cognoscere quæ insunt corpori mobili in eo quod mobile, non superfluit naturalis philosophia. Si vero per scientiam metaphysicalem aut quamcumque aliam humanam, possemus scire quæ insunt subjectis singularium scientiarum secundum rationem propriam et communem, non esset nisi scientia una humana et secundum unum genus; et quia ut habitum est, per theologiam, quæ sequitur modum divinæ et increatæ Sapientiæ, habens Deum pro principali objecto, possumus de singulis rebus considerare sub propria ratione in genere scientiarum innitentium lumini divino, non debet esse nisi una scientia theologica, quia superfluerent aliæ. Sicque patet quod scientia ista est una ex unitate objecti, et cur unitas subjecti sufficit tantæ diversitati. Hæc Ægidius.

Circa cujus verba videtur dicendum, quod quamvis sint vera in se, quantum ad hoc quod assignat idonee aliquem modum quo theologia est una scientia, non tamen efficaciter reprobat aliorum positiones. Nam et Deus in Scripturis valde diversimode et quadam analogia dicitur de diversis, puta de Deo vero, in quo est deitas per essentiam, et de quibusdam magnis et electis, in quantum divinæ naturæ proprietates aliquo modo participant. Unde scriptum est in Exodo: Dixit Dominus ad Moysen: Ecce constitui te deum Pharaonis, et Aaron erit propheta tuus.2 Præterea S. Thomas assignando modum quo theologia est una ex ratione formali objecti, non petit quod probandum est, quum addat modum quo est de Deo principaliter, et de creaturis per habitudinem et comparationem ad Deum, atque ut sunt divinitus revelata. Sic quippe et fides dicitur una, et etiam caritas: quæ tamen respiciunt Creatorem et creaturas, prout suo loco pandetur. Videtur quoque Ægidius incidere ea quæ reprobat. Reprobat enim quod aliqui dicunt theologiam esse unam ex unitate luminis supernaturalis divini, quo inspiratur ac revelatur: quod et Thomas loco præallegato sentire videtur. Et tamen Ægidius ex hoc dicit theologiam esse unam scientiam, quia sequitur divinam et increatam Sapientiam, quæ per unam speciem et per unum lumen multa revelat, et distincte cognosci facit. Et hoc est quod sanctus Doctor affirmat, qui ut tactum est, protestatur theologiam esse quamdam divinæ et increatæ scientiæ impressionem: quod verum censetur. tiæ secantur seu dividuntur sicut et res, id est scibilia vel objecta: hoc est juxta formalem distinctionem eorum, non secundum materialem diversitatem. Sicque de multis sub una formali ratione acceptis, est una scientia. Hinc primo Posteriorum ait Philosophus: Una scientia est, quæ ex principiis in unius subjecti natura unitis, considerat partes et passiones subjecti illius. Sicque theologia ex principiis, puta articulis fidei, habentibus Deum pro objecto, considerat partes et passiones, id est personas et proprietates divinas, effectus quoque operationesque Dei. — Ad secundum, quod æternorum et temporalium est una scientia, non ut taliter distinctorum, sed prout unum sortitur habitudinem quamdam ad aliud. Una quoque scientia est principaliter de uno genere scibili, et de aliis per comparationem ad illud, seu ut sunt effectus illius, aut aliquo modo spectant ad ipsum. — Ad tertium, quod inter Deum et creaturas non est æquivocatio proprie dicta, sed magis analogia. Æquivocorum etiam, ut talium, non est una scientia, nec prout sunt diversa objecta, sed ut in aliquo communicant: imo et contrariorum est una scientia, in quantum unum est ratio cognoscendi aliud, juxta Philosophum. — Ad quartum, quod notitia diversarum historiarum Scripturæ ad unam pertinet theologicalem scientiam, secundum quod in Scriptura narrantur illæ historiæ: quia narrantur in ea per relationem ad Deum, et prout gesta illa sunt opera Dei, vel in eis declarantur providentia, sapientia, omnipotentia, misericordia, et justitia Dei. — Ad quintum, quod illorum est una scientia habitualis theologica, propter habitudinem unius ad aliud. — Ad sextum, quod theologia dicitur esse moralis, rationalis, et naturalis, per respectum ad diversas materias de quibus tractat: quæ tamen omnes ad unum theologiæ subjectum habitudinem sortiuntur. — Ad septimum, quod tam naturaliter de Deo scibilia, quam supernaturaliter agnoscibilia de eodem, ad unum pertinent theologiæ subjectum, quod est ipsemet superdignissimus Deus, de quo nihil certius quam quia est, et nihil incertius quam quid est. — Ad octavum, quod sicut liber Sententiarum est unus liber totalis, et omnes libri Scripturæ sunt unus integer liber, qui Biblia nuncupatur; sic in toto hoc libro una totalis et perfecta theologica scientia continetur ac traditur. — Ad nonum, quod quatuor illi sensus Scripturæ ad eamdem pertinent theologiam, quemadmodum ad eumdem sensum pertinent, album, nigrum, aliique colores.

Footnotes

  1. pag. 71 B. ↩

  2. Exod. vii, 1. ↩

Chapter 54 of 271