Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An solo increato bono sit objective fruendum. Quam quæstionem sic format Scotus : Utrum objectum per se et formale fruitionis, sit ultimus finis.

Videtur quod non. Primo, quia natura non tendit in impossibile : sed Deus in infinitum excellentior est omni creato, et creatura distat ab ipso infinite. Ergo non potest ipsum attingere : nam et infinitum, secundum Philosophum, pertransiri non potest. — Secundo, capacitas mentis creatæ est finita, sicut et ejus essentia. Ergo bono finito potest repleri et contentari. — Tertio, inter susceptibile et susceptivum oportet esse proportionem, quia susceptivum, secundum Philosophum, non est ad quæcumque contingens : sed inter finitum et infinitum nulla estportio. Mens ergo creata finita, infiniti boni non videtur susceptiva. — De ista materia jam dicta sunt multa, quæ non sunt iteranda.

Itaque Scotus ad istud respondet : Secundum Avicennam, aliquid finitum potest esse objectum ordinatæ fruitionis. Dixit enim unam intelligentiam ab alia esse productam, et animas nostras ab intelligentia infima, quam sphæræ activorum et passivorum dicit præesse. Sicque affirmat intelligentiam producentem esse objectum fruitionis intelligentiæ a se immediate productæ. Hanc autem opinionem erroneam Scotus et alii doctores catholici concorditer atque idonee reprobant : tum quia in se falsa est, asserendo unam intelligentiam esse productam et creatam ab alia, quum omnes simul sint immediate a Deo omnipotenti ac adorando creatæ; tum quia et dato quod una illarum esset producta ab alia, desiderabilius tamen et jucundius ei esset cognoscere primam causam eo modo quo eam potest cognoscere, quam quæcumque creata, quæ a dignitate et eminentia primi principii deficiunt infinite. Intellectus quoque in cognoscendo non sistit, nisi ad primæ notitiam causæ deveniat, quum scire sit rem per causam cognoscere. Rursus, sicut omni finito intellectus potest aliquid majus excogitare, sic et voluntas aliquid majus appetere. Ideo in tali finito non conquiescunt. — De hoc Guillelmus Parisiensis, prima parte voluminis sui de Universo, diffusius scribit.

Præterea circa hæc asserit Scotus, quod ordinatæ fruitionis solus Deus seu ultimus finis objectum sit; objectum vero fruitionis in communi, sit bonum verum, vel bonum ostensum a ratione errante : quod non est verum bonum, sed bonum apparens, vel bonum præfixum : potest enim voluntas præstituere sibi quodcumque bonum tanquam finem. Ratio quoque Avicennæ non concludit : quia et dato quod una intelligentia produceretur ab alia, non tamen quietaretur in illa. Visus enim non quietatur in eo a quo producitur, sed in visibili. Hæc Scotus. Cujus intentio est, quod ultimus finis seu Deus sit formale et per se objectum ordinatæ fruitionis ; fruitionis vero inordinatæ objectum, sit id se habet unde ametur : ut potio dulcis. in quo fruens sibi constituit erronee ultimum finem, inhærendo illi magis quam Deo; porro objectum fruitionis communiter sumptæ, sit bonum prætacto modo generaliter sumptum.

Insuper ad quæstionem hanc Thomas respondet: Frui aliquo tripliciter dicitur. Aut sicut objecto, et sic solo Deo fruendum est: quia ad bonitatem Dei ordinatur tota bonitas universi, sicut bonum totius exercitus ad bonum principis, ut dicitur undecimo Metaphysicæ. Alio modo, sicut habitu eliciente actum fruitionis: sicque beatitudine creata et caritate fruendum est. Tertio, ut instrumento: et sic fruimur potentia cujus actus est fruitio. Itaque solo Deo qui effective facit beatum, objectaliter est fruendum. Hæc Thomas.

