Quæstio 1
Quæritur primo, An sacra doctrina seu theologia sit scientia.
Et arguitur primo quod non. Theologia enim est sapientia; sed sapientia et scientia sunt habitus intellectuales distincti, ut sexto Ethicorum habetur. — Secundo, quia ut ait Boetius, scientia est eorum quæ incommutabilem sui sortiuntur substantiam; atque, ut primo Posteriorum ac alibi docet Philosophus, scientia est necessarium et quæ aliter se habere non possunt, non contingentium et variabilium rerum. Sed sacra doctrina et theologia pro maxima parte est de rebus et gestis humanis. — Tertio, quia scientia est universalium, non singularium. Scriptura autem seu theologia pro maxima parte est historialis, de certis personis et particularibus eorum actibus tractans, ut patet in Genesi et aliis libris Moysis, in libris Josue et Judicum, in libris Regum et Paralipomenon, in Esdra, in Evangeliis Apostolorumque Actibus. — Quarto, quia scientia procedit ex principiis per se notis, sicut in prologo de Maximis theologiæ scribit Alanus: Omnis scientia utitur regulis tanquam propriis fundamentis. Hasque regulas Philosophus primo Posteriorum nominat dignitates, quæ ut asserit, sunt per se notæ. Sed theologia procedit ex articulis fidei, qui non sunt per se noti: imo nec comprehensibiles, saltem pro parte. — Quinto, scientia est scibi-
Blium et comprehensibilium; theologia vero est incomprehensibilium et supernaturalium: non est ergo scientia. — Sexto, major est certitudo principiorum quam conclusionum, quum ex certitudine principiorum dependeat certitudo conclusionum. Sed minor est certitudo articulorum fidei quam scientiæ Scripturarum, quum primo de Sacramentis asserat Hugo: Fides est supra opinionem et infra scientiam. Notitia ergo sacræ Scripturæ non est scientia. — Septimo, Augustinus libro LXXXIII
Quæstionum: Quædam (inquit) creduntur quæ nunquam intelliguntur, ut est omnis historia recitans humana et particularia gesta. Quum ergo sacra Scriptura pro maxima parte sit talium recitativa, non videtur esse scientia, quum scientia sit eorum quæ intelliguntur. — Octavo, triplex est acceptio veritatis in doctrinis, videlicet opinio, fides, scientia. Opinio autem est opinabilium, fides credibilium, scientia scibilium. Sed hæc doctrina est credibilium, puta eorum quæ cadunt sub fide, non scibilium: non est ergo scientia. — Nono, omnis scientia resolvitur in principia per se nota: quod theologiæ non convenit. — Decimo, hæc doctrina est lex: quia in legem novam veteremque dividitur. Unde et Baruch ait:1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum. Lex autem non est scientia, sed præceptum, ut super primam S. Joannis Canonicam tangit Augustinus.
In contrarium est illud Osee: Scien- Osee vi, 6. tiam Dei volui plus quam holocausta; et item illud Jeremiæ:2 In hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, dicit Dominus. Isaias quoque ait:3 Repleta est terra scientia Domini. Et de hac in quartodecimo de Trinitate loquitur Augustinus: Theologia est scientia rerum ad hominis salutem spectantium.
Ad hanc quæstionem Alexander respondet: Quædam est scientia causæ, et quædam causati. Scientia autem causæ causarum, est gratia sui. Scientiæ vero causatorum, sive sint causæ et effectus, sive effectus tantum, non sunt gratia sui: quia dependent a causa causarum, et referuntur ad ejus notitiam. Hinc nomen scientiæ appropriatur scientiis causatorum; nomen vero sapientiæ, scientiæ seu notitiæ causæ causarum. Hinc theologia proprie sapientia nuncupatur, quum et Philosophus dicat, quod prima philosophia, videlicet metaphysica, quæ est gratia sui et de causa causarum, sapientia est dicenda: multo magis theologia, quæ transcendit cunctas scientias alias. Unde in Deuteronomio dicitur:4 Hæc est vestra sapientia et intellectus coram populis.
Præterea Thomas hanc quæstionem non movet hoc loco, sed in prima parte Summæ suæ, quæstione prima; solvitque eam dicendo: Duplex est scientia. Quædam procedit ex principiis in ipsa per se notis, ut geometria. Quædam vero procedit ex principiis non nisi in lumine superioris scientiæ cognitis, ut perspectiva, quæ procedit ex principiis in geometria notificatis: et hoc modo sacra doctrina est scientia. Nam licet ejus principia, scilicet articuli fidei, non sint homini per se nota; sunt tamen in altiori scientia, utpote in cognitione Dei et Beatorum, per se cognita. Idcirco quod dicitur, Omnis scientia procedit ex per se notis: intelligendum est, immediate, vel per reductionem ad altiorem scientiam. Hæc Thomas.
