Quæstio 3
Tertio quæritur, Quid sit fruitio, et cujus potentiæ actus sit, et a qua virtute procedat.
Ad quæ tria patet responsio ex definitione Augustini, dicentis: Frui est amore alicui rei inhærere propter se ipsam. Unde elicitur, quod frui sit actus caritatis voluntati inhærens, et ipsa inhæsio amorosa qua alicui rei finaliter inhæretur.
Verumtamen argui potest, quod sit actio intellectus atque realiter beatifica visio. Fruitio namque summi boni, est beatitudo
Ad hanc quæstionem Bonaventura respondet: Secundum aliquos, frui pertinet ad omnes animæ vires, quoniam omnes remunerabuntur in patria. Dicunt etiam, quod in gloria fruitio erit magis proprie rationis, quia immediatius se habet ad delectationem, quæ oritur ex apprehensione convenientis. Sed aliter videtur dicendum, sequendo Augustinum, quod scilicet sit actus voluntatis : quia omnes tres definitiones datæ ab Augustino de frui, dantur penes actum voluntatis. Tripliciter enim consideratur fruitio. Primo communiter, prout dicit motum cum gaudio ; et sic definitur ab Augustino, dicente : Frui est uti cum gaudio. Secundo, prout dicit motum seu actum cum quietatione ; sicque definitur ab Augustino : Frui est amore inhærere alicui rei propter se ipsam. Et sic sumitur proprie. Tertio, prout complectitur utrumque, videlicet quietationem et delectationem ; sicque definitur ab Augustino decimo de Trinitate : Frui est quiescere in cognitis voluntate propter se delectata. Et sic propriissime capitur. Quia igitur frui, secundum omnem sui acceptionem, dicit vel delectationem, vel quietationem, vel utrumque, et omne tale habet rationem boni, estque voluntatis objectum : ideo frui essentialiter actus est voluntatis. Sed quia voluntas non delectatur, nec quietatur, nisi in cognito per fidem aut speciem, et in eo quod habet spe aut re : hinc aliarum virium actus ad frictionem istam disponunt ; non tamen sunt essentialiter ipsum frui. Hæc Bonaventura.
Quocirca sciendum, quod dominus Guillelmus Antisiodorensis in Summa sua videtur esse opinionis hujus quam Bonaventura hic tangit ac reprobat. Ait namque Antisiodorensis in tertia parte Summæ suæ : Beatitudo non solum consistit in visione Dei, sed etiam in amore, sicut asserit Augustinus : Vita æterna est videre quod amas, et amare quod vides. Totum tamen præmium attribuitur visioni seu cognitioni, quia cognitio est generativa amoris, et quia primo ac proprie fruitio est in ipsa visione : quoniam Augustinus dicit in libro de Immortalitate animæ, quod intelligere seu videre Deum, est idem quod eum audire, et audire idem quod olfacere, et olfacere idem quod gustare, et gustare idem quod tangere, quod est proprie frui Deo. — Insuper idem in quarta parte Summæ suæ : Tres, ait, sunt dotes animæ : duæ secundum naturam, id est in essentia, scilicet visio et dilectio; et tertia quæ erit illarum perfectio, puta fruitio seu delectatio, quæ proprie erit in visione, quæ erit tota merces, secundum Augustinum : quod non esset, nisi fruitio esset in ea. Imo proprie est in ea solum. Si namque fruitio proprie esset in dilectione, æque esset merces in dilectione sicut in visione, et sic æque potuit Christus dixisse, Hæc est vita æterna, ut diligant te verum Deum, quomodo dixit : ut cognoscant te verum Deum. Verumtamen Joann. xvii, 3. tam visionis quam dilectionis dicitur esse delectatio illa, sed aliter et aliter. Est enim visionis, ut in qua est; sed dilectionis, ut a qua est, et a qua tenetur et vigoratur. Ad hoc namque tendit dilectio, ut per visionem delectetur in amato. Hinc paulo post denuo ait : Caritas conjungit nos Deo; sed non est ipsa conjunctio, quoniam conjunctio convenientis cum