Skip to the text

Quæstio 1

Circa hanc primam distinctionem quæritur primo, Cujus potentiæ actus sit uti.

Et videtur quod rationis. Primo, quia ut in expositione patuit textus, secundum Augustinum in libro de Doctrina christiana, uti est id quod in usum venerit, referre ad obtinendum quod amas: sed referre, est actus rationis, quemadmodum et conferre. — Secundo, uti est media ordinare in finem, ut dictum est: ordinare vero, actus est rationis. Unde secundum Philosophum, sapientis est ordinare. Et rursus ait in Ethicis, quod ad prudentiam pertinet ordinare media secundum exigentiam finis: sapientia autem et scientia prudentia in intellectu consistunt. — Tertio, quia ut asserit Victorinus, usus est actus frequenter reiteratus: sed quælibet potentia potest suum actum sæpe reiterare. Ergo usus ad unamquamque spectat potentiam. —

Quarto, usus non est nisi actus seu exercitium potentiæ, juxta verbum illud commune : cujus usus bonus est, ipsum quoque bonum est. Ergo ad potentiam pertinet quamlibet. — Quinto, Augustinus libro LXXXIII Quæstionum : Omnia, inquit, quæ facta sunt, in usum hominis facta sunt, quoniam ratio utitur omnibus judicando. Ergo uti est actus rationis, non voluntatis.

In contrarium sunt auctoritates Augustini in expositione litteræ introductæ, et communis doctorum assertio. Decimo quoque de Trinitate loquitur Augustinus : Licet ingenium et doctrina ad memoriam, intelligentiam et voluntatem pertineant, usus tamen ad solam pertinet voluntatem. In libro item de Libero arbitrio : Voluntas, ait, utitur se et aliis, quemadmodum ratio se ipsam cognoscit et alia.

Ad hanc quæstionem Bonaventura respondet : Uti quinque modis accipitur, et juxta hoc, secundum rem et definitionem diversificatur. Primo communissime sumitur, prout contra otium seu otiositatem distinguitur, puta pro naturali ac debita operatione cujuslibet rei, sive ad quam res quælibet ordinatur. Sicque ait Philosophus : Cujus usus bonus est, et ipsum bonum est. Secundo accipitur usus communiter, prout contra dissuetudinem dividitur. Et ita a Victorino definitur, dicente : Usus est actus frequenter elicitus, nec addit ultra actum nisi frequentiam. Atque his modis usus est uniuscujusque potentiæ. Tertio sumitur proprie, prout distinguitur contra habitus memoriæ et intelligentiæ, scilicet contra ingenium et doctrinam. Sicque definitur ab Augustino decimo de Trinitate : Uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere. Et sic nominat actum voluntatis proprie. Quarto adhuc magis proprie sumitur, prout dividitur contra actum quietativum, videlicet contra frui. Et ita definit ipsum Augustinus, dicendo : Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis propter aliud.

A Sicque est actus voluntatis ad aliud relatæ. Quinto sumitur propriissime, prout dividitur contra actum inordinatum, id est, contra abuti. Et ita definitur ab Augustino libro de Doctrina christiana : Uti est, id quod in usum venerit, referre ad id quo fruendum est. Et sic, uti dicit usum voluntatis relatum et comparatum ad finem. Ratio igitur diversarum notificationum ipsius uti, est multiplex ejus acceptio ; ratio quoque multiplicis suæ acceptionis, est oppositio ejus ad diversa.

B Hæc Bonaventura.

Quibus satis concordat responsio Thomas, qui ponit hic tres acceptiones ipsius usus, videlicet primam, secundam et quartam jam tactas. Et addit : Id quod est ad finem, tribus operationibus ad ipsum finem inducitur. Prima est operatio rationis præstituentis finem, et ordinantis ac dirigentis in ipsum. Secunda est operatio voluntatis imperantis. Tertia est operatio virtutis motivæ exsequentis. Uti autem nominat exsecutionem ejus quod ad finem ordinatum est, non secundum actum proprium alicujus virium motivarum, sed communiter præsupposita ordinatione in finem. Unde uti est actus voluntatis, quæ est universalis virium motor secundum ordinem ad rationem. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima secundæ, quæstione sextadecima, ait : Usus rei importat applicationem ejus ad aliquam operationem. Unde et operatio ad quam applicamus rem aliquam, dicitur usus ejus : sicut equitare est usus equi, et percutere est usus baculi. Ad operationem autem applicamus tam interiora agendi principia, scilicet potentias animæ, quam corporis membra, ut intellectum ad intelligendum, et oculum ad videndum ; et etiam res exteriores, ut fustem ad percutiendum. Res autem exteriores non applicamus ad operationem nisi per principia intrinseca, quæ sunt potentiæ habitusque earum. Potentiarum vero instrumenta organa sunt corporis. Voluntas vero movet potentias animæ ad suos actus : quod est applicare eas ad operationem. Hinc uti, primo et principaliter est voluntatis tanquam primi moventis; rationis autem, tanquam dirigentis; sed aliarum potentiarum, tanquam exsequentium : quæ comparantur ad voluntatem, a qua applicantur ad agendum, sicut instrumenta ad principale agens. Actio autem proprie non attribuitur instrumento, sed principali agenti : ut ædificatio ædificatori, non securi. Hinc uti, proprie est actus voluntatis. Hæc Thomas in Summa.