Hanc responsionem sequitur et assignat Richardus, et ad: Sicut musica assentit principiis traditis ab arithmetica, et perspectiva principiis traditis a geometria; ita theologus assentit principiis sibi traditis a Deo, cui principia hujus theologicæ scientiæ sunt per se nota: quæ sunt articuli fidei, ex quibus procedit theologia in demonstrationibus suis. Hinc Augustinus secundo de Civitate Dei: De invisibilibus, inquit, a nostro sensu et intellectu remotis, oportet nos credere his qui hæc in illo incorporeo lumine constituta didicerunt (scilicet Apostolis et Prophetis) vel manentia contuentur (ut sunt comprehensores). Nec ex his sequitur tantum quod theologia sit scientia simpliciter; sed etiam aliquo modo quoad nos, in quantum præsuppositis per fidem hujus doctrinæ principiis, certitudinaliter cognoscere possumus necessariam connexionem conclusionum hujus doctrinæ ad sua principia. Nec tamen tam plene habet rationem scientiæ quoad nos in vita præsenti, de lege communi, ut perspectiva ac musica, de quarum principiis possumus hic certam cognitionem acquirere, in quantum acquirere valemus certam cognitionem scientiarum illarum quibus subalternantur, et ex quarum principiis procedunt. Nec hoc est contra nobilitatem theologiæ, sed magis pro ea: quoniam ratione altitudinis materiæ de qua tractat, nostram naturalem transcendit cognitionem. Nam quæ ex sua natura sunt maxime scibilia, actualia, perfecta et separata, sunt nobis minus scibilia: ad quæ se habet noster intellectus sicut oculus noctuæ ad lumen diurnum, secundum Philosophum secundo Metaphysicæ. Unde Avicenna sexto Naturalium: Res subtilissimas non potest aliquando noster apprehendere intellectus, quia excedunt eum. Hæc Richardus.
Concordat Ægidius, qui solvendo quamdam instantiam, ait: Scientia ista demonstrat non ut geometria, sed ut perspectiva, suppositis scilicet articulis fidei, qui ut dictum est, per se noti sunt in scientia altiori, utpote Beatorum: et quoniam etiam artes quæ sic procedunt, scientiæ dici possunt, theologia quoque scientia dicitur.
Porro Joannes Scotus, qui vocatur Doctor subtilis, de hac quæstione sic scribit: Aliter est loquendum de theologia in se, et de theologia in nobis, et similiter de quocumque alio habitu: quoniam licet geometria sit scientia in se, tamen non cognoscenti principia geometriæ, sed ea tantum credenti, non est scientia, sed fides. Unde cognitio quæ est proportionabilis objecto secundum se, est simpliciter scientia: et sic cognitio de objecto theologiæ, quæ nata est haberi secundum se, est theologia simpliciter; sed theologia nostra, non est nisi secundum capacitatem intellectus nostri. Dicendum ergo quod theologia est scientia. Nam, sicut patet ex definitione scire, scientia est certa cognitio de necessariis, habita per causam evidentiamque objecti, et per applicationem causæ ad effectum. Sed quod scientia sit per discursum et applicationem, hoc est imperfectionis, sicque ex præcedenti cognitione dependet. Theologia ergo, quantum ad conditiones illas quæ sunt perfectionis, videlicet quod sit cognitio certa et necessaria, et per objectum per se evidens, non per causam efficientem, est scientia in intellectu divino. Theologia autem Beatorum est vere scientia, etiam quoad hoc quod est ex causa efficiente, videlicet Deo. Similiter theologia viatorum, scientia est, et ex discursu habetur. — Sed contra ista arguitur, quia pars theologiæ est de contingentibus, ut quod Filius Dei est incarnatus, quod Deus mundum creavit: quæ non videntur habere scientiam. Respondetur, quod nullus intellectus potest intelligere contingens ut necessarium, nisi erret. Ideo nihil est dicere, quod contingentia ut a Deo sunt cognita, sint necessaria; sed scientia Dei est contingentis ut contingentis. Ideo aliter est de scientia nostra, et de scientia Dei. Necessitas enim quæ requiritur ad scientiam nostram, est necessitas objecti, non habitus: quia quod homo scit hodie, potest cras oblivisci, quamvis sit de necessariis. Necessitas autem scientiæ Dei, est necessitas habitus, non objecti, et ipse certitudinaliter contingentia noscit. Hæc Scotus.
Cujus dicta in se obscura, ex suorum sequacium scriptis possent clarius enodari, nisi prolixitas esset vitanda. Breviter autem tangendo, sicut unus asserit illorum, quædam est theologia in se, et quædam in nobis. Theologia in se, est cognitio quæ nata est haberi de objecto theologico, secundum quod objectum illud natum est manifestare se intellectui proportionato: quemadmodum, verbi gratia, Deus est objectum theologicum, et intellectus divinus est sibi proportionatus: ideo illa notitia quæ habetur de isto objecto in intellectu divino, est theologia in se. Illa vero quæ de eodem objecto causatur in nobis, vocatur theologia in nobis.