conveniente, in cognitione est. Nam solus intellectus est imago Dei. Hinc proprie loquendo, in sola conjunctione imaginis ad id cujus est imago, consistit fruitio. Sed verum est quod caritas movet ad illam conjunctionem, et facit ac tenet eam : propter quod frui et delectari attribuitur ei. Hæc Antisiodorensis. loquendo, in sola conjunctione imaginis ad id cujus est imago, consistit fruitio. Sed verum est quod caritas movet ad illam conjunctionem, et facit ac tenet eam : propter quod frui et delectari attribuitur ei. Hæc Antisiodorensis. Qui de ista materia obscure et intricate loqui videtur. Siquidem in tertia parte Summæ suæ rursus sic arguit : Videtur quod definitio Augustini data de frui, videlicet quod frui est amore alicui inhærere, etc., non sit convertibilis cum definito : quoniam fide, spe, caritate, intellectu et sapientia, delectamur in Deo propter se ipsum. Ad quod respondet dupliciter. Primo, quod in definitione illa amor sumitur large, prout amor est in qualibet virtute : quoniam fides est amor primæ veritatis; spes amor est summæ largitatis. Et ita non sumitur ibi amor pro caritate. Non enim solum ipsius concupiscibilis, sed etiam potentiæ rationalis et irascibilis, est desiderare et amare. Nam et omnes homines natura scire desiderant, et desiderium illud est rationis. Potest quoque dici, quod amor sumitur ibi pro caritate. Quamvis enim fide et spe ac sapientia Deo fruamur, maxime tamen caritate. Bonum namque quod est mediatus finis aliarum virtutum, immediatus finis est caritatis. Fides autem immediate est circa verum, sed appetit illud quoniam bonum. Similiter spes immediate se habet circa altum seu arduum, et appetit illud quia bonum; caritas vero appetit bonum quia bonum. Hinc frui, per amorem caritatis potissime definitur. Attamen quælibet virtus habet propriam delectationem, propriumque amorem seu inclinationem. — Porro, quod ait Apostolus Philemoni, Ego te fruar in Domino, intelligitur de fruitione respectiva, ut sit sensus:1 Fruar Deo in te, hoc est respectu tui, videlicet ad gaudium Dei utilitatemque tui. — Dicimus etiam quod virtutibus est fruendum, non objectaliter, sed elicitive: quia virtutes eliciunt motus quibus fruimur Deo. Potentiis vero fruendum est originaliter, quia sunt origines motuum qui sunt fruitiones, quibus formaliter est fruendum. Solo autem Deo objectaliter finaliterque fruendum est. Hæc Antisiodorensis.
Cujus ultimo dicto concordat quod ait Petrus: Fruimur aliquo quatuor modis, videlicet: effective, ut potentiis; dispositive, ut habitibus; formaliter, ut actu fruitivo quo in Deo quiescimus; materialiter seu objective, ut Deo. Unde quum quæritur quo sit fruendum, intelligitur proprie, quo ut objecto. Notandum ergo, quod frui dicit quietationem fruentis. Porro, quamdiu potest majus seu melius aliquid cogitari, mens non quietatur. Quumque omne creatum sit terminatum, solo Deo fruendum est, qui solus est infinitus. Propter quod solus terminat appetitum, quoniam eo nil majus aut melius cogitari seu concipi potest. Hæc Petrus.
Præterea, ei quod dictum est ab Antisiodorensi, quamlibet virtutem habere suum amorem et suam delectationem, videtur opponi quod ait hic Bonaventura:
Voluntas, secundum Augustinum, amat sibi ac aliis; atque ut dicit Anselmus, Voluntas inclinat alias vires, et eis meretur. Ideo quietatio et delectatio ejus redundat in alias vires. Unde, sicut voluntas non sibi cognoscit, sed ratio cognoscit sibi ac voluntati; ita voluntas sibi ipsi ac rationi delectatur, et rationem quiescere facit. Idcirco fide et spe non fruimur proprie et per se, quoniam utraque earum accipit rationem tendentiæ a caritate. Hæc Bonaventura.