Qui et in Summa sic ait: Ad rationem fructus pertinent duo, videlicet quod sit ultimum, et quod appetitum quadam dulcedine seu delectatione quietet. Dicitur autem aliquid ultimum dupliciter, scilicet simpliciter, et secundum quid: simpliciter, quod ad aliud non refertur; secundum quid, quod est ultimum aliquorum. Quod ergo simpliciter est ultimum in quo quis delectatur tanquam in ultimo fine, hoc proprie dicitur fructus, et eo quis dicitur proprie frui. Porro quod in se ipso non est delectabile, sed tantum appetitur in ordine ad aliud, sicut potio amara ad sanitatem, nullo modo fructus dici potest. Quod vero in se habet quamdam delectationem ad quam quædam præcedentia referuntur, potest aliquo modo dici fructus; sed non proprie et secundum completam rationem fructus dicimur eo frui, quia adhuc aliquid exspectatur in quo finaliter quiescitur. Hæc Thomas.

Insuper circa hæc scribit Ægidius: Aliquid dicitur bonum nostrum et diligibile a nobis, quatuor modis. Primo, per accidens, quia quamvis in se non habeat unde ametur, tamen in ordine ad aliud ipsum diligimus: ut potionem amaram per respectum ad sanitatem. Secundo, quia in

Tertio, quia est causa bonitatis formaliter: sicut scientia est causa quod sumus scientes. Quarto, quia est causa bonitatis efficienter: sicque Deus est causa omnis boni. Et hæc duo ultima membra tangit Dionysius undecimo de Divinis nominibus capitulo. Et quia fruitio quietationem includit, ideo illo dumtaxat bono fruimur, quod ad aliud non refertur: quod est bonum perfectum et increatum. — Si autem quæratur an beatitudine sit fruendum, distinguere possumus. Nam diligere aliquid, multipliciter potest intelligi, vel dilectione formaliter, vel voluntate instrumentaliter, vel diligibili tanquam objecto. Unde diligo dilectione, diligo voluntate, et diligo diligibili. Ita fruor fruibili, scilicet Deo principaliter et objective, et fruor fruitione seu beatitudine formaliter, et fruor potentia atque virtutibus quasi instrumentaliter. Hæc Ægidius.

Qui etiam asserit, quod in illis quatuor modis prætactis, quibus aliquid dicitur bonum et diligibile nobis, secundus includit primum, tertius secundum et primum, quartus tres præcedentes. Quod non videtur, si modi illi accipiantur proprie et præcise, seu per exclusionem sui oppositi: sic enim secundus non includit primum, quum formaliter opponantur; et multo minus Deus dicitur bonum per accidens, seu bonum nostrum formaliter, quum non sit forma inhærens. Quod si dicatur, quod Deus sit bonum nostrum formaliter, non inhærenter, sed exemplariter, ille modus cum quarto coincidit.

Prædictis concordat Richardus. Et addit: Solo Deo fruendum est secundum perfectam rationem fruitionis. Quæ tamen perfectio habet gradus. Ait enim Augustinus libro de Doctrina christiana: Quum adest quod diligitur, delectationem secum gerit: per quam si transieris, eamque retuleris ad id ubi manendum est, uteris ea, nec proprie sed abusive diceris frui; si vero inhæseris atque permanseris, finem in ea ponens lætitiæ tuæ, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est summo et incommutabili bono. Non enim nisi in re nobilissima quæ per voluntatem potest attingi, statuendus est ultimus finis: cujus rei anima capax est, quum sit illius imago. Quod etiam summum bonum solum potest quietare mentis affectum: ideo eo dumtaxat fruendum est, quia fruitio est ultimus actus appetitivæ potentiæ, quo delectabiliter quiescitur. Hinc primo Confessionum Augustinus loquitur Deo: Fecisti nos, Domine, propter te, et inquietum est cor nostrum donec perveniat et conquiescat in te. Unde in libro de Spiritu et anima fertur: Tantæ dignitatis est rationalis creatura, ut nullum bonum queat ei sufficere præter summum. Quod etiam persuadet experientia, quando homo experitur in se, quod quantumcumque cogitet magnum bonum finitum, semper invenit appetitum suum paratum ad aliquid majus et eminentius appetendum. Nullo ergo creato finaliter objectaliterque fruendum est. Nec obstat quod Tullius ait in sua Rhetorica: Expetendorum tria sunt genera: unum, quod propter se expetendum est, ut virtus et scientia; aliud, quod propter alterum tantum, sicut pecunia; tertium, quod propter utrumque, ut amicitia. Virtus namque et scientia dicuntur appetendæ propter se, id est per se seu non per accidens tantum, vel quia habent in se unde alliciant et amentur, quamvis nullum aliud bonum inde proveniat et sequatur. Hæc Richardus.