Præterea advertendum quod circa hanc quæstionem multa scribit Durandus de S. Portiano, inter cetera dicens: In omni disputatione oportet supponere quid degsignetur per nomen. Ideo, antequam descendatur ad solutionem quæstionis istius, oportet videre quid importetur nomine theologiæ. Videtur autem theologia secundum nomen suum, tripliciter accipi. Primo, pro habitu quo assentimus his quæ in sacra doctrina traduntur, et ut in ea traduntur: sicut scire ea quæ in libris continentur philosophorum, vocatur naturalis philosophia. Secundo, pro habitu quo fides et ea quæ in Scripturis traduntur, ex quibusdam principiis nobis notioribus declarantur. Sicque sumit eam Augustinus quartodecimo de Trinitate loquens: Huic scientiæ illud tantum tribuitur, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur: qua scientia multi fideles non pollent, quamvis polleant ipsa fide. Tertio, pro habitu eorum quæ deducuntur ex articulis fidei et ex dictis Scripturæ, sicut conclusiones ex suis principiis. Si itaque theologia primo modo accipiatur, non differt a fide: quoniam quæ in Scriptura traduntur, ut siliolum auctoritate divina tenentur. Sic autem eis assentire, solius est fidei. Ideo theologia sic sumpta, non differt a fide. Hinc quærere an theologia sic accepta sit scientia, idem est ac si quæreretur an fides sit scientia. Porro, si theologia secundo modo accipiatur, fides et theologia sunt de eodem, nisi quod id quod tradit fides, sola tradit auctoritate, theologia ratione. Ideo quærere an theologia sic sumpta sit scientia, est quærere utrum de eodem simul possint haberi fides atque scientia. Sumendo autem theologiam tertio modo, quærere an theologia sit scientia, est quærere utrum ex articulis fidei possit aliquid demonstrative concludi quod vere sit scitum.
His ultimis duobus modis tractat Durandus hanc quæstionem prolixe. Et tenet in primis, quod de eodem possunt in homine simul esse fides et scientia, dummodo illud sit scibile et demonstrabile homini viatori; alias non. — Deinde, loquendo de theologia tertio modo sumpta, tenet quod non sit vere nec proprie scientia: et in hoc recedit a Thoma, Richardo, ceterisque prædictis. Denique positionem suam sic probat: Omni scienti potest constare de conclusione scita, quod sit vera et quod impossibile sit aliter se habere; sed de conclusione deducta ex principiis tantum creditis, non potest constare deducenti quod impossibile sit eam aliter se habere, neque quod sit vera. Non enim plus constare potest de conclusione, quam de principiis, quum notitia conclusionum dependeat ex notitia principiorum: sed de principiis tantum creditis non potest constare quod sint vera, nec quod impossibile sit ea aliter se habere. Ille enim qui solum assentit alicui dicto propter hoc quod ab alio dicitur, quantum est ex se, æqualiter assentiret cuilibet dicto ab illo, sive verum esset, sive falsum. Sed huic argumento objicit Durandus, quia dum dicens mentiri non potest nec falli, tunc credens auctoritati ipsius certus est de veritate dicti ipsius: talis autem est Deus. Quum ergo auctoritate ipsius credamus veros esse articulos fidei, certi sumus de veritate eorum. Ad quod respondet, quod quando constat de infallibili veritate dicentis, constat de veritate dicti. Sed quod Deus dixerit articulum fidei, non potest, ut videtur, constare viatori. Oporteret enim quod vel videret Verbum divinum in se: et sic non esset viator, sed comprehensor; aut quod audiret sonum in substantia creata formatum, sicut formantur in aere soni similes vocibus significativis. Talia autem possunt formari a dæmone. Propter quod nullo modo potest constare evidenter, quod articuli sint a Deo dicti. Esto etiam quod evidens esset Deum dixisse articulos: non tamen ob hoc articuli essent evidentes in speciali, sed tantum in generali. Nec forte etiam in generali talis conclusio esset scita: quia non concluditur per proprium, sed per extraneum medium. Non ergo valet illa instantia. Ideo patet quod de conclusione deducta ex principio tantum credito, non potest constare deducenti, quod necessaria sit et vera: non [est] ergo proprie scita. Hæc Durandus.