Verumtamen unamquamque virtutem habere in se et ex se propriam inclinationem et delectationem in suo actu, et tendentiam quamdam seu ordinationem ad suum objectum, verius reor, prout hoc in tractatu de Gaudio spirituali et pace interna, diffuse probavi: quum et Philosophus de virtute generaliter protestetur, quod signum virtutis est delectatio fiens in opere, et contemplatio summæ veritatis in se ipsa delectabilis est. Actio quoque intellectus tendit in aliquem finem, in cujus adeptione atque intuitu naturaliter delectatur. Nec minus delectatur visus interior in adspectu pulchri intelligibilis, quam visus exterior in prospectu pulchri sensibilis. — Præterea, quod Antisiodorensis ait in definitione fruitioneis prætacta, per amorem intelligi caritatem, dictum videtur loquendo de ordinata fruitione: alias verum non esset, quum impii creaturis fruantur, secundum quod in libro Sapientiæ loquuntur: Venite, fruamur bonis quæ sunt.2 Hinc asserit Bonaventura: Amor quo definitur frui, est communis ad amorem castum, et libidinosum, quo avarus fruitur auro. Albertus quoque dicit per amorem illum intelligi caritatem.
Insuper, de hac materia scribit hic Thomas: Fruitio consistit in operatione hominis optima, quum sit ejus felicitas: quæ non consistit in habitu, sed in actu, secundum Philosophum decimo Ethicorum. Optima autem operatio hominis, est actus altissimæ potentiæ ejus, videlicet intellectus, ad objectum altissimum, quod est Deus. Hinc visio Deitatis ponitur tota substantia beatitudinis nostræ apud Joannem: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te.3 Ex visione autem, res visa, videlicet Deitas, quum non videatur per similitudinem, sed per essentiam, efficitur quodammodo intra videntem: et ista est comprehensio seu tentio, quæ succedit spei, consequens visionem, quæ succedit fidei. Porro, ex hoc quod res visa recepta est intra videntem, unit sibi ipsum videntem, ut fiat quasi penetratio quædam mutua per amorem, sicut dicitur in prima Joannis: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.4 Ex unione autem maxime convenientis, sequitur delectatio summa; atque in hoc perficitur nostra felicitas, quam nominat fruitio magis ex parte sui complementi quam principii, quia delectationem includit. Hinc fruitio est actus voluntatis ex habitu caritatis, secundum ordinem ad potentias et habitus præcedentes. Hæc Thomas.
Qui etiam in prima parte secundæ, quæstione undecima, ait: Fruitio et fructus ad id empertinere videntur, vel unum ex alio derivatur: et quia sensibilia nobis sunt notiora, a sensibilibus fructibus nomen frictionis derivatum videtur. Fructus autem sensibilis est id quod ultimum ex terra vel arbore exspectatur, et cum suavitate percipitur. Hinc fruitio pertinere videtur ad amorem vel delectationem quam quis habet de ultimo exspectato: quod est finis. Finis vero et bonum, est objectum appetitivæ potentiæ: idcirco ad eam spectat fruitio. Hæc Thomas. Qui super quartum, et in Summa contra gentiles, de his plenius tractat. Ad quartum namque magis pertinet ista materia. et
His concordat Richardus; non tamen in toto. Nam tenet quod absolute voluntas sit nobilior intellectu, et quod in actu voluntatis principaliter consistat beatitudo. Thomas vero dicit utriusque contrarium: quorum quid verius æstimetur, suo loco dicetur. Ait ergo Richardus: Frui in ipso fruente est ultimus actus fruentis: quem actum delectatio immediate concomitatur. Ultimus autem actus est quo in objecto quiescitur: qui esse non potest cognitivæ potentiæ. Primo, quoniam actus cognitivæ potentiæ non est ultimus, sed ordinatur ad actum appetitivæ potentiæ sicut cognitio ad amorem. Unde secundum Philosophum tertio de Anima, appetitus sequitur cognitionem. Secundo, quoniam actum cognitivæ non sequitur delectatio, nisi mediante actu appetitivæ. Non enim delectamur in cognitis, nisi quia diligimus ea; nec delectamur in cognitione, nisi quia eam amamus. — Hæc Richardus. Quibus concordat Bonaventura in hujus quæstionis decisione; similiter Petrus atque Henricus.
