Quæstio 5
Quinto quæritur, An Beati una et eadem fruitione fruantur divina essentia et persona, imo et tota superbenedicta incomprehensibili Trinitate.
Videtur quod non. Primo, quoniam divinæ et adorandæ personæ per relativas proprietates ab invicem distinguuntur : ergo sub eadem ratione non potest quis frui eisdem, quemadmodum nec cognoscere, quum fruitio visionem seu cognitionem sequatur. — Secundo, quoniam actus distinguuntur per objecta : ergo trium suppositorum non est una fruitio. — Tertio, quoniam bonitas, dulcedo seu veritas, quæ ponitur fruitionis objectum ac ratio, non eodem modo convenit eis, sed Patri a se, id est non ab alio, Filio autem a Patre, et Spiritui Sancto ab utroque. Ergo nec una fruitione quis fruitur eis.
Ad hanc respondet Albertus : Dum quæritur an fruamur personis in eo quod personæ sunt, dicendum quod si ly in eo dicit rationem objecti fruitionis, non fruimur personis in eo quod personæ sunt. Si autem dicit indifferentiam et identitatem personæ ad objectum fruitionis, sic fruimur personis in eo quod personæ sunt. Licet enim fruitio per se sit Dei in quantum est summum bonum, non tamen est Dei per consequens, et personæ per accidens : quia in Deo non est consequens universale ad particulare, sed idem; similiter in Deo non est accidentale, sed idem. Ideo fruimur Deo et personis, in quantum idem sunt cum summo bono. Itaque fruimur Patre determinate : non quidem secundum quod ad Filium est, sed in quantum ipse relatus ad Filium, est summo bono idem per essentiam. Hæc Albertus.
Porro Thomas respondet : Una fruitione fruimur tribus personis. Cujus duplex est ratio. Una ex parte divinæ essentiæ. Objectum enim fruitionis est bonitas summa : quæ quum sit eadem numero in tribus personis, ipsarum est una fruitio. Secunda ratio sumitur ex parte proprietatum. Nam ut ait Philosophus, Qui noscit unum relativorum, cognoscit et reliquum. Et sic quum tota fruitio originetur ex visione, qui fruitur uno relativorum in quantum hujusmodi, fruitur reliquo. Personæ autem divinæ distinguuntur tantum secundum relationes. Ideo in fruitione unius includitur fruitio alterius : sicque est una fruitio trium. Sed ratio prima est melior, quæ tangit rationem objecti a quo actus suscipit unitatem.
Idem dicit Richardus. Ægidius quoque, qui addit istud ex tribus posse probari. Primo, ex parte fruibilitatis, quæ est proprietas summæ bonitatis, cui propter se inhæretur amore : quæ quum sit una in tribus personis, una est earum fruitio. Secundo, ex parte fruibilis, quoniam tres personæ sunt unus omnium intellectualium creaturarum finis, in quo solo ultimate atque plenarie quietantur. Tertio, ex parte fruentium. Nullus enim quietatur in duobus in eo quod duo, aut in pluribus in eo quod plura. Unde sicut unum est universorum principium, ita et unus omnium finis, ad quem omnia reducuntur. Item, sicut adoratio respicit majestatem, ita fruitio bonitatem. Hinc sicut tribus personis propter unam majestatem adoratio una debetur, ita una fruitione frui eis debemus, propter unam earum indivisibilem bonitatem. Hæc Ægidius.
Antisiodorensis vero sic arguit: Frui, est amore alicui propter se tantum inhærere. Si ergo fruendum est Filio, Filius diligendus est propter se, non igitur propter Patrem. Ad quod respondet, quod Filius diligendus est propter se tantum; nec tamen sequitur quod non propter Patrem, quia non excluditur Pater, quum sit idem finis qui Filius. Porro quum dicitur, Pater diligit Filium propter Filium, ly propter accipitur privative, et est sensus: Diligit Filium non propter aliud. Quum autem dicitur Deus esse diligendus propter beneficia sua, ly propter non dicit causam finalem, sed materialiter incitativam. Quum vero asserit Augustinus, Una sola Dei imago colenda est, quæ est id quod Deus Pater, quæ non pro Patre, sed cum Patre colenda est: sensus est, quod Pater et Filius sunt colendi ut unus omnium finis. Hæc Antisiodorensis.
At vero Scotus circa hæc quærit, utrum in objecto fruibili sit aliqua distinctio, ita ut voluntas eo fruatur secundum unam rationem, et non secundum aliam. Et arguit primo quod sic, quia primo Ethicorum habetur quod sicut ens et unum sunt in omni genere, ita et bonum. Quum ergo Deus et divina essentia, quæ sunt fruibilia, habeant bonitatem substantiæ et relationis, habent duas rationes secundum quas sunt fruibiles. Præterea, sicut verum et unum convertuntur cum ente, ita et bonum. Sed unitas translata ad divina, est essentialis et personalis: sunt enim ibi tres unitates; ergo et tres bonitates. Ergo Deus secundum unam est fruibilis, et non secundum alteram; aut si secundum utramque, hoc est secundum plures actus fruendi.