Idem Petrus, qui præhabita compendiose et magistraliter exprimens : Usus, inquit, nominat actum, et hoc quadrupliciter : quia vel nominat actum simpliciter, ut ibi : cujus usus bonus est, etc.; vel actum frequentem, ut ibi : usus est actus frequenter exercitatus; vel actum prædominantem, sicut dominus utitur servo, artifex instrumento; vel actum referentem in finem, et hoc tripliciter : primo, per modum dirigentis, quod pertinet ad rationem; secundo, per modum imperantis, et sic spectat ad voluntatem; tertio, per modum exsequentis, quod est aliarum virium motivarum. Quia ergo universalis imperantis est libere movere id quod movet (sicut dux movet exercitum), et hujusmodi est voluntas, quæ se et alia movet; ideo uti, quod est in finem movere, ad voluntatem est pertinens, quæ per proprium actum se ipsam et alias vires movet in finem : et hoc ipsum movere in finem, est uti. Hæc Petrus.

Quibus per omnia concordat Richardus, dicendo : Uti re, est eam referre in debitum finem semel aut sæpe. Et dico, In debitum finem, alias esset abuti; dico, Semel, prout uti contra otiositatem distinguitur; dico, Sæpe, prout usus contra dissuetudinem dividitur. Porro, rem referre in debitum finem contingit dupliciter : primo, realem applicationem rei ad suum finem exsequendo; secundo, applicationem hujusmodi intendendo, ita tamen quod intendens moveat atque determinet se ad illam intentionem : aliter enim ipse intendens non se refert proprie ad finem intentionaliter, sed qui ipsum determinavit ad talem intentionem, et eam ei impressit. Primo modo, uti est actus cujuslibet potentiæ activæ. Quælibet namque activa potentia exsequi potest realem applicationem alicujus ad debitum finem : sic natura utitur semine, et ipsum perducit ad fructum. Secundo modo, uti est actus voluntatis dumtaxat, tanquam actum elicientis. Bruta vero et naturalia aguntur et moventur, potius quam agant et moveant, ut loquitur Damascenus : quia secundum instinctum ab auctore naturæ impressum procedunt. Hæc Richardus, qui de hac re scribit prolixe; sed sensus præhabitus est.

Præterea, Ægidius videtur his contradicere partim. Et quamvis non nominet Thomam, tamen disputare contra eum specialiter conspicitur. Scribit enim : Aliqui distinguunt usum tripliciter : nam primo sumunt eum pro actu cujuslibet rei; secundo, pro actu frequentato; tertio, pro usu eorum quæ sunt ad finem : et sic competit voluntati. Hanc distinctionem dicit Ægidius non valere, probans prolixe quod uti non competat nisi voluntati ut principali agenti, nec aliis communicetur potentiis. Addit quoque, quod illi qui prætactam distinctionem posuerunt, videntes se non bene dixisse, alibi correxerunt se, dicentes quod uti convenit voluntati ut principali agenti, aliis potentiis hominis instrumentaliter. Sicque videtur insinuare Ægidius, quod Thomas in prima parte Summæ suæ correxit quod in Scripto primi induxit. Et tamen secundum Ægidium, nec illa positio seu correctio valet.

Ad quæ dico, quod si diligenter pensetur, disputatio ista Ægidii est inutilis, nec subtilis. Siquidem per omnia quæ prolixe inducit, nil aliud probat, nisi quod uti proprie sumptum, voluntati sit proprium; non autem probat, quod uti aliis modis sumi non queat nec debeat. Atque ut Scotus circa hæc protestatur, non est multum contendendum de nomine, quum per diversum modum loquendi, frui seu uti apud diversos inveniatur æquivocum. Ea quoque quæ sanctus Doctor scribit in Summa, non dissonant a contentis in Scripto. Imo, ad salvandum verba Aristotelis, Victorini, et aliorum, oportet fateri quod distinctio illa a Bonaventura ac aliis nunc præfatis inducta, sit vera.

Amplius, de hac re scribit Durandus : Uti importare videtur applicationem rei ad suam operationem. Sicut enim usus importat operationem ad quam res applicatur, sic uti est rem suo usui applicare. Sic namque videtur se habere uti ad usum, sicut movere ad motum. Movere autem est motum causare. Ergo et uti est usum causare. In hoc tamen est differentia, quia movere dicitur omne quod causat motum, sive naturaliter sive libere moveat; sed utens non est proprie nisi quod usum causat libere. Hinc uti est actus voluntatis tanquam elicientis; non alterius potentiæ, nisi secundum quid, et per attributionem ad voluntatem. Unde sicut abuti, ita et uti est voluntatis. Uti quoque et frui sunt ejusdem potentiæ ac virtutis : ideo, sicut frui est actus voluntatis et caritatis, ita et uti. Quemadmodum enim ex caritate Deo finaliter inhæremus, ita ex caritate contingit quod nos ipsos et alia ordinamus in ipsum sicut in ultimum finem. Denique frui includit ipsum uti, sicut inferius suum superius. Vel uti se habet ad ipsum frui, sicut voluntas eorum quæ sunt ad finem, se habet ad voluntatem finis. Et quidquid horum dicatur, constat quod uti et frui ad eamdem spectent potentiam. Hæc Durandus : qui in hac materia concordat Thomæ ac ceteris jam præfatis, dempto Ægidio.

Ex prædictis quoque patet argumentorum solutio. Uti namque est actus rationis ut dirigentis, et secundum diversas suas acceptiones diversis potentiis competit, sicut ostensum est.

Chapter 58 of 271