Sed verius credo quod absolute loquendo, intellectus sit præstantissima potentia animæ, et quod in ipso subjective sit vera felicitas seu beatifica visio: præsertim quia Philosophus decimo Ethicorum ex intentione apertissime docet et probat hoc. Similiter Augustinus in multis locis hoc asserit, prout alibi, potissime in tractatu de Contemplatione, ostendi. Sed et Antisiodorensis in Summa sua sic tenet. Et nunc breviter tango, quod omnis natura et creatura in cœlo et in terra, sortitur speciem a sua suprema et ultimata perfectione formali intrinseca. Quum igitur homo speciem sortiatur ab intellectuali seu rationali perfectione, a qua et ejus differentia sumitur, unde et rationalis creatura vocatur; constat quod intellectus seu ratio, sit summa ejus potentia. Nec obest quod voluntas de se libera est et domina sui actus, quoniam illa ejus libertas ratione refrenari gubernarique indiget, alioqui tyrannizat. Unde voluntas de se cæca est, et comparatur tyranno; intellectus autem seu ratio, regi. Hinc et intelligentiæ, ab intellectuali perfectione nomen et speciem sortiuntur, quemadmodum Avicenna et Algazel in suis Metaphysicis, Averroes quoque super tertium de Anima et alibi, sæpe testantur. Hinc Plato in Timæo et Phædone affirmat quod ex intellectuali perfectione convenit nobis A Augustinus: Fruimur cognitis in quibus voluntas delectata quiescit. Hæc Durandus. consortium cum divinis, id est cum Deo et intelligentiis. Idem ex verbis divini Dionysii ac Rabbi Moysis facile est probare. Hinc Peripatetici communiter, Alphorabius, Alexander, Avempote, Abubather, Theophrastus; Porphyrius quoque, Plotinus, Avicebron, Apuleius, Macrobiusque Platonici, in intellectu beatitudinem hominum ac intelligentiarum constituerunt.
Præterea, circa hæc scribit Ægidius: Fruitio delectationem importat. Idcirco ad eam primo requiritur cognitio, sine qua nemo delectatur; deinde ad eam requiritur quietatio tam ex parte objecti, quod est ultimus finis, in quo ultimate quiescitur, quam ex parte delectationis, quæ ut septimo dicitur Ethicorum, magis est immobilitas quædam et quies, quam motus. Idcirco ad voluntatem elicitive spectat fruitio. Verumtamen omnis felicitas nobis possibilis ex puris naturalibus, habet esse in intellectu: quia omnis talis felicitas vel est actus prudentiæ, ut patet primo Ethicorum de felicitate civili; vel est actus sapientiæ, ut patet decimo Ethicorum de felicitate contemplativa. Felicitas autem quam ex gratia Dei consequimur, respectu cujus dicitur fruitio, in voluntate potius quam in intellectu consistit. Possumus etiam dicere, quod dato quod felicitas esset in intellectu, ita quod actus intellectus esset felicitas, non tamen oporteret quod fruitio esset in intellectu, sed sufficeret dicere quod fruitio, quæ delectationem importat, perficeret actum intellectus. Hæc Ægidius.
Quibus consonat quod scribit Durandus: Ad frictionem, inquiens, tria concurrunt: cognitio, delectatio, quietatio. Cognitio autem non est delectatio, sed habet se antecedenter ad eam, et potest esse sine delectatione; delectatio autem se habet ad frictionem sicut genus ad speciem; sed quietatio se habet ad frictionem sicut differentia ejus specifica. Est namque fruitio delectatio non quæcumque, sed appetitum quietans. Propter quod asserit
A Augustinus: Fruimur cognitis in quibus voluntas delectata quiescit. Hæc Durandus.
Itaque quidam prætactorum doctorum dicunt frictionem esse actum voluntatis, seu amorosam inhæsionem, ad quam delectatio sequitur; alii, quod fruitio sit delectatio ipsa. Et diversitas ista videtur in quid nominis sita.