Contra cujus dicta multa objici queunt. Primo, quoniam levitatis videretur credere his quæ omnem rationem excedunt, omnique sensui et experientiæ contrariantur, nisi certitudinaliter nosceremus quod Deus verus sit eorum probator, doctor et testis. Nec Deus sub æternæ damnationis comminatione requireret a nobis indubitatam talium credulitatem, nisi sufficienter et manifeste ostendisset hominibus se talium esse testem atque auctorem. Denique nihil tam certum est, quam Deum mentiri non posse: idcirco, dum constat Deum esse assertorem dicti, certissimum est illud esse verissimum, nec ulla demonstratio certior est. Idcirco dixit Apostolus: Licet nos aut angelus de cœlo evangelizet vobis præter id quod evangelizavimus vobis, anathema sit.5
Præterea, ad hoc quod certe noscamus articulum fidei dictum esse a Deo, neququam oportet ut vel videamus Verbum divinum in se, sicut comprehensores; aut audiamus ipsum per sonos formatos in aere, quales diabolus facere potest. Potest enim hoc certissime sciri ex illustratione, apparitione et allocutione interna: sive in vi imaginativa et intellectiva pariter facta, sicut Prophetæ communiter habuerunt suas revelationes ministerio angelorum, ut divinus Dionysius protestatur; vel in sola vi intellectiva absque omni sensibili sono, quemadmodum sanctus David revelationes suas sortitus est anagogica illustratione, secundum quod secundo Regum fatetur: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam, sicut lux auroræ absque nubibus oriente sole rutilat. Et hoc sancti Patres concorditer asserunt. In revelationibus autem propheticis, sancti Prophetæ certitudinaliter noverunt se divinitus inspiratos et doctos, præsertim quum in Daniele scriptum sit: Intelligentia opus est in visione.6 Insuper, Spiritus Sanctus potest mentem humanam sola interiori allocutione seu illustratione plenarie informare, atque de sua supernaturali informatione certificare, absque hoc quod ostendat ei Verbum æternum aut se ipsum clare per speciem, et absque omni sensibili sono. Imo sic plurimos erudivit, et sic fit in visionibus mysticæ theologiæ, et in raptu et ecstasi.
II Reg. xxiii, 2, 4.
Amplius veritas dupliciter potest evidenter probari, videlicet: naturali ratione, sicque probantur philosophicæ veritates; secundo, miraculosa et supernaturali operatione soli Deo possibili: talia autem multa facta sunt tam a Christo quam ab ejus discipulis ad declarandum fidei veritatem, et quod auctorem ac testem habeat Deum, qui falsitati et errori testimonium et approbationem nullatenus adhibet. Ideo in Evangelio ait Salvator: Si opera non fecissem in eis quæ nullus alius fecit, peccatum non haberent.7 Denique David tempore veteris Testamenti locutus est Deo: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.8 Omnia autem mirabilia illa ad confirmationem Mosaicæ legis peracta, valent et conferunt ad evangelicæ legis corroborationem, quum illorum et nostrorum sit eadem fides. Imo Judæorum finalis relictio, atque translatio miraculorum veteris Testamenti ad Ecclesiam Christi per Apostolos facta, est certissimum christianæ fidei argumentum. Et præter ac ultra miracula in Testamento veteri facta, postmodum in evangelica lege innumerabilia, præclarissima et soli Deo possibilia miracula, quasi incomparabiliter frequentius et excellentius in toto orbe terrarum, omnique populo, natione, tribu et lingua, quam olim in lege et solo populo Judæorum, facta, fidem evangelicam adstruunt. Unde de prædicatoribus evangelicæ legis scriptum est apud Marcum: Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.9 Hinc ad Hebræos ait Apostolus: Quomodo effugiemus, si tantam neglexerimus salutem quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis et prodigiis et virtutibus, et variis Spiritus Sancti distributionibus?10
Quumque Dei perfecta sint opera, testificationes ejus quibus ostendit fidem et legem christianam esse a se, perfectæ et sufficientes exsistunt, certitudinaliterque pandentes quod dictum est et prætendunt.11 Hinc et Salvator in Evangelio: Opera, inquit, quæ dedit mihi Pater ut faciam, testimonium perhibent de me.12 Itemque: Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;13 si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite. Hinc Nicodemus peritus in lege, dixit ad Christum: Scimus quia a Deo venisti magister;14 nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
Amplius, quamvis sint innumerabilia Christi et Apostolorum Sanctorumque ceterorum evangelicæ legis miracula, quorum etiam unumquodque per se efficaciter demonstravit veram esse ipsorum doctrinam, quam verus Deus tali prodigio roboravit; tamen dum omnia christianæ fidei argumenta comportantur, conferuntur et simul considerantur, supercertissime probant evangelicam legem divinitus promulgatam. Quid enim mirabilius quam totius mundi conversio ad tam incomprehensibilem fidem et evangelicam arduissimam legem, per paucos et simplices Christi discipulos, sine humana potentia, sine magica arte, sine violentia? quod item inter tam immanissimas tyrannorum persecutiones, fides ista non solum mansit, imo et fortius crevit? Sanctitas quoque perfectorum Christianorum omnem magicam artem, simulationem et duplicitatem dæmonumque conventionem vehementissime detestantium, prout nobis certissime constat, veritatem et sanctitatem fidei legisque evangelicæ manifestat: præsertim quoniam illi qui in fide fuerunt constantiores et Evangelio obedientiores, copiosius coruscaverunt miraculis, non solum in vita, sed et in morte atque post mortem, ita quod non inconvenienter dixit Gregorius: Quomodo vivunt ubi vivunt, qui in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt? — Insuper, ex lege et Prophetis evidenter probatur Evangelii veritas. Sunt autem et alia multa ex quibus istud possem probare, quæ in aliis opusculis plenius introduxi. Ex scriptis quoque Guillelmi Parisiensis in libro de Fide et legibus, atque ex Summa virtutum et vitiorum, tractatu de fide, conformiter ex dictis S. Thomæ in Summa contra gentiles, libro primo, veritas horum potest ostendi:15 quæ brevitati studens, omitto.