Hinc pulchre scribit Bonaventura: Solo Deo proprie est fruendum, prout frui dicit motum seu actum cum delectatione et quietatione. Sed communiter accepto frui, prout dicit motum cum delectatione tantum, sic omnibus quæ præsentialiter spiritualiterque delectant et conjuncta sunt fini (cujusmodi sunt dona et fructus ac beatitudines), potest homo non indebite frui. Hujus ratio est, quia nihil potest animam sufficienter finire, nisi bonum ad quod est, et a quo est: quod est summum et infinitum bonum, excedens animæ vires. Naturalis namque cognitio animæ, est cognitio non arctata. Unde nata est quodammodo cognoscere omnia. Hinc non impletur cognitio ejus, nisi cognoscibili in se omnia cognoscibilia continente, et quo cognito omnia cognoscuntur. Similiter affectio animæ nata est diligere omne bonum.1 Ergo nullo bono sufficienter finitur affectus ejus, nisi quod est bonum omnis boni, et quod est omnia in omnibus: quod est Deus excelsus et gloriosus, qui in Exodo locutus est Moysi: Ego ostendam tibi omne bonum. — Denique, ad hoc quod anima finiatur, necesse est ipsam finiri secundum existimationem: alioqui non esset beata, nisi se existimaret beatam. Existimatio autem animæ supergreditur omne finitum, quoniam omni finito potest majus cogitari: ergo solum infinitum et incircumscriptibile bonum potest animam sufficienter finire, quietare et felicitare. — Quod etiam necesse est propter perfectam delectationem. Ad delectationem enim concurrit delectabile et conjunctio ejus qui delectatur in illo. Omne autem quod delectat animam, delectat in ratione boni et pulchri. Et quoniam solus Deus est ipsa bonitas et pulchritudo, idcirco in solo Deo perfecta consistit delectatio. Quod et ratione conjunctionis ita se habet. Solus etenim Deus perfectissime conjungitur animæ, utpote secundum veritatem et intimitatem. Nam propter suam simplicitatem et spiritualitatem illabitur animæ, estque intimior ei quam ipsa sibi. — Verumtamen ipsa quum sit finita, non capit bonum infinitum, nisi finite. Sed quoniam bonum illud est infinitum, ideo anima ab ipso totaliter absorbetur, ut jam ejus capacitas undique terminetur.2 Unde non tantum gaudebit, sed ut ait Anselmus, in gaudium Domini introibit. Quod si tantum caperet, et non vinceretur et absorberetur, adhuc posset insurgere appetitus ejus ad amplius aliquid capiendum. Hæc Bonaventura.