Hinc Scotus quærit, utrum frui sit actus a voluntate elicitus, an passio, id est delectatio sequens. Et videtur quod passio. Fructus enim est ultimum quod exspectatur de arbore: sed ultimum quod exspectatur in actibus animæ, est delectatio, ut dicitur decimo Ethicorum. In oppositum est, quia voluntas amat Deum: aut ergo propter aliud, et sic utitur eo; aut propter se ipsum, et sic fruitur eo. Ergo frui est actus quo Deus diligitur propter se. Ad istud respondet: Dico quod aliquæ auctoritates dicunt, quod frui est actus voluntatis quo fruitur bono propter se; et aliquæ, quod est delectatio sequens hunc actum; et aliquæ, quod comprehendit utrumque, videlicet actum et delectationem. Sumitur enim pro actu, quum in libro LXXXIII Quæstionum loquitur Augustinus: Omnis perversio est uti fruendis, et frui utendis. Perversio autem est actus in quo est malitia, quia voluntaria est; delectatio autem non est voluntaria: nam talem actum qui est volendi bonum propter se, necessario sequitur delectatio. Item quum ait primo de Doctrina christiana: Frui est amore inhærere alicui propter se. Inhæsio namque [alicui propter se] est actus, non delectatio: quia si esset delectatio, non esset ipsa inhæsio objecto propter se relata tantum ad objectum [ut finem], quia delectatio formaliter est ab objecto, et non relata ad objectum ut ad finem. Sumitur quoque frui pro delectatione, quum primo de Trinitate asserit Augustinus: Gaudium est frui Trinitate. Accipitur etiam prout includit utrumque, ab Augustino dicente: Fruimur cognitis in quibus voluntas delectata quiescit. — Si autem quæratur, cui nomen tur de arbore: sed ultimum quod exspectatur in actibus animæ, est delectatio, ut dicitur decimo Ethicorum. In oppositum est, quia voluntas amat Deum: aut ergo propter aliud, et sic utitur eo; aut propter se ipsum, et sic fruitur eo. Ergo frui est actus quo Deus diligitur propter se. Ad istud respondet: Dico quod aliquæ auctoritates dicunt, quod frui est actus voluntatis quo fruitur bono propter se; et aliquæ, quod est delectatio sequens hunc actum; et aliquæ, quod comprehendit utrumque, videlicet actum et delectationem. Sumitur enim pro actu, quum in libro LXXXIII Quæstionum loquitur Augustinus: Omnis perversio est uti fruendis, et frui utendis. Perversio autem est actus in quo est malitia, quia voluntaria est; delectatio autem non est voluntaria: nam talem actum qui est volendi bonum propter se, necessario sequitur delectatio. Item quum ait primo de Doctrina christiana: Frui est amore inhærere alicui propter se. Inhæsio namque [alicui propter se] est actus, non delectatio: quia si esset delectatio, non esset ipsa inhæsio objecto propter se relata tantum ad objectum [ut finem], quia delectatio formaliter est ab objecto, et non relata ad objectum ut ad finem. Sumitur quoque frui pro delectatione, quum primo de Trinitate asserit Augustinus: Gaudium est frui Trinitate. Accipitur etiam prout includit utrumque, ab Augustino dicente: Fruimur cognitis in quibus voluntas delectata quiescit. — Si autem quæratur, cui nomen fruitionis primo conveniat: dico quod hoc non habetur nisi ex modo loquendi grammatice. Dicunt enim grammatici, quod frui construitur cum ablativo ex vi transitionis, quum dicitur, Fruimur Deo. Ideo ex modo loquendi sumitur magis pro actu transeunte in Deum [quam pro delectatione] : sed delectatio in Deo significat quietationem magis quam passionem. Hæc Scotus.