Præterea, quamvis Satanas in lucis angelum se transfigurat, et sonos in aere ac verba possit proferre, nihilo minus sancti viri per donum discretionis spirituum, advertunt et noscunt quando angelus bonus eis apparet et loquitur.16 Ideo certitudinaliter sciunt quando revelationes habent a Deo, absque hoc quod videant Verbum æternum clare sicut comprehensores. Insuper, ex eo quod constat articulos fidei esse inspiratos, revelatos et roboratos a Deo, articuli ipsi sunt evidentes quod a Deo testimonium habent, non solum in generali, ut dicit Durandus, sed etiam in speciali, applicando argumentum illud commune, videlicet quod Deus est infallibilis veritas, ad singulos quosque articulos fidei: quemadmodum ex argumento isto communi, Totum est majus sua parte, non solum probatur in generali quod pars est minor toto, sed et de singulis partibus id probatur, per applicationem illius principii ad determinatas quasque materias.
B Hinc secundo capitulo libri sui de Trinitate, subtiliter atque fideliter scripsit Richardus de S. Victore: Quotquot veraciter fideles sumus, nihil certius, nihil constantius tenemus, quam quod fide apprehendimus. Sunt namque Patribus cœlitus revelata, et tam multis, tam magnis et tam miris signis et prodigiis confirmata, ut grandis videatur esse dementiæ, in his vel aliquantulum dubitare. Innumera itaque mirabilia et talia quæ non nisi divinitus fieri possunt, in hujusmodi credendis in nobis fidem faciunt, et dubitare non sinunt. Utimur itaque in eorum attestatione seu etiam confirmatione signis pro argumentis, prodigiis pro experimentis. Utinam attenderent Judæi, utinam animadverterent pagani, cum quanta conscientiæ securitate ad divinum judicium poterimus accedere. Nonne cum omni fiducia dicere Deo poterimus: Domine, si error est, a te ipso sumus decepti? Nam ista in nobis tantis signis et prodigiis confirmata sunt, et talibus quæ non nisi per te fieri possunt: quæ et a viris summæ sanctitatis nobis sunt tradita, et cum summa atque authentica attestatione probata, te ipso cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.17 Hæc Richardus.
At vero quod Durandus affirmat, theologiam primo modo acceptam, puta pro habitu quo cognoscuntur ea quæ in sacra Scriptura traduntur, secundum quod in ea traduntur, non differre a fide, videtur erroneum: quum multi idiotæ et illitterati habeant fidem etiam illuminatam et fervidam, qui tamen Scripturarum non habent cognitionem, nec legere sciunt, nec cognoscunt contenta in eis, nisi forte imperfecte et in communi, quantum ad credenda et præcepta. Amplius, scientia eorum quæ in Scripturis dicuntur, potest esse habitus acquisitus, et communiter ita est in credentibus; fides autem est habitus infusus. Imo infidelis potest cognoscere quæ in Scripturis traduntur, secundum quod ibi traduntur, sicut Porphyrius, Avicenna, et multi hæretici, sicut et nos cognoscimus contenta in Alcorano: et tamen tales non habent fidem. Item, Scripturas cognoscere, et eis assentire ex voluntate (quod secundum Augustinum, spectat ad fidem), sunt actus distincti: ideo ad diversos habitus pertinere videntur.