Porro Durandus circa hæc scribit specialia quædam, dicens quod immediatum objectum fruitionis non est Deus, sed actus quo Deus immediate attingitur; et quod objectum fruitionis remotum sit solum Deus. Ad quod probandum, præmittit quod duplex sit finis. Unus est res assecuta: sicut finis avari est pecunia. Alius est assecutio rei: sicut finis avari est possessio pecuniæ. Simili modo, finis creaturæ rationalis sicut res assecuta, est Deus; sed finis ejus ut assecutio, est actio seu visio qua Deum assequimur, obtinemus et beatifice possidemus. Item, quum omnes actus voluntatis fundentur radicaliter in amore, sciendum quod duplex est amor, videlicet benevolentiæ, et concupiscentiæ. Id amamus amore benevolentiæ, cui volumus aliquod bonum vel aliquam perfectionem. Ipsum vero bonum quod volumus nobis ipsis aut amicis, amamus amore concupiscentiæ. — Hoc præmisso, probat propositum sic: Immediatum objectum amoris concupiscentiæ, non est res subjecto distincta a concupiscente: sed fruitio, quum sit delectatio de Deo et in Deo habita, est quidam amor concupiscentiæ. Ergo immediatum objectum fruitionis vel delectationis non est Deus, quum ipse sit res a nobis subjecto distincta; sed est aliquis actus quo Deus a nobis attingitur vel habetur. Major probatur inductione. Nam diligo vinum dilectione concupiscentiæ. Numquid immediatum objectum hujus dilectionis est vinum? Certe non, sed usus gustantis. Non enim diligo vinum immediate, sed vinum gustare. Et idem est in omnibus aliis. Ratione probatur. Id amatur amore concupiscentiæ, quod est bonum aut perfectio quam nobis volumus vel amicis. Sed res subjecto distincta, nunquam est bonum nostrum nisi ratione actus quo nobis conjungitur (sicut panis non est bonum nostrum nisi quia eo reficimur), et ipsa conjunctio est bonum nostrum immediate. Ergo res subjecto distincta a concupiscente, non est immediatum objectum amoris concupiscentiæ. Minor quoque probatur: quia fruitio vel delectatio, aut concupiscentiæ amor est, aut benevolentiæ. Non potest dici quod sit amor benevolentiæ quo velimus aliquod bonum Deo: quoniam delectatio de Deo habita, correspondet desiderio de ipso habendo; sed per tale desiderium non desideramus aliquid Deo, sed nobis, videlicet videre ipsum. Ergo delectatio de Deo habita, non est amor benevolentiæ ad Deum, sed amor concupiscentiæ retortæ ad nos.

Hæc autem Durandi opinio videtur irrationabilis et absurda. Primo, quoniam Deus in communi et approbato modo loquendi, asseritur esse objectum immediatum, proprium et formale theologicarum virtutum et actuum earumdem. Secundo, quoniam amor quo Deum diligimus, tanto est purior, perfectior atque divinior, quo minus ad se reciprocus et reflexus, et quo minus amori concupiscentiæ ad se retorto admixtus, prout viri contemplativi doctissimi et desuper illustrati, Bernardus, Vercellensis, Hugo, Cassianus, Climacus, Joannes Ruysbroeck, et alii multi, concorditer docent. Amor autem Beatorum quo diligunt Deum, purissimus est, deiformis, nil habens de concupiscentia, reflexione et privato amore directe admixtum. Tertio, quia Beati sunt ad Deum pure, perfecte totaliterque conversi, atque in ipsum purissimo intuitu et affectu transformati. Idcirco se totos et omne commodum suum, omnem actum et universam beatitudinem suam, sincerissime ac integerrime referunt finaliter inavertibiliterque in Deum et ad ejus honorificentiam. Idcirco eorum actui et amori, fruitioni et contemplationi, nil de concupiscentia commodi sui ad se retorti miscetur. Et de hoc pulchre et profunde sanctus scribit Bernardus in libro de Amando Deum, et super Cantica. Similiter Vercellensis, atque Richardus de S. Victore, libro de Laudibus caritatis, dicentes quod sicut Deus omnipotens et sublimis omnia amat propter se ipsum, sic sancti et perfecti, præsertim Beati, se ipsos et omnia sua diligunt pure et impermixte