Qui insuper circa hæc scribit: Sicut in intellectu sunt duo actus, quorum uno assentitur vero propter se, et est intellectus principiorum; et alius quo assentitur vero propter aliud, ut est veritas conclusionis, dependens ex veritate principii: sic in voluntate sunt duo actus, quia ut dicitur sexto Ethicorum, quod in intellectu est affirmatio et negatio, hoc in voluntate est prosequi et fugere. Unde in voluntate est unus actus quo assentitur vel adhæretur bono propter se, et alius quo propter aliud. Verumtamen differentia est circa intellectum et voluntatem quantum ad duos hos actus: quoniam duo illi actus intellectus ex natura objectorum sunt tales, ideo limitantur ad certa objecta, ut intellectus ad principia, scientia ad conclusiones. Hinc intellectus est immediatorum, scientia mediatorum. Actus autem voluntatis non est ex natura objecti, sed voluntatis elicientis. Nam voluntas potest velle bonum quod est bonum propter se, propter aliud, et econverso. Ideo duo actus isti voluntatis non requirunt determinata objecta, sed ad omnia volibilia se extendunt. Insuper actus intellectus sufficienter dividitur per actum assentiendi vero propter se, et per actum assentiendi vero propter aliud. Sed velle bonum propter se, et velle bonum propter aliud, non necessario nec sufficienter dividunt actum voluntatis. Quod ostenditur sic: Ponatur quod aliquid ostendatur voluntati sub ratione boni, sed non ostendatur quale sit bonum: voluntas circa bonum illud potest habere actum non necessario inordinatum, ergo nec actum ultra referendum, nec ibi figendum: quia si haberet actum ulterius referendum, uteretur bono illo, sicque apprehenderet illud ut bonum ad finem, quum possit contingere quod sit bonum propter se. Si autem haberet actum ibi sistendum, tunc frueretur illo, quum tamen possit contingere quod sit bonum propter aliud. Hæc Scotus.
Porro, quod in verbis præhabitis dicit delectationem esse necessariam, non videtur intelligendum quod displiceat, aut prorsus involuntaria sit, sed quia naturaliter sequitur actum tam convenientem: quia ut octavo Metaphysicæ suæ Avicenna testatur, delectatio est conjunctio convenientis cum conveniente, [seu] quæ ex hujuscemodi conjunctione oritur. Nam decimo Ethicorum habetur, quod operationes habent delectationes annexas specie differentes sicut et operationes.
Postremo, ad intelligendum præhabita, advertenda sunt quæ circa hæc scribit Albertus Magnus: Frui, inquit, est actus affectus seu voluntatis sequentis actum intellectus secundum quod hujusmodi. Frui enim non accipitur ut tantum in speculatione remaneat: quoniam speculatio de se non ponit inhæsionem, sed potest esse per distantiam rei a speculante; fructus vero ponit unionem et gustum dulcedinis substantialis interius, fundatæ in rei complexione atque natura. Hinc perfectio inhæsionis in fructu, est penes actum voluntatis. — Quod si quæratur, cur ergo frui non denominatur a voluntate, sicut proprii actus potentiarum communiter denominantur a suis potentiis, ut videre a visu, intelligere ab intellectu: dicendum, quod duplices sunt actus potentiarum. Quidam enim sunt actus ipsarum secundum ipsas, prout referuntur ad sua objecta absolute: et illi denominantur ab ipsis potentiis, ut videre, audire, etc. Quidam vero actus sunt in potentiis secundum quod una ordinatur ad aliam, et tunc aliquid præcedentis remanet in ratione actus sequentis virtualiter. Et tales actus quandoque sunt in ordine cognoscitivarum potentiarum ad invicem tantum, ut scire, credere, opinari : scire enim est actus rationis secundum ordinem ad intellectum. Quandoque autem sunt in ordine motivarum ad elicitivas, sicut eligere, uti, frui : et illi non possunt ab una vi denominari, quia non sunt unius potentiæ absolute, sed unius secundum quod est ordinata ad alias. — Iterum quæri potest, cur frui definiatur per amorem, quum tria requirantur ad inhæsionis perfectionem, videlicet visio speciei, comprehensio per substantiam, et inhæsio per amorem. Præterea, omne peccatum separat nos a Deo : ergo per oppositum omnis virtus conjungit Deo. Ergo omni virtute contingit