Amplius, theologia secundo modo accepta, pro habitu quo fides et ea quæ fidei sunt, declarantur, persuadentur ac defenduntur, non videtur a theologia primo modo sumpta differre. Nulla enim scientia tam apta et fortis est ad declarandum, persuadendum ac defensandum credenda, sicut ipsa divina Scriptura seu sacra doctrina, in qua fidei argumenta plene ac profundissime continentur. Et quanto quis Scripturas utriusque Testamenti subtilius clariusque intelligit: tanto, ceteris paribus, ad credendorum elucidationem, probationem, defensionem, est magis idoneus. Philosophicæ quoque veritates partim explicite et formaliter, partim implicite ac virtualiter in Scripturis sanctis contentæ sunt. Hinc in prologo expositionis Isaiæ ait Hieronymus: Universa Domini sacramenta continet præsens scriptura, videlicet Isaiæ volumen. Quid loquar de physica, ethica, theorica? Quidquid sanctarum est Scripturarum, quidquid potest humana lingua proferre et mortalium sensus accipere, isto volumine continetur. Si hoc de solo libro Isaiæ vere dixit Hieronymus, quanto magis de tota simul Scriptura dici id potest? Sed et una pars Scripturæ declaratur per aliam, sicut de hac re Bonaventura et Richardus de Mediavilla scribunt diffusius. — Similiter theologia tertio modo sumpta, cum theologia prædictis modis accepta coincidere (vel in toto, aut pro maxima parte) videtur.
Deinde scribit Durandus: Idcirco est alia opinio quæ hoc concedit, videlicet quod principia scientiæ oportet non solum credita, sed etiam evidentia esse. Et tamen tenet eamdem conclusionem, scilicet quod theologia sit proprie scientia. Dicit namque quod articuli fidei, ex quibus tanquam ex principiis procedit theologia, sunt vere intellecti, non in lumine fidei, quia in illo solum sunt crediti, sed in quodam lumine medio inter lumen fidei et lumen gloriæ. Sicque conclusiones ex articulis sic intellectis deductæ, vere sunt scitæ. Dicit enim Augustinus super illud, Erat lux vera: Aliud est lumen ad Joann. I, 9. credendum, aliud ad intelligendum. Et rursus ibidem: Lux (inquit) increata illuminat hominem duplici lumine: parvulos quidem, id est imperfectos, lumine fidei, quo nutriuntur ut lacte; majores vero lumine sapientiæ, quo ut solido cibo vescuntur. Quod habebat Apostolus: Sapien-
C 1 Cor. II, 6. tiam, inquiens, loquimur inter perfectos. Insuper probat hoc ratione. Deus enim multo minus deficit in necessariis quam natura. Sed necessarium est defendere fidem contra hæreticorum infideliumque errores. Ergo Deus providit Ecclesiæ ita, quod semper sunt in ea qui fidem defendere valeant. Quod fieri nequit per solum fidei lumen, qua simpliciter credimus: ergo requiritur clarius lumen in viatoribus, quo illuminati majores possint fidem defendere. Præterea, quod in tali lumine articuli esse valeant intellecti, apparet per illud Isaiæ: Si non credideritis, non intelligetis;18 atque ex eo quod in secunda ad Volusianum epistola loquitur Augustinus: Ego catholicam fidem profiteor, et per illam ad certam scientiam me venturum præsumo. Dicunt etiam isti quod duplex est evidentia, utputa visionis, et intelligentiæ. Evidentia visionis est, quando res nude et immediate cognoscitur seu videtur; evidentia intelligentiæ est, quando res non præsens, per distinctam rationem suam agnoscitur. Primam evidentiam habet rusticus de eclipsi quam videt; secundam, astrologus de eclipsi quam non videt. Hancque secundam evidentiam dicunt sufficere ad scientiam absque prima, nec tollere fidem.
Sed hanc quoque positionem reprobat Durandus, quia ut ait, fictitium esse videtur ponere tale lumen: quia aut infunditur omnibus æqualiter studentibus in theologia, et qui sunt æqualis ingenii; aut non, sed solum quibusdam. Primum non videtur, quia non omnes tales percipiunt in se talem evidentiam credendorum. Irrationabile quoque est dicere, quod infunditur non omnibus talibus, sed solum quibusdam, quum sint æqualiter ad illud dispositi. Porro, quod dicunt lumen illud non tollere fidem, improbatur: quia secundum eos, obscuritas et inevidentia est de ratione fidei. Non ergo stare potest fides cum hujusmodi evidentia intelligentiæ. Contraria quoque in nullo gradu quantumcumque remisso, compatiuntur se invicem.