A B C D in Deo et propter Deum. Et quamvis optent seu ament beneficia Dei ac dona et præmia ejus, hoc tamen non venit ex privato amore, imo nec principaliter aut directe ex naturali sui dilectione, sed ex caritate purissima qua totis præcordiis diligunt Deum pure in se et propter se, non ut eo fruantur. Imo, quia diligunt eum, cupiunt ei uniri, eoque frui et glorificari ab eo, et totum hoc ad ipsum Deum finaliter referunt, quemadmodum omne creatum ad increatum bonum est pure ac integre referendum. Et quia non possunt Deum plene totoque posse honorare, habere, amplecti, et æternaliter possidere, nisi eum clare conspiciant, ac eo fruantur, ac glorificentur ab ipso; ideo optant seu amant eum per speciem intueri, ipsoque beatifice frui, ita quod hanc ipsam frictionem et visionem referunt prorsus pure in Deum, sicque sint ei omnino subjecti. Non ergo finaliter amant Deum quia cupiunt eum videre: hoc enim esset increatum bonum referre ad bonum creatum et ad commodum suum, et uti Deo. Sed diligunt Deum quia volunt ei quod ipse est et quidquid est, ad gloriam et honorem ipsius. Amare enim, secundum Philosophum, est alicui bonum velle. Sic quoque finaliter desiderant Deum, non quasi aliquid perfectionis sit ei addendum, sed ut ab ipsis modo jam tacto glorificandum sincerissime propter se ipsum. Postremo, id cujus actus, usus seu fructus amatur amore concupiscentiæ, et amore concupiscentiæ amari censetur: sicut qui amat cibi aut potus degustationem amore concupiscentiæ, etiam cibum et potum tali amat amore. Si ergo visionem aut frictionem Dei diligimus amore concupiscentiæ, ut dicit Durandus, sequitur quod et Deum ita amemus: quod esset Deo uti, et se ipsum Deo præferre.

Insuper, quod ait Durandus, id quod amatur amore concupiscentiæ, non differre subjecto a concupiscente, videtur erroneum. Amore enim concupiscentiæ amamus equum, vestem, argentum: quæ extra nos sunt. Usum quoque talium sæpe appetimus aliis. Nec vinum amamus solum propter ipsius gustum, imo interdum ut indigentibus et infirmis exhibeatur, aut in Dei sacrificio offeratur.

Præterea, sicut præhabitum est, S. Thomas, Bonaventura, Antisiodorensis, et alii præallegati, dicunt solo Deo objective et materialiter esse fruendum; beatitudine vero creata, seu beatifica visione atque frictione, formaliter tantum. Ideo Thomas non dicit quod Durandus eum dixisse allegat. — Et rursus Bonaventura hic scribit: Beatitudo creata non finit appetitum per se, sed per conjunctionem cum beatitudine increata. Unde anima ipsam diligit propter Deum, non propter se. — Albertus etiam ait quod quum dicitur, Fruimur creatura, ablativus ille construi potest in ratione formæ, vel in ratione objecti seu efficientis: et primo modo locutio vera est, alio modo falsa.

Denique multa alia quæ non videntur posse salvari, scribit in hujus quæstionis solutione Durandus, inter cetera dicens: Omnis amor habet aliquid complexum pro objecto, quia voluntas sequitur actum intellectus componentis et dividentis: sed Deus ut sic, est aliquid incomplexum. Quocirca reor dicendum, quod sicut quædam est operatio intellectus quæ vocatur simplex aut simplicium apprehensio, sic quædam est appetitio seu dilectio voluntatis consequens hujusmodi apprehensionem. Simili quoque argumento argui posset, quod visio Dei non posset esse amoris aut frictionis objectum, quum visio sit quid incomplexum.

Nunc solvendæ sunt instantiæ primo factæ. Ad quarum primam dicendum, quod quamvis Deus sit infinite perfectior creaturis, rationalis tamen creatura ad ejus similitudinem facta, ipsum per cognitionem et amorem potest attingere, nec est localis distantia. Nihilo minus cognitio illa etiam beatifica mentis creatæ, a perfectione increatæ cognitionis Dei deficit infinite. — Secunda instantia ex præinductis verbis Bonaventuræ soluta est. Quam et Durandus solvit, dicendo quod capacitas voluntatis terminari potest per aliquod finitum informative : quia tam fruitio voluntatis quam visio intellectus, est aliquod finitum. Sed id quod terminat capacitatem intellectus ac voluntatis objective, oportet esse infinitum. Cujus ratio est, quod objectum intellectus est ens secundum omnem rationem entis; et objectum voluntatis est bonum secundum omnem rationem boni. Idcirco nil potest objective terminare capacitatem intellectus et voluntatis, nisi contineat in se rationem et perfectionem omnis entis et omnis boni. — Ad tertiam, quod inter finitum et infinitum nulla est proporatio naturalis atque univoca, sed bene imitativa et analogica, loquendo de analogia modo superius introducto.