nos Deo inhærere, et non tantum amore. Respondendum, quod solus amor qui caritas est, perfectam causat inhæsionem : qui quum sit completivus fruitionis, specialiter ponitur in definitione ipsius. Aliæ vero virtutes quamvis disponant ex parte subjecti, non tamen complent fruitionem. Quod patet sic : visio dicit conversionem super præsentia tantum ; comprehensio autem, quæ succedit spei, dicit adhærentiam ; sed amor, eo quod est vitta stringens, et acutum mobile penetransque amatum, ut Dionysius ait, dicit inhærentiam. Itaque, ad hoc quod virtus ponatur in definitione fruitionis, non sufficit quod simpliciter conjungit nos Deo. Est enim duplex conjunctio, puta per meritum, et quasi per quemdam contactum. Primo modo omnis virtus Deo conjungit. Sed per contactum spiritualem tripliciter contingit conjunctio, scilicet : per præsentiam, quod est dum intellectus attingit rem in sua essentia, sed non necessario tenet ac habet eam : unde assimilatur contactui mathematico, in quo tantum ultima tangentium simul sunt. Secunda est quasi per adhærentiam et tentionem et habere : et hic est tactus ejus quod succedit spei, assimilaturque tactui compactorum. Tertia est per inhærentiam, quando unum quasi ingreditur alterum, et contrahit impressiones et affectiones a natura ipsius : et hic est tactus amoris, et assimilatur quasi tactui naturali, in quo tangentia imprimunt sibi invicem suas proprietates. Porro primus modus conjunctionis, qui est per meritum, est ut materialis dispositio ad fruitionem ; secundus vero et tertius propinque se habent ad eam ; sed quartus est completivus ipsius. Hæc Albertus.
Nunc instantiæ sunt solvendæ. Ad quarum primam dicendum, quod dum fruitio dicitur tota merces, sumitur prout beatifiscam visionem includit, et non solum pro actu seu delectatione voluntatis, sicut nunc sumpta est. — Ad secundam, quod clara illa intuitio divinæ essentiæ, est substantialiter essentiale præmium atque felicitas Beatorum : non tamen ut sumitur cum exclusione dilectionis fruitivæ eam sequentis ; sicut nec alia opinio potest salvari, quod in actu voluntatis consistat felicitas cum exclusione delectationis. Ideo, sicut alii dicunt, quod in actu voluntatis beatitudo consistat, sic quod ipsa dilectio delectatione perficitur et ornatur ; sic dico, quod in visione prætacta consistit felicitas, secundum quod visio illa tam dilectionem quam delectationem sequentes virtualiter continet atque causaliter exserit, imo et inseparabiliter habet annexas, non velut extraneas additiones, sed tanquam proprias decorationes formativas et completivas. Cognitio quippe sine dilectione est informis, nec sine dilectione quietat. Beatitudo autem mentis creatæ, non potest esse omnimode simplex quemadmodum increatæ felicitas mentis. Propter quod dixit Boetius, quod felicitas est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Quum itaque dicitur quod visio ordinatur ad amorem, dico quod non ordinatur ad amorem tanquam ad aliquod alienum extraneum, sed tanquam ad proprium complementum, et actum concomitantem in se virtualiter comprehensum, atque ex se causaliter prodeuntem : et hoc non impedit quin in visione sit sita felicitas. Tamen de hac re, suo aptiorique loco, exquisitior
(Deo præstante) erit discussio. — Ad tertiam patet ex verbis Antisiodorensis responsio secundum unam positionem, et ex verbis Alberti secundum alium modum. — Ad quartam, quod non quælibet delectatio annexa actui virtuoso, sufficit ad rationem fruitionis, sed illa qua formaliter, immediate et directe quietatur mens et quiescit in summo bono : quod non est omnium virtutum, sed theologicarum objectum. — Idem dicendum ad quintam. — Ad sextam, quod visio seu cognitio, prout in ea consistit beatitudo, videlicet prout modo præfato dilectionem et delectationem includit tanquam germina quædam ex se profluentia, concomitantia, seque ornantia, est optima, nobilissima et sufficientissima actio animæ. Sic et donum sapientiæ salutaris, quæ nunquam informis est, seu mystica theologia, in qua consistit felicitas hujus vitæ, caritatem suo modo includit.
Footnotes
Chapter 60 of 271