Has objectiones et alias quasdam prosequitur iste Durandus prolixe. Cujus opinio videtur absurda et dictis Sanctorum contraria. Est enim communis Sanctorum, imo et scholasticorum doctorum doctrina, quod quicumque habet gratiam gratum facientem et caritatem, habet et septem dona secundum aliquem gradum; et quanto plus crescit atque perficitur in caritate, tanto et in donis. Horum autem donorum unum est donum intellectus, quo ea quæ fidei sunt, aliquo modo penetrantur, perspiciuntur et intelliguntur per hoc quod rationes aliquæ fidei agnoscuntur.19 Hinc, sicut viri heroici in caritate perfecti, per donum sapientiæ quod habent secundum gradum perfectum, sunt quasi consiliarii et secretarii Dei, et familiares ejus amici, a quo assidue illustrantur, stantes in contactu quodam solis Sapientiæ increatæ; qui et per gustum internum supernatura-
Alem et copiosum sciunt et sapiunt divina credenda, et bene ac certe judicant de eisdem per conformitatem et connaturalitatem affectus sui ad illa: ita per donum intellectus quo decorantur secundum gradum perfectum, clarissime, certissime ac subtilissime intelligunt ea quæ fidei sunt, et nexum ac ordinem credendorum, ac supernaturalem rationabilitatem catholicæ veritatis; habentque fidem cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia, prout Alexander, et Antisiodorensis in Summa sua, et Guillelmus Parisiensis ac alii contestantur, ita quod nihil videtur eis tam verum, tam rationabile, tam consonum sibi ipsi, ut assertio fidei, et quod tradunt articuli. Et communiter tales sunt omnes qui mysticam theologiam assidue experiuntur. Hinc illuminatio ista non datur solis aut omnibus in theologia studentibus, seu æque ingeniosis, sed eis qui in puritate cordis et caritate magis proficiunt. Horum unus fuit sanctus frater Ægidius, qui noluit dicere, Credo in Deum; sed, Scio Deum. Et maxime seraphicus ille Franciscus.
Denique ad istam intelligentiam et evidentiam credendorum hortatur fideles, præsertim majores, beatissimus princeps apostolici chori, in prima sua loquens Canonica: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est fide et spe.20 — Unde et S. Leo Papa dixit in homilia: Non ambigimus cordibus vestris ita radium resplenduisse divinum, ut quod mentibus vestris fide est insitum, sit etiam intelligentia comprehensum; itemque, Non solum (inquit) credatis, sed et sapienter intelligatis, atque intelligenter noscatis. — Hinc demum Richardus de S. Victore in prologo de Trinitate disseruit: Sicut in fide totius boni est inchoatio, sic in cognitione totius est boni consummatio atque perfectio. Feramur ergo ad perfectionem, et quibus possumus profectuum gradibus properemus ad fidei cognitionem. Satagamus ut possumus, ut intelligamus quod credimus. — Insuper, de lumine prædicto inter lumen fidei et lumen gloriæ medio, subtiliter juxta sublimem experientiam suam, exponit S. Bernardus illud Job: In manibus Deus abscondit lucem, et præcipit ei ut rursus adveniat;21 annuntiat de ea amico quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Quocirca scribit Bernardus: Electis etenim et dictis aliquando lumen quoddam vultus Dei ostenditur, sicut lumen clausum in manibus, quodque latet et patet ad arbitrium tenentis, ut per hoc quod in transcursu videre permittitur, inardescat animus ad possessionem plenam luminis sempiterni:22 cui ut aliquatenus innotescat id quod ei deest, interdum quasi pertransiens gratia perstringit sensum amantis, et eripit eum sibi, et rapit in diem qui est a tumultu rerum ad gaudia silentii. Hæc Bernardus. In hoc lumine veritates fidei evidenter et prorsus indubitanter cernuntur.
Præterea, quod ait Durandus, contraria simul esse non posse secundum gradum quantumcumque remissum, videtur auctoritati, rationi et experientiæ obviare. Ait namque Philosophus: Unumquodque tanto plus tale est, quanto impermixtius suo contrario. A distanti quoque in distans non pertingitur nisi per medium; et dum ab extremo contrario in extremum contrarium tenditur, fit reductio quædam in medium, ut a calidissimo in frigidissimum, secundum naturalem processum: quamvis in inferno eatur et perveniatur a calore nimio ad aquas nivium, sine temperamento et medio tali, ut super Apocalypsim et Job tangit Albertus.23 Experimur quoque, dum vehementer frigentes accedimus ignem, quod frigus in nobis paulatim remittitur, et calor successive inducitur: sicque calor et frigus in eodem sunt simul secundum aliquem gradum, quemadmodum caligo et lux in aurora. — Deinde quoque objicit Durandus fidem non habere rationem cogentem, alioqui meritum fidei tolleretur. Solvitur respondendo: quod non habet rationem demonstrativam qua veritas ipsa comprehendatur, potest tamen habere certitudinem qua sciatur esse a Deo; alioqui beatissima virgo Maria, quæ certissime novit se concepisse Filium Dei, et Apostoli, qui indubitantissime agnoverunt se recepisse Spiritum Sanctum et instructos ab ipso, atque Prophetæ, qui certe sciebant se divinitus inspiratos, meritum fidei amississent. Quocirca sciendum, quia ut ait Thomas in secunda secundæ, quæstione secunda, ratio humana seu argumentatio dupliciter se potest habere ad id quod fides proponit. Primo antecedenter, ita quod homo sine tali ratione non crederet: et sic ratio minuit meritum fidei. Secundo consequenter, sic quod homo crederet propter Dei auctoritatem, etiam ratione cessante; tamen amore veritatis plenius cognoscendæ quærit fidei argumenta. — Cetera quæ Durandus scribit in hac quæstione, ut quod fides habitualiter manet in patria, et consimilia quædam, pertranseo, quia et alibi opportunius habent tractari.