Ad hæc dicit, quod quatuor assignantur distinctiones in divinis: una essentiæ et personæ, alia personarum inter se, tertia essentiæ ab attributis, quarta idearum ab essentia. Primo ergo considerandum, an viator fruitione imperfecta possit alia fruitione frui essentia, et personis; alia quoque fruitione una persona, et alia fruitione alia; deinde de fruitione perfecta. Dico ergo quod viator potest frui essentia non fruendo persona. Potest enim Deum absolute considerare, non cogitando de relatione, nec eam negando, et ferri in Deum amore ac frui eodem, quemadmodum philosophi in lumine naturali conceperunt Deum absolute ut summum bonum. Quumque relatio non sit de ratione essentiæ aut Deitatis, potest Deus seu essentia ac bonitas summa, sine conceptu relationis considerari. Non autem potest viator frui persona divina, nisi fruendo essentia, quia persona in sui ratione includit essentiam. — Secundo dicendum, quod viator potest frui una persona non fruendo alia, et hoc ordinate: quia una persona potest intelligi non intellecta alia, quamvis intellecta una persona, necessario concomitetur alia, eo quod relativæ sunt, et intellectualiter concomitentur ut terminantes respectum. Non tamen oportet propter hoc, quod viator fruatur et alia illa persona; sicut et frui possumus Creatore, non fruendo creatura ad quam refertur Creator. Item, saltem duæ personæ, scilicet Pater et Filius, possunt intelligi non intellecta tertia: quia nec Pater ut pater, nec Filius ut filius, refertur ad Spiritum Sanctum. Ecclesia quoque habet speciales orationes ad personas; et offerendo preces uni personæ, non oportet intelligere alias. — Tertio inquirendum, an per omnipotentiam Dei possibile sit Beatum seu comprehensorem fruiessentia, et non frui persona; aut frui una, et non alia. Et dicunt quidam quod non, quia essentia divina non est nisi in personis; talis etiam visio esset imperfecta: sius, et post eum Damascenus, sapienter ergo et fruitio eam sequens. Mihi autem videtur quod non includat contradictionem, quod Deus ex potentia sua absoluta causet in intellectu alicujus Beati visionem divinæ essentiæ absque visione personæ, et similiter visionem unius personæ sine visione alterius; et similiter de fruitione. Nam Pater æternus formaliter beatus est actu intrinseco sibi proprio. Non enim productione Filii est formaliter beatus: quoniam sicut Pater non sapit sapientia genita, ita non est beatus beatitudine genita. Sed quidquid est intrinsecum Patri, prius est prioritate originis in Patre, quam producatur Filius, sub omni ratione perfecta: aliter non esset perfecte beatus in illo priori originis. Et in illo priori Pater habet essentiam, non ut communicatam Filio et Spiritui Sancto, sed ut in se tantum; et ipsa ut talis, est summe amabilis, et fruitionis objectum. Ergo Pater potest eam ut sic, ostendere alicui Beato, qui sic frueretur ea non fruendo persona. Sic quoque posset ostendi una persona ut summum bonum, absque alterius visione. Nec valet quod opponitur, quia relative dicuntur ad invicem. Non enim sequitur: video te Patrem, ergo video Filium tuum. Hæc Scotus.
Cujus positionem non nisi breviter tango et recitative. Materia enim profunda est, et non videtur mihi securum considerationem nimis profundare in ea, aut velle metiri abyssum, et determinare quid omnipotentia supergloriosissimi Dei possit, et quid in cœlestibus illis civibus fieri queat.1 Unde de his et consimilibus tutius est reverentiale silentium, quam curiosum aut præsumptuosum scrutinium. Idcirco pensare debemus illud libri Sapientiæ: Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore; quæ autem in cœlis sunt, quis investigabit? Sensum autem tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis?2 Hinc divinissimus et illuminatissimus Dionysius, et post eum Damascenus, sapienter dixerunt: Non esse audendum aliquid de supersubstantiali Deitate affirmare, præter ea quæ nobis in Scripturis sunt tradita.
His quoque a Scoto hic dictis, obviat quod Henricus Quodlibeto secundo, quæstione septima, qua quærit an Beati unico intuitu videant tres personas distincte, scribit, dicendo: Persona in Deo non potest intelligi nisi dupliciter, scilicet aut ut respiciens alteram, aut ut subsistens in divina essentia. Et hoc secundo modo, quilibet Beatus videt tres personas intuitu unico, non ut distinctas, quia in essentia unum sunt. Qui autem primo modo videt aliquam, non videt eam nisi ut relatam, et sic ut distinctam: quia non nisi relatione personali distinguitur a persona, dicente Boetio: Essentia tenet unitatem, relatio multiplicat trinitatem. Natura autem eorum quæ non intelliguntur nisi ex relatione ad alterum, talis est quod intellectus unius dependet ab intellectu alterius, ita quod qui novit unum, novit et reliquum, ut in Prædicamentis habetur. Idcirco dicendum, quod tres divinæ personæ a Beatis non nisi unico intuitu possint videri. Omnes enim unum sunt in divina essentia, et inter se referuntur, Pater ad Filium, atque uterque ad Spiritum Sanctum. Quumque arguitur quod plura non videntur uno intuitu, respondetur quod verum est de pluribus penitus absolutis, non respectivis. — Hæc Henricus. Cujus responsio consonat dictis a Thoma aliisque præfatis.
Postremo, quod viatores dicuntur una fruitione tribus frui personis, quidam intelligunt de unitate fruitionis actuali vel habituali. Et sicut in tribus superbeatissimis personis est summa æqualitas, consubstantialisque unitas, eademque perfectio; sic eis æqualiter est fruendum, non magis una quam alia, ut declarat Albertus.
Instantiæ autem in exordio factæ, solutæ sunt. Quamvis enim personæ ab invicem distinguantur, tamen in bonitate communicant: quæ quamvis aliter sit in Patre, aliter in Filio ac Spiritu Sancto, quantum ad hoc quod Pater non habet eam ab alio, sicut Filius habet eam a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque; est tamen realiter bonitas una ac summa.
Footnotes
Chapter 62 of 271