Porro, ut præhabita clarius intelligantur, addendum, quod quamvis modo negatum sit immediatum objectum fruitionis esse visionem Dei, non Deum; nihilo minus fateor tam visionem quam fruitionem seu delectationem, posse secundum se considerari, ita quod erit hujusmodi considerationis objectum, ex cujus consideratione orietur mox gaudium speciale, prout Guillelmus Parisiensis diffuse ostendit in tractatu de Gaudiis supercœlestibus. Sed ita loquendo de actibus illis seu delectationibus, utendum est ipsis, non proprie fruendum : quoniam ordinantur ad increatum objectum, sicut ex verbis Bonaventuræ nunc patuit. — Unde Thomas affirmat : Actus voluntatis sicut et intellectus, super se ipsos reflectuntur. Volo enim me velle, et amo me amare. Sed frui est actus voluntatis. Ergo aliquis fruitur sua fruitione. — Hinc ait et Petrus : Delectationem summam sequitur quædam jucunditas seu gaudium ex conversione intellectus super illam delectationem, et in hoc completur fruitio; et est quasi fructus quod scit se delectari. Idcirco frequenter a Sanctis fruitio illa gaudium et lætitia appellatur. Unde Isaias dicit :3 Gaudium et lætitiam obtinebunt.

Insuper, circa hæc scribit Albertus : Quum dicitur, Amor diligitur amore, non est diversus amor in actu verbi et in materia actus, et in habitu a quo egreditur actus ille; sed unus et idem aliter et aliter signatus. Unde sicut non est diversa visio qua video parietem, et video me videre; et sicut non est diversus intellectus quo intelligo hominem, et intelligo me intelligere : sic non est diversus amor quo amo Deum, et quo amo me amare vel amorem meum. Et hoc quidem multi dicunt; sed tamen non multi intelligunt. Causa autem hujus est, quia quum dico, Intelligo hominem, transit vis intellectiva in hominem per actum intelligendi qui est ab intellectu. Igitur secundum rationem prius est in actu eadem vis et acceptio ipsius. Sic etiam est ex parte virium motivarum, quum dico, Amo Deum. Transit enim vis amoris seu vis affectiva in Deum per actum amoris : sicque eodem actu transit in objectum, nec est amor diversus. Hæc Albertus.

In cujus verbis duo videntur obscura. Primum, quod dicit non esse diversam visionem qua quis videt parietem, et qua videt se videre. Quum enim visus exterior sit vis organica materialis, non est reflexiva super proprium actum. Idcirco non videt quis corporali visu visionem sui corporei visus seu visivæ potentiæ. Nec objectum visus, quod est coloratum aut lucidum, extendit se ad hujusmodi visionem : ideo, sicut non continetur sub objecto visivæ potentiæ, sic nec corporali visione videtur. Secundum est, quod dicit non esse diversum intellectum seu intelligendi actum quo quis intelligit hominem, et intelligit se intelligere; nec diversum esse amorem quo amat Deum, et quo amat se amare aut suum amorem. Dum enim intelligit quis se intelligere, reflectit se super proprium actum intellectivum : in qua reflexione actus ille habet rationem objecti. Qui actus sic sumptus, alia consideratione et intuitione attenditur : per quam considerationem tanquam per medium, vis intellectiva fertur in actum illum veluti in objectum; nec aliter esset ibi reflexio super proprium actum. Et idem est de actu voluntatis. Ratio quoque Alberti qua dicit, Quum dico, Intelligo hominem, transit vis intellectiva in hominem per actum intelligendi, etc., hæc (inquam) ratio non videtur plus obtinere, nisi quod idem numero sit actus intelligendi quo sum formaliter intelligens, et quo intelligo ipsum objectum; non autem quod sit idem numero actus quo intelligo objectum, et proprium intelligendi actum per reflexionem super ipsum. Et hoc æstimo verum, quanquam et Thomas in Summa videatur sentire sicut Albertus.

Footnotes

  1. Exod. xxxiii, 19. ↩

  2. Matth.xxv, 23. ↩

  3. Is. xxxv, 10. ↩

Chapter 61 of 271