C Nunc solvendæ sunt rationes ante oppositæ. Et dicendum ad primam, quod sapientia et scientia stricte et proprie sumptæ, sunt habitus intellectuales diversi. Sic enim sapientia est notitia divinorum, scientia humanorum. Extense vero acceptæ, coincidunt, et unum pro alio frequenter accipitur; et sicut philosophia, sic suo modo theologia vocatur rerum divinarum et humanarum cognitio. Hinc tertiodecimo de Trinitate loquitur Augustinus: Nec ista duo, videlicet sapientiam et scientiam, ita accipimus quasi non liceat notitiam quæ est de divinis, nominari scientiam, nec eam quæ est de humanis, vocari sapientiam: tamen quum dicat Apostolus, Alii per Spiritum datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ;24 ideo proprie loquendo distinguuntur. — Ad secundam Alexander et Richardus respondent, quod de particularibus gestis actibusque humanis fit mentio in Scripturis, non ut singularia sunt, sed prout significativa sunt mysteriorum, et informativa actuum humanorum : sicut fit sermo de occisione Abel, quia fuit figura passionis Christi et martyrum ;25 et de factis Abrahæ, Jacob, David, atque similium. Tractat quoque de talibus sacra Scriptura, in quantum in eis relucet providentia, misericordia, justitia, omnipotentia Dei. Potest etiam dici, quod singularia in quantum jam facta et præterita, habent quamdam necessitatem et certam notitiam. — Ad tertiam respondetur, quod scientia humana directe et prie est universalium. Sed universale est quadruplex : primum in prædicando, ut homo; secundum in exemplando, ut forma sotularis; tertium in significando, ut Jacob contrahens cum Rachele ac Lia, significat quemlibet justum se occupantem in vita contemplativa et activa; quartum in causando, ut Deus est universalis causa creationis, Christus universalis est causa reparationis. Et de quolibet horum universalium agitur in Scripturis. — Ad quartam dicendum, quod Scriptura procedit ex principiis in altiori scientia per se notis, sicut expositum est. — Ad quintam respondetur, quod ea de quibus tractat Scriptura, et etiam ipsemet Deus, sunt scibilia quoad quid est, vel quantum ad quia est, seu quantum in hac vita possibile est aut ex sua natura, aut intellectui proportionato. — Ad sextam, quod major est certitudo principiorum quam conclusionum, vel simpliciter seu ex sua natura, vel in altiori scientia. — Ad septimam, quod Augustinus loquitur de intelligere prout intellectus dicitur universalium, sensus vero particularium. Singularia autem præterita, aliquo modo sunt universalia et necessitatem quamdam habentia, sicut jam dictum est. — Ad octavam, quod de eodem potest haberi fides atque scientia, secundum diversa quæ ei conveniunt : sicut de Deo scitur quod sit unus, et creditur quod sit trinus. Sicque opinabile, scibile, et credibile, non semper distinguuntur materialiter sive realiter, sed
Ibid. XXIX. quandoque formaliter tantum. — Ad nonam, quod jam patuit quod principia hujus scientiæ, scilicet articuli fidei reducuntur ad principia per se nota mentibus Beatorum. — Ad decimam, quod sacra Scriptura dicitur lex, vel quia continet leges divinas, vel quoniam partim tractat de credendis et cognoscendis, partim de agendis. Lex quoque interdum accipitur pro jure, quod quandoque pro scientia juris sumitur. Unde Celsus jurisperitus : Jus, inquit, est ars boni et æqui.
Footnotes
-
Baruch IV, 1. ↩
-
Jer. IX, 24. ↩
-
Is. XI, 9. ↩
-
Deut. IV, 6. ↩
-
Galat. 1, 8. ↩
-
Dan. x, 1. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
Ps. xci, 5. ↩
-
Marc. XVI, 20. ↩
-
Hebr. II, 3, 4. ↩
-
Deut. XXXII, 4. ↩
-
Joann. X, 37, 38. ↩
-
Joann. V, 36. ↩
-
Joann. III, 2. ↩
-
Summa Guill. Peraldi. ↩
-
II Cor. xi, 14. ↩
-
Marc. xvi, 20. ↩
-
Is. VII, 9, juxta LXX. ↩
-
Is. xi, 2. ↩
-
I Petr. III, 15. ↩
-
Job xxxvi, 32, 33. ↩
-
ad Fratres de Monte Dei. ↩
-
Job xxiv, 19. ↩
-
1 Cor. xii, 8. ↩
-
Gen. IV, 8. ↩
Chapter 52 of 271